Oratorum romanorum fragmenta: ab Appio inde Caeco usque ad Q. Aurelium Symmachum |
Cosa dicono le persone - Scrivi una recensione
Nessuna recensione trovata nei soliti posti.
Altre edizioni - Visualizza tutto
Oratorum Romanorum fragmenta: ab Appio inde Caeco usque ad Q ..., Edizione 2 Heinrich Meyer Visualizzazione completa - 1837 |
Parole e frasi comuni
adversus ętate aliis annum Brut Bruto Cęsar Cęsaris Cato Catonem Catonis causa Cicero Cicerone Ciceronis Conf consul consulatu Coss Crassi Crassus cujus deinde dicendi dicit dicitur dixit eadem Ellendt eloquentię eodem eorum Epist esset exstat fere Festus filium fortasse fragmenta fragmentum fuisse Gellius genere genus Gracchi Gracchus habet habuit hęc hanc Hist hujus hunc Ibid igitur illa ille illis illo illud inde ingenio inquit Italia lege legem locum magis mihi minus multa natus neque nihil nomen nunc omnibus omnium orat oratio oratione orationibus orator oratt plebis Plin populum potest pręter primis primum Priscian quę quamvis quem Quintil quis quorum quos rebus sępe sane satis scripsit senatu sine supra tamen tantum tempore tribunus usque usus verba verbis Verum Vide videtur VIII Vita δε και
Brani popolari
Pagina 319 - Caelio et praecipue in accusando multa urbanitas, dignusque vir cui et mens melior et vita longior contigisset. Inveni qui Calvum praeferrent omnibus, inveni qui Ciceroni crederent, eum nimia contra se calumnia verum sanguinem perdidisse ; sed est et sancta et gravis oratio et custodita et frequenter vehemens quoque.
Pagina 295 - C. vero Caesar si foro tantum vacasset, non alius ex nostris contra Ciceronem nominaretur : tanta in eo vis est, id acumen, ea concitatio, ut illum eodem animo dixisse quo bellavit appareat ; exornat tamen haec omnia mira sermonis, cuius proprie studiosus "
Pagina 329 - Multa in Asinio Pollione inventio, summa diligentia, adeo ut quibusdam etiam nimia videatur, et consilii et animi satis ; a nitore et iucunditate Ciceronis ita longe abest, ut videri possit saeculo prior.
Pagina 319 - Curio turn etiam accuratius quoddam dicendi et exquisitius afferebat genus; quod quamquam scienter eleganterque tractabat, nimium tarnen inquirens in se atque ipse sese observans metuensque, ne vitiosum colligeret, etiam verum sanguinem deperdebat.
Pagina 249 - Latin! sermonis integritas; quae perspici cum ex orationibus eius potest tum facillime ex eo libro, quem de consulatu et de rebus gestis suis conscriptum molli et Xenophonteo genere sermonis misit ad A. Furium poetam, familiarem suum ; qui liber nihilo notior est quam illi tres, de quibus ante dixi, Scauri libri.
Pagina 365 - ... nam et Trachalus plerumque sublimis et satis apertus fuit et quem velle optima crederes, auditus tamen maior: nam et vocis, quantam in nullo cognovi, felicitas et pronuntiatio vel scaenis suffectura et decor, omnia denique ei, quae sunt extra, superfuerunt: et Vibius Crispus compositus et iucundus et delectationi natus, privatis tamen causis quam publicis melior.
Pagina 349 - ... vel primis inter se vel mediis vel extremis vel etiam permutatis his, ut media primis et summa mediis accommodentur , et quocunque modo accommodari potest.
Pagina 329 - Asinius quoque, quamquam propioribus temporibus natus sit, videtur mihi inter Menenios et Appios studuisse. Pacuvium certe et Accium non solum tragoediis sed etiam orationibus suis expressit; adeo durus et siccus est.
Pagina 233 - Gracchi familia nisi ego et puer restaremus, ut pateremini hoc tempore me quiescere, ne a stirpe genus nostrum interiret et uti aliqua propago generis nostri reliqua esset, haud scio an lubentibus a vobis impetrassem.
Pagina 112 - ... ageret : in bello manu fortissimus multisque insignibus clarus pugnis, idem postquam ad magnos honores pervenit, summus imperator, idem in pace, si ius consuleres, peritissimus, si causa oranda esset, eloquentissimus, nec is tantum cuius lingua vivo eo viguerit, monumentum eloquentiae nullum exstet : vivit immo vigetque eloquentia eius sacrata scriptis omnis generis.