Immagini della pagina
PDF
ePub

Fere perfectæ eloquentiæ terminum constituit Augusti imperium. Nec tamen Augusto soli culpam ejus rei tribuamus. Pompeius enim mutata forma et consuetudine veterum judiciorum licentiam oratorum jam refrenaverat, temporibus deinde triumviralibus eloquentiæ veluti freni imponebantur, atque Cicero ipse in extrema ætate, M. Bruti, eximiæ spei adolescentis, dolens vicem, jam deflevit judiciorum vastitatem et fori. Subito enim misera fortuna reipublicæ id evenit, ut libertas et eloquentia obmutesceret. Postea vero, cum eloquentiæ primas ubique ferre arrogaret sibi Nero, quomodo spirare diutius poterat divina illa ars? Atque Seneca eodem loco causas corruptæ eloquentiæ optime exponit. Ut possitis æstimare, in quantum quotidie ingenia decrescant, et, nescio qua iniquitate naturæ, eloquentia se retro tulerit : in deterius (post Ciceronem) quotidie data res est, sive luxu temporum : nihil est enim tam mortiferum ingeniis quam luxuria; sive cum præmium pulcherrima rei cecidisset, translatum est omne certamen ad turpia, multo honore quæstuque vigentia; sive fato quodam, cujus maligna perpetuaque in omnibus rebus lex est, ut ad summum perducta rursus ad infimum, velocius quidem quam ascenderant, relabantur. Torpent ecce ingenia desidiose juventutis, nec in ullius honestæ rei labore vigilatur. Somnus languorque, ac somno et languore turpior malarum rerum industria invasit animos. Cantandi saltandique nunc obscena studia effeminatos tenent, et capillum frangere et ad muliebres blanditias vocem extenuare, mollitie corporis certare cum feminis, immundissimis se

excolere munditüs, nostrorum adolescentium specimen est. Sunt ergo duæ præcipue causæ, quæ eloquentiam tunc temporis corruperunt, amissa res publica et luxuria morum. Judicia populi omnino cessabant, causæ gravissimæ omnes ab imperatore ipso suscipiebantur et disceptabantur, apud quem eloquentiæ nullus relictus erat locus. Causis privatis non eloquentia, sed calliditate opus erat, ita ut rabulæ et veteratores iis sufficerent. Accedit, quod omnis sentiendi et scribendi libertas sub Tiberio jam periit. Cum igitur veterem gloriam præmiaque pristina amisisset eloquentia ac prope contemneretur, alia studia, poetica et historica, quæ antea non eamdem famam consecuti erant, ei præferre cœpere, et præstantissima ingenia mox eam deseruerunt. Luxuria autem animos hominum adeo effeminavit, ut ad majora et excelsa eniti non amplius possent. Ideo paucorum annorum spatio eloquentia deflexit ab illa vetere dicendi via. Nemo deinde perfectus orator esse dicitur. Quod video, ut auctor Dial. de oratt. c. 15 dicit, etiam Graiis accidisse, ut longius absit Eschine et Demosthene Sacerdos iste Nicetes, et si quis alius Ephesum vel Mitylenas contentis scholasticorum clamoribus quatit, quam Afer aut Africanus a Cicerone aut Asinio recesserunt. Erat autem princeps novorum oratorum Cassius Severus, cum quo juxta comparantur Domitius Afer, Julius Africanus, Vibius Passienus, Vibius Crispus, L. Annæus Seneca, Galerius Trachalus, Julius Florus, Plinius minor, M. Fabius Quintilianus. Ex quorum orationibus pauca tantum fragmenta præter Plinii Panegyricum ad Trajanum

[ocr errors]

exstant, ita ut satis constet, posteros mox eorum opera oblivioni tradidisse, majoremque ex cognitione priorum oratorum voluptatem percepisse. In Senecæ enim libris rhetoricis non excerpta orationum continentur, sed ex declamationibus loci pulcherrimi vel acute dicta referuntur, ita ut varia declamandi genera, quibus Asinius Pollio, Cestius, Passienus et multi alii utebantur, ex iis cogno

scamus.

Emergunt temporibus quoque insequentibus interdum viri facundia clari, quique, ut Fronto, orationes scriptas reliquerunt; imo imperatores nonnulli, virtute et literis insignes, idem fecerunt. Eorum tamen orationes plerumque de jure civili quæstiones tractabant. Eloquentia pristinum splendorem et spiritum prorsus amiserat, ut Fronto ipse confessus est in libro De eloquentia p. 228: Immortales dii siverint, comitium et rostra et tribunalia Catonis et Gracchi et Ciceronis orationibus celebrata hoc potissimum seculo conticiscere? Hæc quoque fragmenta colligenda esse putavi, ut oratorum Romanorum orbis juste clauderetur. Ac ne in Frontone quidem eloquentia Romana prorsus obmutuit. Sequuntur enim auctores duodecim Panegyricorum, nec ii contemnendi sunt. Quamvis ingenio atque arte nullo modo cum oratoribus priorum seculorum comparari possint, ab iis tamen, qui fata literarum Romanarum interius cognoscere amant, legi merentur. Atque ut in florente republica et optimo civitatis statu homines ipsi multo et re et ingenio beatiores sunt, sic in infelicibus temporibus ac perditis rei publicæ rebus et ingenia rare

scunt et literæ artesque deflorescunt. Sic mediocritas ista Panegyricorum seculo potius quam hominum culpæ tribui debet. Vitia enim imperatorum, bella continua, invasiones barbarorum, direptiones rerum privatarum, incerta prorsus vitæ conditio homines tum in miserrimum statum depresserant, et literæ non sine timore et anxietate coli poterant. Cum autem princeps bonus raro ad imperium perveniret, plurimi vero eorum feris essent similiores quam hominibus, omnes adeo, qui tantum non facinora continua patrabant, populo accepti fuerunt et mire laudati, tanquam a diis missi, uti lenirent miseram mortalium sortem. Quare panegyricos Maximiano Herculeo dictos vel Constantio et Constantino non ineptas declamationes aut viles adulationes appellaverim, sed gratissimo animo atque sincere ingentes laudes his imperatoribus sunt tributæ. Eminet autem inter ceteros Panegyricus quintus sive Epithalamius Maximiano et Constantino in hujus et Fausta nuplus dictus, tum Eumenii pra restaurandis scholis oratio et Claudii Mamertini Panegyricus Maximiano Herculeo dictus.

Sed, ne in infinitum campum oratio mea vagaretur, terminum hujus libri constitui Q. Aurel. Symmachum, qui a primo, quem novimus, oratore plus sexcentorum annorum spatio separatur. Nam, ut duos ævo inter sese remotissimos componam, Appius Cæcus orationem de Pyrrho a. U. 474 habuit, Q. Aurelius Symmachus actiones suas reliquit initio seculi undecimi Urbis Romæ, quarto post Christum. Sic per sex secula

persequentibus eloquentiæ Romanæ historiam incrementa simul et florem ejus atque interitum cognoscere licebit.

In opere autem elaborando multum profuere Annales Pighii, immortale opus, et Ellendtii Historia eloquentiæ Romanæ, editioni Bruti præposita, qui omnes oratores usque ad Augusti imperium erudite persequitur. De tertia libri mei parte, de novis oratoribus inde ab Augusto usque ad remotissima tempora Aurelii Symmachi, nihil adhuc ab aliis memoratum inveni. Librum enim Andreæ Schotti de claris apud Senecam rhetoribus, in quo multa et bona latere puto, nancisci non potui. [Neque in Regia Bibliotheca servatur.] Ex Bruto Ciceronis plurimum lucis attulimus ad cognoscendum, qui sint oratores antiqui et medii, ac quali quisque eorum genere dicendi sit usus. De novis autem oratoribus Seneca pater et Quintilianus fons est uberrimus. Oratorum antiquissimorum pleraque fragmenta a Gellio, Macrobio, Frontone, Festo atque Nonio et Prisciano servata sunt, et quamvis alias grammatici, ut Nonius ac Festus, non multam laudem doctrinæ et eruditionis meriti sint, in eo tamen nunquam non eos prædicabo, quod memoriam multorum scriptorum conservarunt, quodque sine eis maximam partem literarum oratoriarum et historicarum apud Romanos plane ignoraremus. Nec credo fore multos qui mirentur, cur orationibus ab auctoribus historiæ, Sallustio, Livio, Tacito, Dionysio, Polybio, Dione, Appiano illustrissimo cuique oratori traditis nullam pæne auctoritatem tribuerim. Veteres enim quam nostrorum

« IndietroContinua »