Immagini della pagina
PDF
ePub
[ocr errors]

collegi. Quæ distinxeram classe quadruplici. Oratorum, historicorum, poetarum, miscellorum. Inter miscellos præcipuum Varronem posueram. Atque hæc non in meum solum usum, sed publicum, nisi visum aliter àçûe cuidam fuisset, qui cœptum hoc omne meum turbavit. Non fraude, ne erres, sed (dicam vere et fortiter, etsi comiter) turpi furto. Is partem fragmenparum torum eorum e domo mea abstulit mala et tagace manu. Abstulit etiam una animum in cœpto opere pergendi, quia et difficilis instauratio jacturæ ejus mihi visa, et postea intellexi, Janum nostrum Dousam eumdem laborem serio elaborasse. » Dousa vero in præfatione Lucilii sui ipse dixit : « Cujus specimen et quasi gustum si vobis non ingratum fuisse cognovero, protelum mihi eritis ad similem industriam experiundam non tantum in poetis reliquis, sed et in historicis et oratoribus, quorum partim interfuerunt, imo et præfuerunt bellis, partim in senatu et populo illo versati sunt, ubi assidua materies et agitatio harum rerum. » Verum, Verum, ut supra dixi, neque hic neque ille cœpta absolvit, quamvis uterque rem utilissimam fore judicasset. Nec silentio prætermittere possum, quod nuper in Bernhardy historia ingeniosissima literarum Romanarum p. 287 legi, ægre, nec sine jactura literarum adhuc desiderari oratorum collectionem fragmentorum. Id vero imprimis sentiet, quicumque Brutum Ciceronis et Quintiliani librum decimum interius intelligere cupiet, et ad hunc usum ego primum consilium ejus rei cepi, præsertim cum fontes rivulosque, in quibus oratorum fragmenta latent, jam antea cognovissem

*

ex recognitione mea fragmentorum Ciceronis, quam post-
ea cum Orellio nostro, viro clarissimo, editioni ejus in-
serendam, communicavi. Sic tandem collectio oratorum
qualiscumque nata est, eaque prima est; quod ideo præ-
dico, quod primum quodque periculum facilius in omn
re veniam atque indulgentiam impetrare debet. Nam
præter Catonis orationes, quas Ausonius Popma Frane-
queræ anno 1620 edidit et Lion nuper Gottingæ 1826
secure repetiit, cetera fragmenta nunquam usque ad-
huc sunt congesta. Quamquam autem M. Porcius Cato
maximam sibi gloriam inter oratores priorum seculorum
peperisset, adeo ut optimus orator, optimus senator,
optimus imperator nominaretur, exstiterunt tamen jam
ante eum multi viri, quorum orationes etiam ætate Livii
legebantur, et inter æquales tanta illustrium oratorum
copia fuit, ut ad cognitionem præstantissimæ partis Lati-
narum literarum fragmenta eorum non possint præter-
mitti. Fuerunt revera apud Romanos plurimi oratores,
et ex hoe literarum genere multo plura edebantur opera
quam ex reliquis. Novimus enim centum et viginti quin-
que oratores, qui orationes scriptas reliquerunt, isque
numerus facile duplicari posset, si libri superstites essent,
qui historiam literarum aut artis oratoriæ proprie tra-
ctabant. Ego quoque plures recensere potuissem, si con-
jecturæ magis quam auctoritati confidere voluissem, sed
elegi eos tantum, quorum de orationibus certa veterum
testimonia exstabant. Omisi igitur pæne invitus Cæsarem

* Vide censuram meam in Jahnii Novis annalibus 1831, fascic. Iv, pag.
416 sqq.

Germanicum, oratorem celeberrimum, Munatium Plancum, Mæcenatem, Helvium Manciam, Julium Florum, A. Galbam, Q. Haterium, Varium Geminum, Asinium Gallum aliosque multos. Quantus autem omnino oratorum Romanorum fuerit numerus, Fronto in Epistola quadam ad M. Cæsarem De eloq. (p. 235 ed. Rom.) extenuando indicat, cum dicit: Sed enim omnes universos, quicumque post Romam conditam oratores exstiterunt, illos etiam, quos in Oratore Cicero eloquentiæ civitate gregatim donavit, si numerare velis, vix trecentorum numerum implebis. Centum ergo et viginti quinque oratores scripta in posteros tradidisse dico. Nulla alia gens simile præbet exemplum, nulla tot artificiis oratoriis abundat. Ceteræ nationes, ac præsertim nostrorum temporum, in omni alio literarum genere magis excellunt quam in oratorio. Ubi inter Germanos reperiemus Catonem, Lælium, Scipionem, Gaium Gracchum, ubi M. Antonium, Crassum, Carbonem, Jul. Cæsarem Strabonem, Hortensium, Serv. Sulpicium Rufum, ubi Cæsarem, Cœlium, Calvum, Messalam, Asinium Pollionem, Cassium denique Severum? Hic clarissima tantum ingenia et notissima nomina appellavi. Ac nescio an Græcæ literæ minorem copiam præstent, et numero oratorum, nec tamen rhetorum, a Romanis tantum non superentur. Athenis enim ingenia ad varia multipliciaque studiorum genera se convertebant, colebantur omnes scientiæ species, splendidissima lumina ad philosophiam transierunt, relicta eloquentia. Apud Romanos vero ea fuit summa adolescentium contentio, per quam cultum, munera, au

ctoritatem, dignitatem acceperunt. Quid multa? Eloquentiæ studium fuit ludus consulis futuri. Oratores plerique, quorum notitiam habemus, summos honores reipublicæ attigerunt, et orationes eorum versantur in maximis rebus, quæ tunc in senatu aut in concione vel foro disceptabantur.

Distinguere autem soleo in eloquentia Romana oratores antiquos, medios, novos; quorum agmina ducunt M. Porcius Cato, M. Tullius Cicero, T. Cassius Severus. Catoni proxime adjunguntur Africanus minor, Galba, Lælius, Ti. et C. Gracchi, quorum minor multo tamen præstat, C. Titius. Horum orationes semina habent perfectæ artis; sententiæ, imagines, figuræ natura, non arte sunt egregiæ, ac felicem indolem impetumque eloquentiæ indicant, ante omnes Catonis oratio de sumptu suo, pro Rhodiensibus, orationes in Thermum, si se Calius tribunus plebis appellasset, Læli laudatio funebris Africaniminoris, Africani oratio contra legem agrariam C. Gracchi, C. Gracchi concio ad populum; oratio qua legem Aufeiam dissuasit, oratio de legibus a se promulgatis. Sermo Latinus nondum cultus, nec Græcis literis eruditus, compositio longe abest ab eo fastigio, quod, perfectus præceptis rhetorum, Cicero attigit. Præclare de Catone Cicero dixit (Brut. c. 17): Antiquior est hujus sermo et quædam horridiora verba. Ita enim tum loquebantur. Id muta, quod tum ille non potuit, et adde numeros, ut aptior sit oratio; ipsa verba compone et quasi coagmenta, quod ne Græci quidem veteres factitaverunt : jam neminem antepones Catoni. Illustrem collationem

fecit trium oratorum, M. Catonis, C. Gracchi et Ciceronis A. Gellius in cap. 3 libri X.

Deinde oratores medii perfectam eloquentiæ formam expresserunt pulcherrimasque orationes elaborarunt. Nunc Græcorum rhetorum præceptis formabantur adolescentium studia; sermonem Latinum eadem plane arte tractabant, qua Græca lingua expolita erat, partiebantur orationes more Græcorum. Et quia in republica Romana orator summus maxima auctoritate floruit, eloquentia ipsa, bona æmulatione atque contentione elaborata, mox ad culmen accessit. Cicero quidem maximam gloriam consecutus est, sed plus triginta viri pari facultate oratoria eminebant. Similiter Seneca in præfatione Controversiarum dicit : Quidquid Romana facundia habet, quod insolenti Græciæ aut opponat aut præferal, circa Ciceronem effloruit. Omnia ingenia, quæ lucem nostris studiis attulerunt, tunc nata sunt. M. Antonius, Crassus, Cæsar Strabo, Cotta, P. Sulpicius Rufus, Carbo, Q. Hortensius, M. Calidius, Ser. Sulp. Rufus, Julius Cæsar, Cœlius, Calvus, M. Brutus, Asinius Pollio et Messala Corvinus juxta Ciceronem fuere. Plerique eorum perfecti fuerunt oratores, et distabant inter se viribus tantum aut urbanitate. Arte tamen Cicero summus esse videtur, atque compositio ejus et numeri oratorii æmulatorem Isocratis indicant. Memoratu autem profecto dignum est, inter oratores illorum temporum ambisse palmam eloquentiæ etiam matronam Romanam, Hortensii, summi oratoris, filiam, cujus oratio apud triumviros habita legebatur non tantum in sexus honorem.

« IndietroContinua »