Oratorum Romanorum fragmenta: ab Appio inde Caeco usque ad Q. Aurelium Symmachum, Edizione 2

Copertina anteriore
Bourgeois-Maze, 1837 - 395 pagine

Dall'interno del libro

Altre edizioni - Visualizza tutto

Parole e frasi comuni

Brani popolari

Pagina 319 - Caelio et praecipue in accusando multa urbanitas, dignusque vir cui et mens melior et vita longior contigisset. Inveni qui Calvum praeferrent omnibus, inveni qui Ciceroni crederent, eum nimia contra se calumnia verum sanguinem perdidisse ; sed est et sancta et gravis oratio et custodita et frequenter vehemens quoque.
Pagina 295 - C. vero Caesar si foro tantum vacasset, non alius ex nostris contra Ciceronem nominaretur : tanta in eo vis est, id acumen, ea concitatio, ut illum eodem animo dixisse quo bellavit appareat ; exornat tamen haec omnia mira sermonis, cuius proprie studiosus "
Pagina 329 - Multa in Asinio Pollione inventio, summa diligentia, adeo ut quibusdam etiam nimia videatur, et consilii et animi satis ; a nitore et iucunditate Ciceronis ita longe abest, ut videri possit saeculo prior.
Pagina 319 - Curio turn etiam accuratius quoddam dicendi et exquisitius afferebat genus; quod quamquam scienter eleganterque tractabat, nimium tarnen inquirens in se atque ipse sese observans metuensque, ne vitiosum colligeret, etiam verum sanguinem deperdebat.
Pagina 249 - Latin! sermonis integritas; quae perspici cum ex orationibus eius potest tum facillime ex eo libro, quem de consulatu et de rebus gestis suis conscriptum molli et Xenophonteo genere sermonis misit ad A. Furium poetam, familiarem suum ; qui liber nihilo notior est quam illi tres, de quibus ante dixi, Scauri libri.
Pagina 365 - ... nam et Trachalus plerumque sublimis et satis apertus fuit et quem velle optima crederes, auditus tamen maior: nam et vocis, quantam in nullo cognovi, felicitas et pronuntiatio vel scaenis suffectura et decor, omnia denique ei, quae sunt extra, superfuerunt: et Vibius Crispus compositus et iucundus et delectationi natus, privatis tamen causis quam publicis melior.
Pagina 349 - ... vel primis inter se vel mediis vel extremis vel etiam permutatis his, ut media primis et summa mediis accommodentur , et quocunque modo accommodari potest.
Pagina 329 - Asinius quoque, quamquam propioribus temporibus natus sit, videtur mihi inter Menenios et Appios studuisse. Pacuvium certe et Accium non solum tragoediis sed etiam orationibus suis expressit; adeo durus et siccus est.
Pagina 233 - Gracchi familia nisi ego et puer restaremus, ut pateremini hoc tempore me quiescere, ne a stirpe genus nostrum interiret et uti aliqua propago generis nostri reliqua esset, haud scio an lubentibus a vobis impetrassem.
Pagina 112 - ... ageret : in bello manu fortissimus multisque insignibus clarus pugnis, idem postquam ad magnos honores pervenit, summus imperator, idem in pace, si ius consuleres, peritissimus, si causa oranda esset, eloquentissimus, nec is tantum cuius lingua vivo eo viguerit, monumentum eloquentiae nullum exstet : vivit immo vigetque eloquentia eius sacrata scriptis omnis generis.

Informazioni bibliografiche