Immagini della pagina
PDF

si ad vitulam spectas, nihil est quod pocula laudes. M. Numquam hodie effugies ; veniam quocumque

vocaris. 55 audiat haec tantum — vel qui venit ecce Palaemon.

efficiam, posthac ne quemquam voce lacessas.
. Quin age, siquid habes; in me mora non erit

ulla,
nec quemquam fugio: tantum, vicine Palaemon,

sensibus haec imis (res est non parva) reponas. 55 P. Dicite , quandoquidem in molli consedimus

herba. et nunc omnis ager, nunc omnis parturit arbos, nunc frondent silvae, nunc formosissimus annus. incipe, Damoeta; tu deinde sequere, Menalca

alternis dicetis ; amant alterna camenae. 60 D. Ab Iove principium musae: Iovis omnia

plena;
ille colit terras, illi mea carmina curae.
M. Et me Phoebus amat; Phoebo sua semper

apud me
munera sunt, lauri et suave rubens hyacinthus.

D. Malo me Galatea petit, lasciva puella, 65 et fugit ad salices, et se cupit ante videri.

M. At mihi sese offert ultro, mens ignis, Amyntas,
notior ut iam sit canibus non Delia nostris.
D. Parta meae Veneri sunt munera: namque

ipse locum, aeriae quo congessere palumbes. 70 M. Quod potui, puero silvestri ex arbore lecta aurea mala decem misi ; cras altera mittam.

D. O quotiens et quae nobis Galatea locutast! partem aliquam, venti, divom referatis ad auris. M. Quid prodest quod me ipse animo non spernis,

Amynta, 75 si, dum tu sectaris apros, ego retia servo ?

p. Phyllida mitte mihi: meus est natalis, Iolla ; cum faciam vitula pro frugibus, ipse venito. M. Phyllida amo ante alias : nam me discedere

flevit, et longum ‘formosc, vale, vale' inquit, 'Iolla.' 80 11. Triste lupus stabulis, maturis frugibus imbres,

arboribus venti, nobis Amaryllidis irae.
M. Dulce satis umor, depulsis arbutus haedis,
lenta salix feto pecori, mihi solus Amyntas.
D. Polio amat nostram, quamvis est rustica,

musam :
85 Pierides, vitulam lectori pascite vestro.

M. Polio et ipse facit nova carmina: pascite taurum,
iam cornu petat et pedibus qui spargat harenam.
D. Qui te, Polio, amat, veniat quo te quoque

gaudet; mella fluant illi, ferat et rubus asper amomum. 90 m. Qui Bavium non odit, amet tua carmina, Maevi,

atque idem iungat volpes et mulgeat hirquos.

D. Qui legitis flores et humi nascentia fraga, frigidus, o pueri, fugite hinc, latet anguis in herba. M. Parcite, oves, nimium procedere: non bene

ripae 95 creditur; ipse aries etiam nunc vellera siccat.

D. Tityre, pascentis a flumine reice capellas: ipse ubi tempus erit omnis in fonte lavabo. M. Cogite ovis, pueri : si lac praeceperit aestus,

ut nuper, frustra pressabimus ubera palmis. 100 D. Heu heu, quam pingui macer est mihi taurus

in ervo! idem amor exitium pecori pecorisque magistro. M. His certe neque amor causast; vix ossibus

haerent. nescio quis teneros oculus mihi fascinat agnos. D. Dic, quibus in terris (et eris mihi magnus

Apollo) 105 tris pateat caeli spatium non amplius ulnas.

M. Dic, quibus in terris inscripti nomina regum nascantur flores, et Phyllida solus habeto.

P. Non nostrum inter vos tantas conponere lites.

et vitula tu dignus et hic. et quisquis amores 110 aut metuet dulcis aut experietur amaros.

claudite iam rivos, pueri : sat prata biberunt.

ECLOGA IV.

POLIO.

Sicelides musae, paullo maiora canamus. non omnis arbusta iuvant humilesque myricae ; si canimus silvas, silvae sint consule dignae.

Ultima Cymaei venit iam carminis aetas; 5 magnus ab integro saeclorum nascitur ordo.

iam redit et virgo, redeunt Saturnia regna ;
iam nova progenies caelo demittitur alto.
tu modo nascenti puero, quo ferrea primum

desinet ac toto surget gens aurea mundo,
10 casta fave Lucina: tuus iam regnat Apollo.

teque adeo decus hoc aevi, te consule, inibit, Polio, et incipient magni procedere menses ; te duce, siqua manent sceleris vestigia nostri,

inrita perpetua solvent formidine terras. 15 ille deum vitam accipiet divisque videbit

permixtos heroas et ipse videbitur illis
pacatumque reget patriis virtutibus orbem.
at tibi prima, puer, nullo munuscula cultu

errantis hederas passim cum bacchare tellus 20 mixtaque ridenti colocasia fundet acantho.

ipsae lacte domum referent distenta capellae ubera nec magnos metuent armenta leones.

ipsa tibi blandos fundent cunabula flores.

occidet et serpens et fallax herba veneni
25 occidet; Assyrium volgo nascetur amomum.

at simul heroum laudes et facta parentis
iam legere et quae sit poteris cognoscere virtus,
molli paullatim flavescet campus arista

incultisque rubens pendebit sentibus uva 30 et durae quercus sudabunt roscida mella.

pauca tamen suberunt priscae vestigia fraudis, quae temptare Thetim ratibus, quae cingere muris oppida, quae iubeant telluri infindere sulcos.

alter erit tum Tiphys et altera quae vehat Argo 35 delectos heroas, erunt etiam altera bella

atque iterum ad Troiam magnus mittetur Achilles.
hinc ubi iam firmata virum te fecerit aetas,
cedet et ipse mari vector nec nautica pinus

mutabit merces, omnis feret omnia tellus.
40 non rastros patietur humus, non vinea falcem ;

robustus quoque iam tauris iuga solvet arator ;
nec varios discet mentiri lana colores,
ipse sed in pratis aries iam suave rubenti

murice, iam croceo mutabit vellera luto; 45 sponte sua sandyx pascentis vestiet agnos.

‘talia saecla' suis dixerunt fcurrite fusis
concordes stabili fatorum numine parcae.
adgredere o magnos (aderit iam tempus) honores,
cara deum suboles, magnum Iovis incrementum!

« IndietroContinua »