Immagini della pagina
PDF

ECLOGA II.

ALEXIS.

Formosum pastor Corydon ardebat Alexim, delicias domini, nec quid speraret habebat. tantum inter densas, umbrosa cacumina, fagos

adsidue veniebat. ibi haec incondita solus 5 montibus et silvis studio iactabat inani.

O crudelis Alexi, nihil mea carmina curas ? nil nostri miserere ? mori me denique coges. nunc etiam pecudes umbras et frigora captant,

nunc viridis etiam occultant spineta lacertos, 10 Thestylis et rapido fessis messoribus aestu

alia serpullumque herbas contundit olentis.
at mecum raucis, tua dum vestigia lustro,
sole sub ardenti resonant arbusta cicadis.

nonne fuit satius tristis Amaryllidis iras
15 atque superba pati fastidia ? nonne Menalcan,

quamvis ille niger, quamvis tu candidus esses ?
o formose puer, nimium ne crede colori :
alba ligustra cadunt, vaccinia nigra leguntur.

despectus tibi sum nec qui sim quaeris, Alexi, 20 quam dives pecoris, nivei quam lactis abundans.

mille meae Siculis errant in montibus agnae ;
lac mihi non aestate novom, non frigore defit.

canto quae solitus, siquando armenta vocabat,

Amphion Dircaeus in Actaeo Aracyntho. 25 nec sum adeo informis : nuper me in litore vidi,

cum placidum ventis staret mare; non ego Daphnim
iudice te metuam, si numquam fallit imago.
o tantum libeat mecum tibi sordida rura

atque humilis habitare casas et figere cervos 30 haedorumque gregem viridi compellere hibisco.

mecum una in silvis imitabere Pana canendo.
Pan primus calamos cera coniungere pluris
instituit, Pan curat ovis oviumque magistros.

nec te paeniteat calamo trivisse labellum : 35 haec eadem ut sciret quid non faciebat Amyntas ?

est mihi disparibus septem compacta cicutis
fistula, Damoetas dono mihi quam dedit olim
et dixit moriens “te nunc habet ista secundum."

dixit Damoetas, invidit stultus Amyntas. 40 praeterea duo nec tuta mihi valle reperti

capreoli, sparsis etiam nunc pellibus albo ;
bina die siccant ovis ubera ; quos tibi servo.
iam pridem a me illos abducere Thestylis orat;

et faciet, quoniam sordent tibi munera nostra. 45 huc ades, o formose puer : tibi lilia plenis

ecce ferunt nymphae calathis, tibi candida nais, pallentis violas et summa papavera carpens, narcissum et florem iungit bene olentis anethi, tum, casia atque aliis intexens suavibus herbis,

50 mollia luteola pingit vaccinia caltha.

ipse ego cana legam tenera lanugine mala castaneasque nuces mea quas Amaryllis amabat; addam cerea pruna, et honos erit huic quoque

pomo;
et vos, o lauri, carpam et te, proxuma myrte,
55 sic positae quoniam suavis miscetis odores.

rusticus es, Corydon: nec munera curat Alexis,
nec, si muneribus certes, concedat Iollas.
heu heu, quid volui misero mihi? floribus austrum

perditus et liquidis inmisi fontibus apros. 60 quem fugis, a, demens? habitarunt di quoque

silvas Dardaniusque Paris. Pallas quas condidit arces ipsa colat: nobis placeant ante omnia silvae. torva leaena lupum sequitur, lupus ipse capellam,

florentem cytisum sequitur lasciva capella, 65 te Corydon, o Alexi; trahit sua quemque voluptas.

aspice, aratra iugo referunt suspensa iuvenci
et sol crescentis decedens duplicat umbras:
me tamen urit amor ; quis enim modus adsit amori?

a, Corydon, Corydon, quae te dementia cepit? 70 semiputata tibi frondosa vitis in ulmost.

quin tu aliquid saltem potius, quorum indiget usus,
viminibus mollique paras detexere iunco?
invenies alium, si te hic fastidit, Alexim.'

ECLOGA III.

MENALCAS. DAMOETAS.PALAEMON.

M. Dic mihi, Damoeta, cuium pecus? an Meliboei?
D. Non, verum Aegonis; nuper mihi tradidit

Aegon.
M. Infelix o semper, ovis, pecus ! ipse Neaeram

dum fovet ac ne me sibi praeferat illa veretur, 5 hic alienus ovis custos bis mulget in hora,

et sucus pecori et lac subducitur agnis.
D. Parcius ista viris tamen obicienda memento.
novimus et qui te, transversa tuentibus hirquis,

et quo (sed faciles nymphae risere) sacello. 10 M. Tum, credo, cum me arbustum videre Miconis

atque mala vitis incidere falce novellas.
D. Aut hic ad veteris fagos cum Daphnidis arcum
fregisti et calamos: quae tu, perverse Menalca,

et cum vidisti puero donata, dolebas,
15 et si non aliqua nocuisses, mortuus esses.

M. Quid domini faciant, audent cum talia fures ? non ego te vidi Damonis, pessime, caprum excipere insidiis, multum latrante Lycisca ?

et cum clamaremquo nunc se proripit ille? 20 Tityre, coge pecus,' tu post carecta latebas.

D. An mihi cantando victus non redderet ille

quem mea carminibus meruisset fistula caprum? si nescis, meus ille caper fuit ; et mihi Damon

ipse fatebatur; sed reddere posse negabat. 25 m. Cantando tu illum? aut umquam tibi fistula

cera iuncta fuit? non tu in triviis, indocte, solebas stridenti miserum stipula disperdere carmen ? D. Vis ergo, inter nos quid possit uterque vicissim

experiamur? ego hanc vitulam (ne forte recuses, 30 bis venit ad mulctram, binos alit ubere fetus)

depono: tu dic, mecum quo pignore certes.
M. De grege non ausim quicquam deponere tecum:
est mihi namque domi pater, est iniusta noverca,

bisque die numerant ambo pecus, alter et haedos. 35 verum, id quod multo tute ipse fatebere maius

(insanire libet quoniam tibi), pocula ponam
fagina, caelatum divini opus Alcimedontis;
lenta quibus torno facili superaddita vitis

diffusos hedera vestit pallente corymbos. 40 in medio duo signa, Conon et --- quis fuit alter,

descripsit radio totum qui gentibus orbem, tempora quae messor, quae curvos arator haberet? necdum illis labra admovi, sed condita servo.

D. Et nobis idem Alcimedon duo pocula fecit, 45 et molli circum est ansas amplexus acantho,

Orpheaque in medio posuit silvasque sequentis ; necdum illis labra admovi, sed condita servo :

« IndietroContinua »