Immagini della pagina
PDF
ePub

Drakenborchianam Livii editionem typis revocantes cum operis et praestantia et raritate juxta defendamur, quomodo in provincia a nobis suscepta versemur, paucis exponendum est.

Reddimus igitur editionis istius quasi effigiem ad exemplum expressam atque integram, ita tamen, ut operarum errores; vel ab ipso Drakenborchio notatos, vel a nobis deprehenfos, emendemus ; additamenta, ab eodem inter Errata Tomo VII. exhibita, suo quaeque loco annectamus; varias lectiones cod. Florentini usque ad l. 3, 32. ultimis Tomi II. paginis a Drakenborchio subjunctas, ubi editor eas indicaturus fuisse videbatur , inferamus; in lo. cis Livii a Drakenborchio citatis libri capitisque commemorationi paragraphorum notam, passim omissam,

addamus.

Deinde singulari fortunae benignitate contigit, ut ipsum illud editionis suae exemplar, quod Drakenborchius manu versare folitus erat, olim a Joh. Eberh. Henr. Scholl, Decano Heidenheimensi, cum studiorum gratia inter Batavos commoraretur, in

a

VI

auctione publica emtum, adfervetur in bibliotheca Viri Amplissimi, Christ. Dav. Alexandri Heermann, Professoris Schoenthaliensis. Qui vir pro eximia, qua est in nos humanitate, exemplar illud nobiscum communicavit, Drakenborchiique ad marginem annotationes, hucusque ineditas, ut excerperemus, atque in novae hujus editionis usum cunverteremus, benevole concessit. Sunt autem illae satis multae, praefertim in Tomo I. et quidem variae ac diversae. Notantur errata typothetarum ab editore, emisso jam opere, animadversa; adduntur loca auctorum, Livii inprimis, iterata lectione congesta, modo ad sensum explicandum pertinentia, modo lectionis probatae caufam agentia ; refpiciuntur aliae aliorum conjecturae ac censurae ; retractatur ipsius ab ipso passim proposita Drakenborchii fententia. Quae omnia, nisi ubi manifeftus fuerit error, et a nobis vel ab alio quoque deprehendendus , ( ut in citandis libris, capitibus ac paragraphis,) his signis (*) justo atque eo, quem Drakenborchius ipse nota 1 praescripsit , loco inserimus.

Ceterum nos nequaquam temere, quae ab alio quodam profecta fuerint , pro Drakenburchii autographis habere, praeter Scholli, viri et doctisfimi et integerrimi, testimonium, dum ille in vivis erat, Heermanno faepe repetitum, bis potisfimum argumentis persuasum habemus :

VII

Tomi I. chartas correctioni expurgationique ultimae inservisse, testantur non solum atramenti maculae aliaque preli manuumque inquinamenta, sed etiam multae castigationes monendo typothetae adhibitae, quibus huncce paruisse editiones in vulgus editae fidem faciunt.

At, qui notas istas adposuit, prima semper perJona loquitur, et, Drakenborchium ipsum corre. ctoris egisse partes, apertum est. Jam vero eadem illa manus, quam operarum errores castigantem conSpexeris, alias postea animadversiones, notas etc. et quidem diversis, ut atramenti varietas declarat, temporibus iisdem paginis adjecit.

Tomi vero secundi reliquorumque chartae , licet castigandis in opere typothetis haud adbibitae, (nulla enim his infligitur nota,) ejusdem in annotationibus prae se ferunt correctoris chirographum, idemque ille, qui in Tomo I. (e.gr. bis l. 1, 51, 8.), etiam in Tomis pofterioribus haud raro utitur persona prima.

Accedit , quod annotationum margini inscriptarum baud paucae, modo totidem verbis, modo emendatius ac copiosius a Drakenborchio ipso inter Errata Tomo VII. adjunctae, aliae ita expressae sunt, ut in novae editionis subsidium praeparatae esse videantur. Denique exemplari Heermanniano adjectae

sunt aliquot pagellae ab eadem, nec profecto alia quam

VIII

Drakenborchii, manu exaratae, ut , loca Livii ad fidem codicis Puteani exigenda“, atque ex adverso ab alia , „Sallieriiscilicet, manu exacta, totidemque verbis in editione ipsa expressa,

Şed, qui diligenter has annotationes , a nobis insertas, infpexerit, Drakenborchium auctorem baud difficulter ipse agnoscet.

Nos, ne nimium accrescat operis,' quatuorder cim Tomis intra paucos annos absolvendi, moles, nonnisi Varietatem codicis Veithiani, editioni Gothanae additam, codicumque Helmstadiensium 1. et 2. quorum priorem aliquoties citat J. Fr. Gronovius, a Wernsdorfio depositam in Novis Actis Societatis Latinae Jenensis Vol. I. uncis bisce [] inclusam annectimus, Scr. Stuttgardiae Idibus April

, 1820.

Chrift. Frid. Klaiber,

Philos. D. et Professor Gymnasii

Illuftris.

« IndietroContinua »