Immagini della pagina
PDF
ePub

ejusque portam, pacatis omnibus circa populis, primus clausit. cum Dea Egeria sibi congressus nocturnos esse simulans, feroces populi animos ad religionem perpulit. Tullus Hostilius Albanos bello petiit. Post haec trige- · minorum pugna. Horatius absolutus. Metti Fuffetii

confuderint, ut infra dicetur ad 1, 1v, 7. hic tamen nihil videtur temere mutandum, praesertim cum Livius non semel eodem verbo in hac re ufus fuerit, ut 1, x, 6. Jupiter Feretri, haec tibi victor Romulus rex regia arma fero. et mox, Sedem opimis spoliis, quae, regibus ducibusque hostium caesis, me auctorem sequentes posteri ferent. et ite. rum, Nec irritam conditoris vocem esse, qua laturos eo spolia posteros nuncupavit. Ipse harum Epitomarum scriptor, si duobus MSS. fides habenda eft, similiter loquitur 1. iv. Occiso Tolumnio rege Vejentium, opima spolia secunda Feretrio tulit. ubi vulgo retulit editur. In enarrandis triumphis Livio familiariffima locutio eft, aliquid in triumpho ferre, vel latum esse. xxx111, xxxv11, 11. Mul. ta spolia hostium captivis carpentis traducta: multa militaria signa lata. XXXIX, V, 14. Aureae coronae centum duodecim pondo ante currum latae sunt. c. v11,1. In triumpho tulit Cn. Manlius coronas aureas CCXII pondo.

In centurias populus divisus] Lego in curias. Nam Livius ita loquitur [1, 1111, 6.] Cum populum in curias XXX divideret, nomina Sabinarum curiis imposuit. SIGONIUS. Non tantum Livius tradit, populum a Romulo in curias divisum fuisse, ut Sigonius monuit, verum etiam ipse auctor Epitomarum inferius defcriptionem populi in claffes et centurias Servio Tullio tri

buit, certe in vulgatis editionibus codices enim scripti, ut videbimus, aliter exhibent. Facio itaque cum viris doctis, qui vel contra MSStorum auctoritatem in curias restituendum esse censuerunt. Forsitan error ortus eft ex compendio scribendi in Cias, quod non adsecutus librarius in centurias reddidit. Contrario modo olim peccabatur apud Florum 1, v1, 3. Populus Romanus relatus in censum, digestus in classes, curiis atque collegiis distributus. ubi viri docti centuriis atque collegiis legendum effe docuerunt. Et hic etiam nota zaXvypásov indo

ctos scribas in errorem induxiffe videtur. Forte enim olim vox cenCuriis, unde male curiis factum. Conturiis ita fuerat exarata jecturam, quam Sigonius hoc loco propofuit, probavit etiam Cl. Dukerus ad d. 1. Flori.

Jano templum etc. ad religionem perpulit] Multa ex tot numero vocabulis non agnofcunt codd. Voff. 1. 2. 3. 4. Leid. Berg. et Boend. Reliquis enim omiffis exhibent tantum porta Jani clau

sa.

Albanos bello petiit] Albanos diripuit Voff. 1. 2. 3. 4. Leid. et Berg. Albanos dirupit Boend.

Post haec tergeminorum pugna] Voces post haec exsulant a septem noftris codd. ex quibus etiam Voff. 2.3.4. Berg. et Boendermak. trigeminorum; quod vulgatae lectioni praeferendum effe, recte cenfet Čl. Dukerus ad Flori 1, 111, 3. tum quia etiam Livius in hac hiftoria eamdem

supplicium. Alba diruta, Albani in civitatem recepti. Sabinis bellum indictum. Ad postremum fulmine Tullus absumtus. Ancus Marcius ceremonias, a Numa institutas, renovavit. Latinis victis et ad civitatem adscitis

vocem adhibet, tum quia aliud (p. 4.) eft trigeminus, aliud tergeminus; priori enim voce indicari tres uno partu editos, pofteriorem autem usurpari vel pro triformi, triplici; vel pro ampliffimo maximoque. Colum, vII, vi. Parit autem, si est generosa proles, frequenter duos, nonnumquam trigeminos. Quamvis tamen Schottus ad Aurel. Vict. de vir, illuftr. c. iv. nihil intereffe exiftimaverit. Harduinum, qui ad Plin. v11. Hift. Nat. 111. Vocem Trigeminus de tribus uno partu editis dici poffe du. bitabat, a sententia dimoviffent loca scriptorum, a Cl. Dukero adlata, si, cum sana ratione in gratiam rediens, eorum monumenta genuina judicare voluis. set. Id tamen jam dudum ipsi persuadere debuiffent nummorum familiae Curiatiae inscriptiones TRIG. vel TRIGE, Unde tamen eveniffe dicemus? eum. dem Harduinum portae urbis Trigeminae, cujus praeter Liv. 1v, xv, 2. etiam meminit Plin. v111. Hift. Nat. 111, quaeftionem tion moville neque Tergeminam adpellandam effe contendiffe, sed potius confiteri, huic portae inde nomen esse, quod ea tergemini fratres Horatii exierint. Ejusdem portae Trigeminae saepiffime Livius memi. nit. vide ad xL, L1, 6.

Horatius absolutus] Haec omittuntur in Voff. 1. 2. 3. Leid. Berg. et Boenderm.

Metii Suffetii Fufetii, ut poft dicam. SIGONIUS. Et T. Suffetii Leid. et Vol.1. Et Titi Fufea Vol. 2. Et Titi Fufetii Vol. 3. Et Titi Suffetivoll.4. Et Titi Suffe

cti Berg. Et M. Suffetii Boend. Non tantum librarios in posteriori voce Suffetii, ut Sigonius vidit, sed etiam in priori Metii pec. caffe, infra dicetur ad 1, xx11, 4.

Alba diruta etc. ad postremum] Nihil omnium horum exftat in septem, quibus usus sum, codicibus.

com.

Fulmine Tullus absumtus est] Vocem Tullus, quae non paret in editionibus Gryphiana antiquioribus, excludit etiam cod. Norvic. quo Hearne Oxonii usus eft; sed, eam ubique cum primis excufis consentire, ex sequentibus elucescet. at ultimam vocem omittunt omnes septem noftri. Praeterea Tullus fulmine absumtus Boend. Tullus ful. mine consumtus Berg, fulmine Tullus consumtus Leid. et Voss, 4. fulmine Tullus cum sumtus Voff, 2. et 3.

Ancus Martius cerimonias a Numa etc.] Marcius, ut poft dicam. SIGONIUS. Vide ad 1, XXX11, 1. Ceterum omnia, quae sequuntur ad finem Epitomes, breviori verborum ambitu ita vulgo in septem laudatis codd. concipiuntur. Ancus Marcius (Marcus Berg.) Latinos devicit. Hostiam condidit. (addidit V off. 1.) Tarquinius Priscus Latinos superavit. Circum fecit. Finitimos devicit. Muros et cloacas fecit. (quatuor ultima verba non agnoscit Vol. 1.) Servio Tullio (Tullo Berg.) caput arsit. Servius Tullius (Tullus Voff.1. Leid. et Berg.) Vejentes devicit, et populum in classes (classem Boend.) divisit. (devisit Voff. 4.) Aedem (Sedem Berg.) Dianae dedicavit. Tarquinius Superbus

montem Aventinum adsignavit. Politorium, urbem Latinorum, bello repetitam, quam prisci Latini occupaverant, diruit. pontem sublicium in Tiberim fecit. Janiculum collem urbi addidit. fines imperii protulit. Ostiam

occiso Tullio regnum invasit. Tulliae scelus in patrem. Turnus (Tullus Berg.) Herdonius per Tarquinium occisus. Bellum cum Volscis. (Vulcis Voff. 2. 3. 4.) Fraude Sexti Tarquinii Gabii direpti. (detenti Berg.) Capitolium inchoatum. (inco hatum Voll. 1. et Boend.) Termini et Juventae arae (Cremone et Juventute arae Voff. 2. Chremonae et Juvente arae Voll. 3. Cremone et Juventae arae Voff. 4. Cerimoniae adinventae. arae Boend. Termini et inventae are Berg.) moveri (removeri Voff. 2. 3. 4.) non potuerunt. Lucretia (Violata Lucretia Berg.) se occidit. Superbi expulsi. (expulsio Voff. 2. 3. 4.) Regnatum est annis CCLV. (CCXL. tribus Leid. et Berg. CCLXV. Vol. 1.) Non longe ante finem Voff. 1. et Berg. a prioribus in nonnullis differunt, et auctiores sunt. Ita enim exhibent. Capitolium incohatum. Caput humanum inventum. Cloaca maxima (cloacha maxus Berg. omissa voce sequenti) facta. Portentum serpentis visum. Delphos missum. Violata Lucretia se etc. Praeter haec in omnibus MSStis, solo Leidensi excepto, adjicitur alia Epitome, a priori novo titulo difiineta, praeterquam in Boenderm. in quo reliquis ver. bis, non addito alio titulo, subtexitur. Ita vero incipit: Latinis victis montem Adventinum (alii Aventinum) assignavit, vel assignat. Eft vero eadem ac vulgata, paucis tantum exceptis, quae pro variis lectionibus ha. beri possunt; nisi quod in plerisque ordo rerum confundatur,

[blocks in formation]

Et ad civitatem adscitis] Excludunt haec verba excerpta Pithoei.

Pontem sublicium in Tiberim fecit] Ita primus edidit Gryphius. Vide Sigon. ad 1, xxx111, 6. Antea legebatur in Tiberi, quomodo Norvic. cod. aliosque praeferre Hearne teftatur. Periodus haec, a voce Politorium usque ad urbi addidit, etiam in am(p. 5.) pliori quorumdam codicum epitome deerat.

Ostiam condidit. Tarquinius] Manuscripti libri pleniores sunt, ita: Ostiam condidit. Regnavit annos XXXIII. Eo regnante Lucumo, Damarati Corinthii filius, a Tarquiniis Etruriae civitate Romam venit, et, in amicitiam Anci receptus, Tarquinii nomen ferre coepit, et post mortem Anci regnum excepit. Centum additis. etc. quam lectionem probo. SIGONIUS. Quae Sigonius ex Mftis protulit, supersunt etiam in ampliori epitome sex codicum, Voff. 1. 2.3.4. Berg. et Boend. quamvis ordine plurimum inmutato. Ostiam coloniam deduxit, pro Ostiam

condidit. Regnavit annos viginti quatuor. Eo regnante Lucumo, Damarati Corinthii filius, a Tarquiniis, Etruriae civitate, Romam venit; et, in amicitiam Anci receptus, Tarquinii nomen ferre coepit; et post mortem Anci regnum excepit. Centum additis, Patrum numerum auxit. Latinos subegit, circum designavit, ludos edidit. Sabinorum bello petitus equitum centurias ampliavit. Tentandae scientiae caussa Atti Navii auguris, consuluisse fertur, an id, de quo cogitaret, effici posset: quod quum ille fieri posse respondisset, jussisse, eum novacula cotem praecidere ; idque protinus ab Atto factum.

condidit, habet Berg. Praeterea modo memorati sex codices auctores sunt, pro regnavit annos XXXIII, quemadmodum Sigonius laudat, reponendum esse annos XXIIII. quod ipse etiam Livius refert 1, xxxv, 1. et Hearne antea ex Oxonienfi cod. N. monuit. Equidem credidis. sem, errore operarum in nota Sigonii XXXIII, pro XXIII, vel XXIIII, datum fuiffe, nifi etiam Hearn. ex Codd. quorum varias lectiones Pithoeus ad oram Livii sui notavit, similiter fere XXXIV, protuliffet. Ante Sigon. edebatur paffim, Ostiam condidit. Tarquinius Priscus in Anci amicitiam receptus. Centum additis: quod supereft in Cod. Norvic.

Centum additis Patrum numerum auxit] Centum in Patres allegit Excerpta Pithoei, Voss. 1. et Boend. Centum hic patres legit Voff. 2. 3. 4. centum in patres elegit Berg.

Circum designavit, ludos edidit] Ludos et circos edidit Voff. 1. ludos in circo edidit Voff. 2. 3. 4. Boenderm. et Berg. a manu sec. qui dedit praefert

a manu pr.

Sabinorum bello petitus] Haec

verba desunt in Voss. 1. 2. 3. 4. Berg. Boenderm. et exc. Pithoei.

Tentandae scientiae caussa Attii Navii] Veteres libri, Hic tentandae scientiae caussa. SIGONIUS. Omnes etiam quatuor codd. Voff. in quibus amplior Epitome exftat, pronomen retinent; sed praeterea ordine verborum mutato exhibent, Hic tentandae scientiae Atti (vel Actii, vel Acti, vel Ati) Navii caussa. quam verborum conlocationem probat etiam codex Boenderm. Huic temptande scientie Actii Nainii auguris caussa Berg. Verum de Navii praenomine infra vide ad 1, xxxvi, 3. Gruterus in postrema edit. vulgavit, Is tentandae. Commodissime pronomen abesse potest; immo debet.

Consuluisse fertur, an id] fertur consuluisse eum, an id qua. tuor Voff. Berg. et Boend.

Quod cum ille fieri posse respondisset illi Voff. pr. et Berg. sed ea vox deest in Voff. tribus reliquis. tum dixisset Berg. et Boend. pro respondisset.

Idque protinus factum] Veteres libri, idque protinus ab Attio factum. SIGONIUS. Idque ab Acto (vel Actio, vel Ato) pro

Sabinos praeterea acie vicit, urbem muro circumdedit, cloacas fecit. Occisus est ab Anci filiis, quum regnasset annos triginta octo. Successit ei Ser. Tullius, natus ex captiva nobili Corniculana; cui puero, adhuc in cunis posito, caput arsisse traditum est. Vejentes atque Etruscos proelio fudit. Censum primus egit. Lustrum condidit, quo civium capita censa octoginta millia esse dicuntur. Classes centuriasque descripsit. Pomoerium protulit. Colles urbi, Quirinalem, Viminalem, Esquili numque adjecit. Templum Dianae cum Latinis in Aventino fecit. Interfectus est a L. Tarquinio, Prisci filio,

tinus factum Voff. 1. 2. 3. 4. et Berg. idque ab eo protinus factum Boenderm. idque protinus factum Norvic.

Sabinos praeterea acie vicit] Desunt haec in Voff. 1. 2. 3. 4. Berg. et Boenderm.

Cloacas fecit. Servius Tullius] Veteres libri uberiores, ita: Cloacas fecit: occisus est ab Anci filiis, cum regnasset annos XXXVIII. successit ei Ser. Tullius, natus ex captiva nobili Corniculana; cui puero, adhuc in cunis posito, caput arsisse traditum est. Is Vejentes. etc. SIGONIUS. Quae Si. gonius ex suis profert, exftant etiam in Voff. 1. 2. 3. 4. Berg. et Boenderm. nisi quod Voff. 1. et Boend. XXXVIIII. habeant, pro XXXVIII. Antea edebatur Cloacas fecit. Servius Tullius natus ex captiva Corniculana, cui puero in cunis posito caput arsisse traditum est. Vejentes. quemadmodum in Norvic. effe Hearne teftatur. Sequentia, Vejentes atque Etruscos proelio fudit, non comparent in Voff. 1. 2.3. 4. Berg. Boend. et exc. Pithoei.

Censum primus omnium egit] Vocem aminium non agnoscunt

Voff. 1. 2. 3. 4. Berg. et Boend. quare eam etiam expunxi. Vide Jac. Gronov. infra ad Epit. 1. XLV111. Insuper censum primum egit Vol. 2. 3. 4. Male. Potius enim auctor secutus videtur morem hiftoricorum aliorumque, qui quid quisque primus fecerit, vel cui quidque primo evenerit, diligenter adnotare soliti sunt, ut exemplis probat Cl. Perizon. in Animadv. Hiftor. c.v111. p.345. Ita supra hac Epit. Jano templum constituit; ejusque portam, pacatis omnibus circa populis, primus clausit. Vide eti am infra hac Epit. p. seq. (*Liv. iv, xv11,8. vi, x1, 7.)

Lustrum condidit. Classes] Plenior antiqua eft lectio, sic: Lustrum condidit, quo censa LXXX. M. esse dicuntur. Classes. Eft hic numerus etiam apud Livium [1, XLIV, 2.] et is, qui Epitomas scripsit, ejusmodi summas diligentissime ponere solitus est. SIGONIUS. Lectionem editionum ante Sigonium servat codex Norvic. ut plerumque alibi solet. Cum codicibus Sigonii faciunt Voffiani et Berg. Verum plenius Boend. hoc modo, Et lustrum condidit, quo civium capita censa LXXX.

« IndietroContinua »