P. Cornelii Taciti Agricola. Ex Wexii recensione recognovit et perpetua annotatione illustravit F. Kritzius

Copertina anteriore
F. Schneider, 1859 - 163 pagine

Dall'interno del libro

Altre edizioni - Visualizza tutto

Parole e frasi comuni

Brani popolari

Pagina 37 - Dedimus profecto grande patientiae documentum : et sicut vetus aetas vidit, quid ultimum in libertate esset, ita nos, quid in servitute, adempto per inquisitiones et loquendi audiendique commercio. Memoriam quoque ipsam cum voce perdidissemus, si tam in nostra potestate esset oblivisci, quam tacere.
Pagina 37 - Quod si vita suppeditet, principatum divi Nervae et imperium Traiani, uberiorem securioremque materiam, senectuti seposui, rara temporum felicitate ubi sentire quae velis et quae sentias dicere licet.
Pagina 91 - ... vero principum filios liberalibus artibus erudire, et ingenia Britannorum studiis Gallorum anteferre, ut qui modo linguam Romanam abnuebant, eloquentiam concupiscerent. inde etiam habitus nostri honor et frequens toga. paulatimque discessum ad delenimenta vitiorum, porticus et balnea et conviviorum elegantiam. idque apud imperitos humanitas vocabatur, cum pars servitutis esset.
Pagina 44 - Errare mihi videntur, qui existimant philosophiae fideliter deditos contumaces esse ac refractarios, contemptores magistratuum aut regum eorumve, per quos publica administrantur.
Pagina 108 - Romani, quorum superbiam frustra per obsequium ac modestiam effugeris. raptores orbis, postquam cuncta vastantibus defuere terrae, iam et mare scrutantur : si locuples hostis est, avari, si pauper, ambitiosi, quos non Oriens, non Occidens satiaverit : soli omnium opes atque inopiam pari adfectu concupiscunt. auferre trucidare rapere falsis nominibus imperium, atque ubi solitudinem faciunt, pacem appellant.
Pagina 1 - Equidem adulescentulus, cum iam tu fama gloriaque floreres, te sequi, tibi "longo sed proximus intervallo" et esse et haberi concupiscebam. Et erant multa clarissima ingenia; sed tu mihi (ita similitudo naturae ferebat) maxime imitabilis, maxime imitandus videbaris.
Pagina 36 - Quid ? vitam, quid ? mores iuventutis quam principaliter formas! quem honorem dicendi magistris, quam dignationem sapientiae doctoribus habes ! ut sub te spiritum et sanguinem et patriam receperunt studia ! quae priorum temporum immanitas exsiliis puniebat, cum sibi vitiorum omnium conscius princeps inimicas vitiis artes non' odio magis quam reverentia relegaret.
Pagina 63 - Ex his omnibus longe sunt humanissimi qui Cantium incolunt, quae regio est maritima omnis, neque multum a Gallica differunt consuetudine. Interiores plerique frumenta non serunt, sed lacte et carne vivunt, pellibusque sunt vestiti.
Pagina 33 - Sed apud priores ut agere digna memoratu pronum magisque in aperto erat, ita celeberrimus quisque ingenio ad prodendam virtutis memoriam, sine gratia aut ambitione, bonae tantum conscientiae pretio ducebatur. Ac plerique suam ipsi vitam narrare fiduciam potius morum quam arrogantiam arbitrati sunt, nee id Rutilio et Scauro citra fidem aut obtrectationi fuit ; ádeo virtutes iisdem temporibus optime aestimantur, quibus facillime gignuntur.
Pagina 35 - Junium Rusticum, quod Paeti Thraseae et Helvidii Prisci laudes edidisset , appellassetque eos « sanctissimos viros; » cujus criminis occasione philosophos omnes Urbe Italiaque summovit.

Informazioni bibliografiche