Immagini della pagina
PDF
ePub

Conjecturas vel alienas vel meas perpaucas in ipsa scriptoris verba retuli, neque ullam, opinor, nisi necessitate urgente, et lectore monito, præterquam quod lib. i. cap. 60. ex conjectura Popponis scripsi ἢ Ποτίδαια ἀπέστη, pro ᾗ Ποτίδαια ἀπέστη,* ac quod recepta Hermanni emendatione in lib. iii. cap. 114. Tapà Zaλvvliov, pro τapà Σαλύνθιον, insuper οἵπερ καὶ μετανέστησαν exprimendum curavi pro οἵπερ καὶ μετανέστησαν: utrumque puto ratione satis probabili. Stephani conjecturam aoxovra pro exovra lib. iii. cap. 26. in syntagmate scriptoris non legi a me positam, valde pœnitet, quippe certissimam. Sensus hic est: Alcidam præfecerunt, qui erat ipsorum hoc tempore nauarchus.' Irriti sunt conatus vulgatam tuendi. Bekkerus in Præfatione ad editionem minorem et ipse nonnulla commendabilia protulit, quibus mihi quidem non jam uti licebat. Is igitur lib. ii. cap. 86. et 92. legi vult åæò rõv 'AÐŋvŵr, pro 'Aoŋvaíwv, itidemque lib. vii. cap. 18. et 42. Tum lib. ii. cap. 64. καταλυθῇ, et ibidem cap. 92. κελεύματος, et lib. iii. cap. 18. ἐγκατwkodoμnon. Reliqua ejusdem auctoris suis memorata locis invenies. Ceterum ne Thucydidi quidem sui desunt Zoili, qui suspicionibus negotio defungi, quam interpretando operam navare atque frui paratis iisque quæ ex scriptis libris in medio posita sunt, uti malunt;† qui si neque conjectura neque explicatio ex sententia provenit, ad inanem illam de obscuritate et quasi tenebris verborum cantilenam confugiunt, atque vel ipsum scriptorem calumniantur. Scilicet habent, quo glorientur, præclarum auctorem atque signiferum, lepidum illum Dionysium. Atqui Thucydides creber tantum sententiis, verborum ut paucorum, ita delectu ac structura aptus est, sensus habet elatos atque abditos, non caligine, qualem Alexandrinis quidem concedam, quæsita laborat, nam nihil prorsus inepte molitur, magisque interprete quam audacia critica indiget, ac denique

velis tantummodo

Expugnabis et est qui vinci possit; at idem
Difficilis aditus primos habet.

Ex tabula superiorum editionum chronologica nonnulla omisi, quod

* Vid. quos locos habet Index Rerum et Verborum in et .

+ Centena Valckenar. adnotat. ad Phalarid. Epist. et observata Lennepii p. xviii. ait sese e codicibus manuscriptis restituere posse, quorum lectiones expendere potius cum cura debuissent editores, quam ea notare quæ ad quemvis etiam alium referri, et Thomæ Magistro similibusque grammaticis illustrandis fuissent aptissima. Si quis igitur Thucydidis contextum nobis daret e Mss. et conjecturis emendatum, et loca veterum qui illius sententias imitando expresserunt, præsertim Demosthenea; eum et de historicorum maximo et de hoc genere literarum optime meriturum.-Tametsi Thucydidis raram imitationem apud Demosthenem esse, docuit Wolf, in Proleg. ad Demosth. Leptin. p. li.

Dodwelli calculis haud ubique confisus tutiora quam uberiora sectabar. Præterea recensum habui glossarum, in quibus verba sub Thucydidis nomine a grammaticis prolata vel non comparent, vel a me quidem non sunt reperta; quibus inserui tum alia nonnulla ejusdem argumenti, tum ex Georgii Lecapeni grammatici codice Mosquensi excerpta,* quæ, sero nactus, nunc demum supplementi loco addere potui.

Non puto alienum esse ab hoc loco, apponi quæ Dukerus in Præfatione de auctoribus Scholiorum nostrorum memoriæ prodidit, adjectis aliorum animadversionibus:

"De auctore horum Scholiorum Fabricius † non sine ratione assentitur Stephano putanti, non unius alicujus, sed plurium grammaticorum, e quibus Antyllus, Asclepius, sive potius Asclepiades, et Phobammo in iis nominantur, interpretationes deinde a recentioribus quibusdam in unum corpus collectas esse. In eadem sententia est Casaubonus, qui quum ad Diogenem Laërtium, iii, 47. ex Suida retulisset,|| Sabinum commentarium in Thucydidem edidisse, addit, se non dubitare quin Scholia, quæ hodie extant, e Sabini, Antylli, et Phœbammonis commentariis decerpta sint. Neque immerito his additur Euagoras. Et e plurium interpretationibus consuta esse, fidem facit liber Cassellanus, in quo quum primum tantum pars eorum, quæ in vulgatis leguntur, vetusta manu scripta esset, deinde alius longe recentior multa addiderat, haud dubie quod ea in aliis exemplaribus invenerat. De ætate autem veterum illorum interpretum nihil certi e Scholiis constitui potest. Sabinum, quem iis adnumerat Casaubonus, sub Adriano floruisse dicit Suidas. Antylli et Asclepii meminit in Vita Thucydidis Marcellinus, quem ad Valentiniani, Valentis, et Gratiani tempora refert Vossius, ii. de Histor. Gr. 18. Phœbammonem rhetorem æqualem fuisse Synesio, i. e. Arcadio

In Chr. Fr. Matthæi Lectionibus Mosquens. vol. i. p. 55.

+ Bibl. Gr. t. ii. p. 727. Harl.

"De Antyllo v. iii, 95. iv, 19. 28., de Phœbammone i, 53., sed præter hos obiter, neque sic ut ipsos scholia confecisse appareat, memorantur etiam Herodianus, qui male vulgo Herodes scribitur ii, 19. viii, 44. Choroboscus viii, 44. Orus ii, 19. v, i. Tzetzes i, 113. 123. ii, 102. iii, 61. Herodianus haud dubie est notissimus Ælius Herodianus, qui sub Antonino philosopho floruit. Chorobosci in Dionysii Thracis vel potius Dionysii magistri œcumenici grammaticam adnotationes nuper in Anecd. Gr. t. ii. divulgavit Bekkerus." Poppo.-De Oro v. Vitam Thucyd.

|| Suidas Heronem quoque rhetorem Atheniensem ait imóμvnμa in Thucydidem composuisse.

De Euagora v. Vitam Thucyd. "Etiam Nunenius rhetor temporibus Adriani clarus composuit τοῦ Θουκυδίδου καὶ Δημοσθένους χρειῶν συναγωγήν. Fuerunt quoque Thucydidi nostro jam inde sui reprehensores; nam Suidas testatur, Claudium Didymum scripsisse περὶ τῶν ἡμαρτημένων παρὰ τὴν ἀναλογίαν Θουκυδίδη.” Fabricius.

imperante vixisse, suspicatur Fabricius. * Is qui ad Thucydidem i, 132. scribit, regem Romanorum tripodem e præda Persica Apollini Pythio a Pausania dedicatum Byzantii in circo posuisse, non ante Constantinum M. vivere potuit, ut constat ex iis quæ ad Callimachi Hymn. in Delum p. 391. scribit Spanhemius: nec Juliano antiquior fuit, qui ad lib. iii. cap. 37. Gregorium Nazianzenum laudat, quod et Christianum fuisse indicio est, ut recte Fabricius; quemadmodum et eum qui auctor est Scholii ad lib. iii. cap. 38., qui, quod ibi observavit Wasse, ad verba Lucæ Act. xvii, 21. respexit. In Scholiis autem codicis Bas. ad iv, 83. etiam Belisarius laudatur, quem Justiniano imperante floruisse nemo ignorat.+ Ex his Scholiis multa avroλeței leguntur in Lexico Suidæ, quæ Stephanus, Reinesius, et viri docti vulgo Suidam inde descripsisse, ut alia ex Aristophanis, Sophoclis, et aliorum Scholiis existimant: qui quæsiverunt utrum Suidas sua ex interpretibus Aristophanis, an illi ex Suida acceperint, idem de interpretibus Thucydidis possint quærere. Suidam plurima e vetustis Scholiis Aristophanis in Lexicon suum contulisse, bene ostendit in Præfatione Suidæ Kusterus, et vel unus locus in Makкoğ ab eo non animadversus extra controversiam ponit. In eo ita scriptum est: Μακκοᾷ ἀνοηταίνει, ἐνεόν ἐστι· ἔφαμεν δὲ ὅτι Μακκὼ ἐνεὰ ἦν. ̓Αριστ Topávns. Hæc in scholiaste Aristophanis ad Equit. v. 395. legi, observarunt Portus et Kusterus: sed neuter eorum vidit, verba illa ëpaμev dè manifesto indicio esse, Suidam hæc ex interprete Aristophanis, non hunc ex Suida descripsisse; nam quod interpres recte dicit epaper dè, quia scilicet hoc ante ad v, 62. scripserat, id Suidas neque ex sua persona dicere, nec de eo quod deinde ex eodem Scholiaste scripturus erat, Μακκὼ ἐνεαν fuisse, ἔφαμεν scribere recte potuit. In quo etiam animadvertendus est levis error Kusteri, qui quum ante Makкoğ non inveniret alium locum Suidæ ubi hoc dictum erat, neglecta interpretatione Porti diximus enim,' convertit dicitur enim.' De Scholiis Thucydidis non habeo quidem tam certum argumentum; sed si quis consideret quæ apud Suidam in karappóvno leguntur, haud difficulter sibi persuadebit ea ex his Scholiis, i, 122. sumta esse. Et omnino probabile est, Suidam quod in Scholiis Aristophanis, idem etiam in his factitasse; quum dubitari non possit quin veteres illi interpretes Thucydidis illo antiquiores fuerint, quippe qui etiam e Marcellino, quem Antyllo et Asclepio juniorem fuisse constat, quædam descripserit. Quanquam hoc quoque vero non dis

Bibl. Gr. 31, 16, 9.

↑ "Recentissima Scholia sunt codicis Palatini, maxime versiculi, ab ipso librario qui hunc codicem transscripsit, ut videtur, confecti, et Tzetzæ mentionem injicientes." Poppo.-Joli. Tzetzes, auctor Chiliadum, floruit circa annum post Chr. N. 1150. Item apud Photium, Phavorinum, aliosque.

simile est, quemadmodum Scholiis in Aristophanem, ita his quoque ex Suida quædam adsuta esse; cujus rei argumentum ex eo capi potest, quod in margine codicis Græviani, in quo paucissima sunt Scholia, locus Suidæ in Κάχληκες ad verbum descriptus est ad lib. iv, cap. 26.”

Venio jam ad

PARALIPOMENA GLOSSARII THUCYDIDEI.

Αἰσθάνομαι συντάσσεται καὶ γενικῇ καὶ αἰτιατικῇ· γενικῇ μὲν, ὡς παρὰ Θουκυδίδῃ· (1, 72.) “ ἔτυχε γὰρ πρεσβεία πρότερον περὶ ἄλλων παροῦσα· καὶ ὡς ᾔσθοντο τῶν λόγων, ἔδοξεν αὐτοῖς παραιτητέα εἶναι.” Αἰτιατικῇ δὲ, ὡς παρὰ Θουκυδίδη “ αἰσθανόμενοι δὲ οἱ τὸν Κερασοῦντα οἰκοῦντες τὴν ἔφοδον ...... σὺν τοῖς ὅπλοις ἀπήντων.” Lecapen. p. 55.

Ακρατία, παρὰ Θουκυδίδῃ μόνῳ. Thom. Μ.-In nostris exemplaribus non legitur. Vid. Poppon. Prol. t. i. p. 243. Pierson. ad Morin p. 29. Lobeck. ad Phrynich. p. 524.

Αμαρτάς e Thucydide enotavit Marcellin. § 52., sed apud eum non reperitur. V. Popp. I. I. p. 241.

Αμείβειν λέγεται καὶ ἀντὶ τοῦ διέρχεσθαι, ὡς παρὰ Θουκυδίδη σε καὶ τῶν ἐν τῷ στενῷ τῶν Κορινθίων θάλασσαν.” Lecapen. p. 57. -Locus non suppetit.

Ανάγνωσις, ἡ δευτέρα γνῶσις, ἢ ἡ ἄνωθεν γνῶσις· παρὰ δὲ Θουκυδίδῃ ἡ ἀνάπεισις, καὶ ἀναγινώσκειν τὸ ἀναπείθειν. Etym. M. Leidense apud Kenium ad Greg. Cor. p. 503. Schaefer. Quem locum in mente habuerit, equidem nescio, nisi referenda hæc glossa est ad lib. iii, 49. extr. male intellectum: ἡ μὲν (ναῦς) ἔφθασε τοσοῦτον ὅσον Πάχητα ἀνεγνωκέναι τὸ ψήψισμα, ubi αναγιγνώσκειν est perlegere.'

Ανδρακάς, τὸ κατὰ ἄνδρα χωρῆσαι, ὁ Κρατῖνος ἐν Βουκόλοις Θουκυδίδης δὲ ἀντὶ τοῦ ἴσον καὶ ἀντικείμενον. Anecd. Bekk. t. i. p. 394. Paulo aliter Suidas: 'Ανδρακάς, κατ' ἄνδρα, χωρίς. Κρατῖνος Βουκόλοις. Τὸ ἶσον καὶ ἀντικείμενον καλεῖ Θουκυδίδης ἢ ̓Ανδρακάς, κατὰ δέκα άνδρας. Ubi Kusterus: “ Hæc obelo,” ait, “ notanda esse existimo, quoniam non video quomodo loco huic convenire possint." -"Casu quodam mirabili" (Blomfieldi verba sunt in glossario ad Eschyl. Agamemn. v. 1585.) "confusæ sunt glossæ diversissimæ ; nam voces τὸ ἶσον καὶ ἀντικείμενον καλεῖ Θουκυδίδης vix dubito quin ad interpretamentum vocis åvrínaλov pertineant, qua voce in isto sensu saepissime utitur Thucydides. Schol. ad i, 3. ̓Αντίπαλον, καὶ τὸ ἶσον καὶ τὸ πολέμιον.”—De vocabulo Ανδρακας vide Valcken. ad Herodot. vii, 144.

Ανέχειν, τὸ κωλύειν. Θουκυδίδης ἐν ἔκτῳ (cap. 86.) “ τοὺς ταῦτα κωλύοντας καὶ ἀνέχοντας.” Anecd. Bekk. t. i. p. 400.

Απαγορεύειν καὶ τὸ ἀποκάμνω καὶ ἐξαπορῶ, ὡς παρὰ Θουκυδίδῃ· “ ἀπαγορεύοντες τὸν πρὸς Σικελίαν ἀπόπλουν.” Lecapen. p. 55.

Αρχῆθεν παρὰ μὲν ταῖς ἄλλαις διαλέκτοις εὑρίσκεται, Αττικοῖς δὲ οὐ φίλον· διὸ οὔτε Πλάτωνα, οὔτε Θουκυδίδην ἔστιν εὑρεῖν λέγοντα τοῦτο. Anecd. Bekk. t. i. p. 7.-Apud Herodotum extat lib. viii. cap. 142., ubi v. Valcken.

Αφεῖται δύο σημαίνει, ἀφίεται μὲν παρὰ Θουκυδίδῃ, ἀφήκατο δὲ παρὰ Δημοσθένει. Anecd. Bekk. t. ii. p. 469.-Αφεῖτο habet Herodotus. Vid. Matth. Gr. § 214, 1. Αφεῖται non reperi apud Thucydidem.

Δεκατεύειν Θουκυδίδης καὶ ἐπὶ τοῦ τελωνεῖν. Zonaras, Etym. Μ. in δεκατευτήρια, Harpocrat., Hesych. Conf. Popp. ed. Thuc. Ρ. ii. vol. i. p. 91.

[ocr errors]

Διαβούλομαι, ἀναπείσω, οὕτως Θουκυδίδης. Ζonaras et Suidas. — Corrige, διαβουλεύομαι, ἀναπείθω, nam verbo διαβουλεύεσθαι, quanquam paulo aliam vim habente, utitur Thucyd. ii, 5. vi, 34. vii, 50." Popp. 1. 1. p. 90.

Διαλέγου, διορύττου· οὕτως Θουκυδίδης. Zonaras.

Διαλέγουσαν, διοικοδομοῦσαν· λέγειν γὰρ τὸ οἰκοδομεῖν καὶ διαλέγον, διορύττου Θουκυδίδης. Suidas, et iterum in Λέγω. Et Phavorinus.Thucydides διορύσσειν dixit, non διαλέγειν, lib. ii. cap. 8.

Διάφορα, τὰ ἀναλώματα· οὕτως Θουκυδίδης. Zonaras et Suidas. -Vid. Casaubon. ad Theophr. Char. 10. et interpp. ad Hesychium.

66

Δοκῶ καὶ τὸ νομίζω καὶ τὸ οἴομαι τοῖς τρισὶ χρόνοις συντάσσονται. Θουκυδίδης ἐν τῇ ἑβδόμῃ· “ ἔδοξε τῷ δήμῳ πρότερον.” Phavorin. Ἐδῄουν παρὰ Θουκυδίδῃ ἀντὶ τοῦ, διέκοπτον, διέφθειρον· “ ἅπασαν ἐδῄουν τὴν ἀνατολικὴν χώραν.” Suidas. Hæc a Suida : “ non putem laudari tanquam Thucydidea, sed ex alio anonymo descripta, et testimonium Thucydidis tantum ad édŋovv referendum esse, et fortassis ad id quod lib. ii. cap. 12. legitur, τὴν γῆν ἐδῄουν.” Duker.

Εμποδών, Θουκυδίδης η' ἀντὶ τοῦ, προχείρους. Φησὶ γάρ· “ τὰς ἐμποδὴν αἰτίας μόνον ἐπισκοπεῖν, ποῤῥωτέρω δὲ μηδὲν ἐπορέγεσθαι ταῖς διανοίαις.” Suidas, Zonaras, Etym. Μ. p. 336, 26. Harpocr. Priscian. xviii. p. 1180. Apostolius viii. Proverb, 20. Phavorin.-Hæc non comparent apud nostrum scriptorem.

Ἐξαναλάβω, Θουκυδίδης πρώτῳ. Anecd. Bekk. t. i. p. 93.

Εξεστηκώς, διχῶς λέγεται παρὰ Θουκυδίδῃ καὶ Πινδάρῳ ὅτε μὲν τὸ μαίνεσθαι καὶ ἔμφρονα (scr. ἔκφρονα) εἶναι, ὅτε δὲ τὸ ὑπαναχωρεῖν καὶ ὑπεξέρχεσθαι ἢ ἀφίστασθαι. Εtym. M. Gudian. p. 193, 9. Vid. Thucyd. ii, 61. iv, 28. et Boëckh. in fragm. Pindar. p. 682. Ἐπιλύγξαι. Vide notam ad Marcellin. § 52.

--

Ἐπίπλους, Θουκυδίδης “ Ρν' νηῶν ἐπίπλουν ἐξαρτύοντες οἱ ̓Αθη

« IndietroContinua »