Immagini della pagina
PDF
ePub

ναῖοι πρὸς τὸν πόλεμον.” Suidas et Phavorin.Locus extat lib. ii. cap. 17. extr.

Επίτιμος, καὶ ὁ ἐκτιμώμενος ὑπό τινος· οἷον, ἐπίτιμος ἀγρὸς ἢ οὐσία· ὡς Θουκυδίδης “ ἐπιτίμους τὰς οὐσίας ἐποίουν.” Thom. Μ. Ρ· 358.Hæc perperam descripta e Thuc. v, 43. putat Dukerus.

Ἐπιχειρῶ, τὸ πειρῶμαι, εἰς ἀπαρέμφατον τὴν σύνταξιν ἐπάγον· καὶ Θουκυδίδης: “ ἐπεχείρουν βιάσασθαι δρόμῳ εἰς τὴν Ποτίδαιαν.” Lecapen. p. 62.-Extat locus lib. i. cap. 63.

Ἐσβάλλειν. Sub hac voce Thucydidis verba lib. i. cap. 46. διὰ δὲ τῆς Θεσπρωτίδος 'Αχέρων ποταμὸς ῥέων εἰσβάλλει εἰς αὐτὴν laudat Lexicographus in Osanni Philemone p. 242.

Ἔστησε δὲ τρόπαιον παρὰ τῷ Θουκυδίδη “ καὶ τρόπαιον ἔστησαν οἱ Κερκυραῖοι ἐν ταῖς Συβώτοις.” Lecapen. p. 65. Duos locos in mente habuit; lib. i. cap. 54. καὶ τρόπαιον ἔστησαν ἐν τοῖς ἐν τῇ ἠπείρῳ Συβότοις, et eum qui statim sequitur, καὶ τρόπαιον ἀντέστησαν ἐν τοῖς ἐν τῇ ἠπείρῳ Συβότοις.” Ρoppo.

Εὔγνωμον μὴ λέγε, ὡς εὔδαιμον, ἀλλ ̓ εὐγνῶμον—Θουκυδίδης (iii, 40.) “ ξύγγνωμον δ ̓ ἐστὶ τὸ ἀκούσιον· ἄγνωμον δὲ ἀνθρώπιον, ὁ αὐτός φησιν. Thom. Μ. p. 380. et Phavorin., apud quem est ἀνθρώπινον.

Εὖ δ ̓ ἀσπίδα θέσθω, ἀντὶ τοῦ περιθέσθω· τοῦτο δὴ καὶ ὁ Θουκυδίδης ἐν πολιτείαις φησὶ τὸ ὅπλισμα. Schol. Venet. ad Hom. Il. ii, 382.

Ἦλθε διὰ μάχης, ἀντὶ τοῦ ἐμαχέσατο. Θουκυδίδης· “ ὥστε χρὴ καὶ πάνυ ἐλπίζειν, διὰ μάχης ιέναι αὐτούς.” Phavorin.

Θέα πόλις Λακωνικῆς· Φιλόχορος τρίτῳ· οἱ πολῖται Θεεῖς, ὡς Θουκυδίδης. Stephan. Βyz. — " Apud Thucydidem nusquam sunt hi Oceis, neque interpretes Stephani quidquam nos de iis docent. Sed mihi suspicio est hunc locum ὑποβολιμαῖον esse, et potius cuivis alii quam Stephano deberi. Indicium faciunt ea quæ idem in Αλθαία scribit: Αλθαία πόλις Λακωνικῆς, μία τῶν ἑκατόν. Φιλόχορος ἐν ̓Ατθίδος τρίτῳ τὸ ἐθνικὸν Αἰθαιεὺς, ὡς Θουκυδίδης πρώτῃ. (cap. 101.) Ex eo quod utrobique Philochorum, in tertio et Thucydidem testes citat, apertum est, utroque loco de eadem urbe et eodem nomine gentili agi. Quum autem apud Thucydidem gentile sit Αίθεεῖς, non Θεεῖς, quos περιοίκους Spartanorum vocat, altera illa scriptura Θέα et Θεεῖς locum habere aut defendi e levi discrimine rou e et ai non potest. Nec credo Stephanum tam supinæ negligentiæ fuisse, ut hæc ex iisdem Philochori et Thucydidis locis aliter atque aliter descripserit." Duker.

Ικριον. Vid. notam ad Marcellin. § 31.

Καταβόησις e Thucydide memorat Schol. ad lib. i. cap. 73., sed apud eum non legitur.

Κεκμηκότας τοὺς ἀποθανόντας Θουκυδίδης εἴρηκε. Pollux Onom.

iii, 107. Apud Thucydidem iii, 59. forma poëtica κεκμηώτας est. « Cum Polluce cod. unus Paris. facit, sed etiam marg. Stephani et Scholiastes ejus scripturam agnoscunt. Hanc igitur probam esse puto, cum nulla apta poëticæ formæ ratio excogitari possit, quam tamen reliqui scripti libri habent, et jure in exemplaribus editis, donec corruptela causa et origo aperta est, retinent.” Buttmann. Lexilog. t. ii. p. 239. not.

Κρατῶ συντάσσεται μὲν καὶ γενικῇ ὡς ἐπὶ τὸ πλεῖστον, συντάσσεται δὲ καὶ αἰτιατικῇ, ὡς παρὰ Θουκυδίδῃ· “ καὶ κρατήσας τὸν πολέμιον ἦγεν

ἐπὶ τὸ τεῖχος.” Lecapen. p. 67.

Λαμπρῶς τίθεται καὶ ἀντὶ τοῦ φανερῶς, ὡς καὶ παρὰ Θουκυδίδῃ· “ καὶ λελυμένων λαμπρῶς τῶν ποδῶν.” Lecapen. p. 70. Lege τῶν σπονδῶν, quemadmodum extat apud Thucydidem lib. ii. cap. 7.

Ορμὴ λέγεται κυρίως ἡ ἄλογος κίνησις, καὶ ἀπὸ τούτου ὁρμῶ, τὸ κινοῦμαι τῇ ψυχῇ καὶ τῇ γνώμῃ· ὁρμᾶσθαι λέγεται τὸ τὴν ὁρμὴν ποιεῖσθαι· ὁρμεῖν δὲ τὸ ἐν ὅρμῳ διάγειν τὴν ναῦν καὶ ἡσυχάζειν, ὡς καὶ Θονκυδίδης (iii, 4.). “ λαβόντες δὲ τῶν ̓Αθηναίων ναυτικὸν, οἳ ὥρμουν ἐν Μαλέᾳ” ἀντὶ τοῦ ἑστηκότος (scr. ἑστηκότες) ἡσύχαζον· ὁρμίζειν δὲ ἐπὶ κινήσεως, τὸ ἐπὶ λιμένα τὴν ναῦν κατάγειν, ὡς καὶ Συνέσιος· “ τήν τε ναῦν ἐνορμίζειν λιμένι σκίῳ χαρίεντι.” Καὶ παρὰ Θουκυδίδη (i, 51.)· “ οἱ δὲ Κερκυραῖοι, ἦν γὰρ νύξ, ἐφοβήθησαν, ἔπειτα δὲ ἔγνωσαν καὶ ὡρμίσαντο” ἀντὶ τοῦ ἐν τῷ λιμένι κατάγοντες ἔστησαν. Lecapen. p. 72. Conf. Thom. Μ. in ὁρμίζω.—Hunc locum adde iis quæ adnotavi ad Thucyd. lib. vi. c. 49. coll. c. 48.

Οσπριον, εἶδος σπέρματος λέγεται δὲ καὶ χέδροψ τὸ ἔσπριον παρὰ Θουκυδίδη. Suidas. Idem in χέδροπες, ὄσπρια καὶ ἑνικῶς, χέδροψ· τὸ ὅσο πριον, οὕτως Θουκυδίδης. Sub Thucydide alius scriptoris nomen latet.

Παγχάλεπος. Hujus vocabuli usum in Thucydide notavit Marcellin. Vit. § 52. sed illud non legitur in ejus historia.

Παρασκευάζομαι καὶ παρασκευάξω ἀντὶ τοῦ ἑτοιμάζομαι — ἐπισκευάζω καὶ ἐπισκευάζομαι, καὶ λέγεται ἀντὶ τοῦ ἀνακτῶμαι καὶ ἀνοικοδομῶ, καὶ ἐπισκευὴ ἡ τοῦ πεπτωκότος τείχους ἐπανόρθωσις, καὶ λέγεται ἀντὶ τοῦ ἐπιφορτίζω καὶ τίθημι, ὡς παρὰ Θουκυδίδῃ· “ ἐκ τοῦ Τάραντος, ἐπεὶ ἐσκεύασαν τὰς ναῦς, παρέπλευσαν εἰς Λοκρούς.” Lecapen. p. 76.

Leg. ἐπεσκεύασαν, ut extat apud Thucydidem lib. vii. init. et cum toto hoc loco grammatici, quo explicantur synonyma ex præpositionibus et σκευάζομαι composita, confer animadversionem meam ad Thuc. lib. i. cap. 29.

Περιλογισμός inter γλωσσηματικά Thucydidis ponit Dionys. Ερ. ii. ad Ammæ. § 3., vel. ut in quibusdam Mss. est, Επιλογισμός. Apud Thucydidem semel iterumque Αναλογισμός est, περιλογισμός vel ἐπιλογισμός nunquam. Vid. de his aliisque vocibus, quarum usum in historico nostro Dionysius notavit, Kruegerum ad ipsum p. 224.

XV

THUCYDIDIS VITA.

THUCYDIDES Atheniensis, natus in pago Halimusio, qui tribus Leontiæ erat, patre Oloro, matre Hegesipyla. Certe sic scribitur patris nomen apud ipsum historicum, iv, 104. in cunctis libris, neque aliter efferunt multi scriptores, quos vide apud Hudsonum ad Marcellinum Vit. Thucyd. § 17. Neque hoc nomen inter reges Thracios, a quibus Thucydides originem ducebat, infrequens. Non igitur vere a Marcellino perhibetur rectius pater Orolus dici, quia inscriptio monumenti ejus, quod Athenis visebatur, hæc habuerit :

Θουκυδίδης Ορόλου ̔Αλιμούσιος ἐνθάδε κεῖται. Neque enim constat, ab ipsis, quos Marcellinus auctores habuit, hunc titulum inspectum esse, neque rarum, vel in marmoribus vel in nummis abiri a recta scribendi ratione; cujus rei exempla dat Fræhlich Tentamin. Quatuor in Re Nummar. Veter. p. 361. Cicero Brut. c. 10. Thucydidem summo loco natum' dicit, quoniam paternum genus referebat ad Cimonem, Miltiadis ad Marathonem victoris, et Hegesipylæ filium; maternum Miltiades ad Thraciæ regem Olorum. Cum vero Miltiades genus ab Ajace atque aco repeteret, Thucydides simul ad regiam stirpem et Æacidas originem referebat. V. Plut. Vit. Cim. c. 4. Schol. Pind. Nem. 2, 19. Herodot. vi, 39. 41. Pausan. t. i. p. 287. Fac. Marcellin. § 2. Anonym. V. Thucyd. § 1. Sturz. ad Pherecyd. p. 84. Filium, teste Suida, habuit Timotheum.

Patris nomine addito, Thucydides distinguitur ab aliis ejusdem nominis: e quibus duos ipse historicus memorat; alterum Milesiæ filium, Periclis in administranda republica æmulum, i, 117.; alterum, Pharsalium, Menonis filium, viii, 92. Tertii Thucydidis Acherdusii poëtæ mentionem injecit Marcellinus, quem Hudsonus non alium putat fuisse quam quem Schol. Aristoph. Ach. 703. et Vesp. 941. Gargettium appellat. Noster historicus interdum cum Milesiæ filio confunditur, velut apud anonymum auctorem Vitæ Thucydidis, ubi narrat, Thucydidem aliquando Pyrilampen quendam, quem Pericles accusasset, publice in Areopago defendisse, et victoria reportata ducem creatum esse atque populo præfuisse, sed ob nimiam divitiarum cupiditatem mox reum factum, atque ostracismo in decennium patria Æginam expulsum esse: non enim Olori filius, sed Periclis adversarius ostracismo in exilium actus est. Item quod incertus ille scriptor Thucydidem duce Xenocrito Sybarin ante exilium emigrasse, ibique novæ coloniæ, Thuriis, condendæ adscriptum esse narrat; patet scriptorem nostrum confundi cum Herodoto. V. Dahlmann. Herodot., aus s. Buche s. Leben, p. 4. Denique auctor est Timæus fragm. 85. p. 277. et apud Marcellinum § 25. (qui locus addendus est fragmentis Timæi,) Thucydidem et exulem in Italia degisse, et ibidem diem obiisse supremum. Fidem prorsus abnegant alii, Poppo Prolegomenis ad Thucyd. t. i. p. 27. hoc rursus ex Herodoti historia huc tractum esse ait; idem ut omnino confictum sit, veretur Krueger. ad Dionys. Hal. Historiogr. p. 91. not. Poterat multa de Italia Siciliaque discere ex Antiocho, sed quæ de Syracusis scripsit,

avτóτηy Kruegero prodere videntur. Eadem sententia est Dahlmanni 1. 1. p. 215. Neque raro permutatio Thucydidis facta est cum aliis a librariis, et nescio an etiam a grammaticis et lexicorum compilatoribus antiquis, velut ejus nomen legitur pro Ephori apud Harpocrat. in v. apxaíws, ut monuit Marx. ad Ephor. fragm. p. 68. et Heind. ad Plat. Phædr. p. 317. Aliquoties Thucydides locum occupavit Thugenidis poëtæ. V. Porson. indic. ad Phot. s. v. Thugenides, Pierson. ad Marin p. 333. Zonar. in v. λeißhoplov, ibiq. Tittm. (Exscripsit Zonaram Phavorin.) Thucydidis nomen male legitur pro Pherecydis apud Suidam in v. lσtopñσai. Docuit Creuzer. ad fragm. Antiq. Hist. Gr. p. 17., et pro Demosthenis apud Senecam Controvers. iv, 24. Vid. Marx. 1. 1. p. 91. Contra Andocidis memoria facta est pro Thucydidis apud Mærin p. 332. Vid. comment. ad Thuc. ii, 13. Quare non mirum videbitur, passim e Thucydidis historia verba citari a veteribus grammaticis, quæ apud eum frustra quæsiveris. V. Duker. Præfat. ad Thucyd. p. xxvi. Lips. Thucydides præterea epigrammatis in Euripidem a nonnullis auctor nominatur. Id legitur in Anthol. Gr. t. i. p. 102. Jac. et ab Athenæo quoque, v, 3. et Eustathio ad Il. ß. p. 284. auctori Thucydidi tribuitur :

Μνᾶμα μὲν Ἑλλὰς ἅπασ ̓ Εὐριπίδου· ἔστεα δ ̓ ἴσχει

γῆ Μακεδών· ᾗ γὰρ δέξατο τέρμα βίου.

Πατρὶς δ ̓ Ἑλλάδος Ἑλλὰς, ̓Αθῆναι· πλεῖστα δὲ Μούσαις

τέρψας ἐκ πολλῶν καὶ τὸν ἔπαινον ἔχει.

Sed arbitror hic quoque errorem illum obtinere, quo pro Thugenide Thucydidis nomen irrepsit, vel ideo nostri historici nomen tanquam auctoris his versiculis præfixum esse, quod similis quædam sententia, ii, 41. in oratione Periclis legitur. Verum ne uni quidem omnes, sed alii hoc epigramma Timotheo, Theophilo nescio cui alii tribuunt. V. Dorvill. ad Chariton. p. 272. Lips. Thom. M. in Vit. Eurip., ibiq. Barnes. t. i. p. 34. Lips.

[ocr errors]

Pamphila Græca, quæ Neronis temporibus in Ægypto vixit, de anno natali Thucydidis hæc memoriæ prodidit, referente A. Gellio N. A. xv, 13. Hellanicus, Herodotus, Thucydides, historiæ scriptores, in iisdem temporibus fere laude ingenti floruerunt, et non nimis longe distantibus fuerunt ætatibus: nam Hellanicus initio belli Peloponnesiaci fuisse quinque et sexaginta annos videtur, Herodotus tres et quinquaginta, Thucydides quadraginta. Scriptum hoc libro undecimo Pamphilæ.' Itaque distarunt, ni fallit hæc auctoritas, Herodotus et Thucydides spatio annorum tredecim. Jam bellum Peloponnesiacum initium habuit Ol. 87, 2. archonte Pythodoro, æstate anni 431. ante Chr. N., anno U. C. 323. Vid. A. Gell. N. A. xvii, 21. Unde efficitur annum natalem Thucydidis fuisse Ol. 77, 2. i. e. annum 471. vel 470. ante Chr. N.

Atqui narrant præter alios Lucian, d. Conscr. Hist. c. 16., et post eum Suidas in v. Dovкudidns et opyâv, Phot. Bibl. p. xix, 36. Bekk., Thucydidem admodum adolescentem una cum patre Herodoto adfuisse, Olympiæ in summo Græcorum applausu historias recitanti, eumque illacrymavisse, æmulatione quadam jam tum ad simile laudis studium accensum: quo Herodotum animadverso ad Olorum patrem, opyâ púσis τοῦ υἱοῦ σοῦ πρὸς τὰ μαθήματα dixisse. Eam recitationem ponunt factam esse Ol. 81. (456.) Memoratur altera recitatio, Athenis Ol. 83, 3. (445.) instituta. Denique Dio Chrysost. Or. Corinth. p. 456. auctor est, Herodotum etiam Corinthum venisse, scriptas a se historias attulisse, grande exspectasse præmium ob adspersas bello Persico Adimanti et Corinthiorum laudes, frustratum ea spe delevisse plura, et civitatis ducisque gloriam imminutum ivisse : quæ, etsi in Corinthiorum et Adimanti rebus laudandis mire parcus fuerit, criminationes tamen Wesselingio Præf. ad Herodot. p. xxii. Schweigh. ævi serioris videntur. Certius habetur, pergit, Athenis suos eum libros legisse in concilio, ut Hieronymus scribit, et honoratum fuisse, idque festo Pan

« IndietroContinua »