Immagini della pagina
PDF
ePub
[graphic][subsumed][ocr errors][subsumed][ocr errors][subsumed][ocr errors][subsumed][ocr errors][ocr errors][subsumed][subsumed][subsumed]

ipsa timide atque ut eum omnia deficere viderentur: quod plerumque iis accidere consuevit, 'qui in ipso negotio consilium capere coguntur. At Cotta, qui cogitasset, hæc posse in itinere accidere, atque ob eam causam profectionis auctor non fuisset, nulla in re communi saluti deerat, et in appellandis cohortandisque militibus, imperatoris; et in pugna, militis officia præstabat. Cumque propter longitudinem agminis minus facile per se omnia obire, et, quid quoque loco faciendum esset, providere possent, jusserunt pronuntiare, ut impedimenta relinquerent atque in orbem consisterent. Quod consilium etsi in ejusmodi casu reprehendendum non est, tamen "incommode accidit: nam et nostris militibus 'spem minuit, et hostes ad pugnam alacriores effecit, quod non sine summo timore et desperatione id factum videbatur. Præterea accidit, quod fieri necesse erat, ut vulgo milites ab signis discederent, quæ quisque eorum carissima haberet, ab impedimentis petere atque abripere properaret, clamore ac fletu omnia complerentur.

34. At barbaris consilium non defuit: nám duces eorum tota acie pronuntiare jusserunt, "ne quis ab loco discederet: illorum esse prædam, atque illis reservari, quæcumque Romani reliquissent: proinde omnia in victoria posita existimarent." "Erant et virtute et numero pugnando pares nostri, tamen etsi ab duce et a fortuna deserebantur, tamen omnem spem salutis in virtute ponebant, et, quóties quæque cohors procurreret, ab ea parte magnus hostium numerus cadebat. Qua re animadversa, Ambiorix pronuntiari jubet ut procul tela conjiciant, neu propius accedant, et, quam in partem Romani impetum fecerint, 13cédant (levitate ar morum et quotidiana exercitatione nihil iis noceri posse): rursus se ad signa recipientes insequantur.

35. Quo præcepto ab iis diligentissime observato, cum quæpiam cohors ex orbe "excesserat atque impetum fecerat, hostes velocissime refugiebant. Interim eam partem nudari necesse erat et ab latere aperto tela recipi. Rursus, cum

in eum locum, unde erant progressi, reverti cœperant, et ab iis, qui cesserant, et ab iis, qui proximi steterant, circumveniebantur; sin autem 'locum tenere vellent, nec virtuti locus relinquebatur, neque ab tanta multitudine conjecta tela conferti vitare poterant. Tamen tot incommodis conflictati, multis vulneribus acceptis, resistebant et, magna parte diei consumta, cum a prima luce ad horam octavam pugnaretur, nihil, quod ipsis esset indignum, committebant. Tum Tito Balventio, qui superiore anno 'primum pilum duxerat, viro forti et magnæ auctoritatis, utrumque femur tragula transjicitur. Quintus Lucanius, ejusdem ordinis, fortissime pugnans, dum circumvento filio subvenit, interficitur: Lucius Cotta, legatus, omnes cohortes ordinesque adhortans, in adversum os funda vulneratur.

36. His rebus permotus Quintus Titurius, cum procul Ambiorigem suos cohortantem conspexisset, interpretem suum, Cneium Pompeium, ad eum mittit, rogatum, ut sibi militibusque parcat. 'Ille appellatus respondit: "si velit secum colloqui, licere; sperare, a multitudine impetrari posse, quod ad militum salutem pertineat; ipsi vero nihil nocitum iri, inque eam rem se suam fidem interponere." Ille cum Cotta saucio communicat, "si videatur, pugna ut excedant et cum Ambiorige una colloquantur: sperare, ab eo de sua ac militum salute impetrare posse." Cotta se ad armatum hostem iturum negat atque in eo constitit.

37. Sabinus, quos 10in præsentia tribunos militum circum se habebat et primorum ordinum centuriones, se sequi jubet, et, cum propius Ambiorigem accessisset, jussus arma abjicere, imperatum facit, suisque, ut idem faciant, imperat. Interim, dum de conditionibus inter se agunt, "longiorque consulto ab Ambiorige instituitur sermo, paulatim circumventus interficitur. Tum vero suo more "victoriam conclamant atque ululatum tollunt, impetuque in nostros facto, ordines perturbant. Ibi Lucius Cotta pugnans interficitur

cum maxima parte militum, reliqui se in castra recipiunt, unde erant egressi: ex quibus Lucius Petrosidius aquilifer, cum magna multitudine hostium premeretur, aquilam intra vallum projecit, ipse pro castris fortissime pugnans occiditur. 'Illi ægre ad noctem oppugnationem sustinent : noctu ad unum omnes, desperata salute, se ipsi interficiunt. Pauci ex prælio elapsi, incertis itineribus per silvas ad Titum Labienum legatum in hiberna perveniunt atque eum de rebus gestis certiorem faciunt.

38. Hac victoria 'sublatus Ambiorix, statim cum equitatu in Aduatucos, qui erant ejus regno finitimi, proficiscitur; neque noctem neque diem intermittit, peditatumque se subsequi jubet. Re demonstrata, Aduatucisque concitatis, postero die in Nervios pervenit, hortaturque, "ne sui in perpetuum liberandi atque ulciscendi Romanos, pro iis, quas acceperint, injuriis, occasionem dimittant: interfectos esse legatos duo magnamque partem exercitus interisse" demonstrat; 4 nihil esse negotii, subito oppressam legionem, quæ cum Cicerone hiemet, interfici; se ad eam rem profitetur adjutorem." Facile hac oratione Nerviis persuadet.

39. Itaque, confestim dimissis nunciis ad Ceutrones, Grudios, Levacos, Pleumoxios, Geidunos, qui omnes sub eorum imperio sunt, quam maximas manus possunt, cogunt, et de improviso ad Ciceronis hiberna advolant, nondum ad eum fama de Titurii morte perlata. "Huic quoque accidit, quod fuit necesse, ut nonnulli milites, qui lignationis munitionisque causa in silvas discessissent, repentino equitum adventu interciperentur. His circumventis, magna manu Eburones, Nervii, Aduatuci atque horum omnium socii et clientes, legionem oppugnare incipiunt: nostri celeriter ad arma concurrunt, vallum conscendunt. Ægre is dies "sustentatur, quod omnem spem hostes in celeritate ponebant, atque, hanc adepti victoriam, in perpetuum se fore victores confidebant

40. Mittuntur ad Cæsarem confestim ab Cicerone literæ 'magnis propositis præmiis, si pertulissent. Obsessis om nibus viis, missi intercipiuntur. Noctu ex ea materia, quam munitionis causa comportaverant, turres admodum centum et viginti excitantur incredibili celeritate: quæ deesse operi videbantur, perficiuntur. Hostes postero die, multo majoribus copiis coactis, castra oppugnant, fossam complent. Ab nostris eadem ratione, qua pridie, resistitur: hoc idem deinceps reliquis fit diebus. Nulla pars nocturni temporis ad laborem intermittitur: non ægris, non vulneratis, facultas quietis datur: quæcumque ad proximi diei oppugnationem opus sunt, noctu comparantur: multæ præustæ sudes, magnus muralium pilorum numerus instituitur; turres contabulantur, pinna loricæque ex cratibus attexuntur. Ipse Cicero, cum tenuissima valetudine esset, ne nocturnum quidem sibi tempus ad quietem relinquebat, ut ultro militum concursu ac vocibus sibi parcere cogeretur.

41. Tunc duces principesque Nerviorum, qui aliquem sermonis aditum causamque amicitiæ cum Cicerone habebant, colloqui sese velle dicunt. Facta potestate, eadem, quæ Ambiorix cum Titurio egerat, commemorant, 66 omnem esse in armis Galliam, Germanos Rhenum transisse, Cæsaris reliquorumque hiberna oppugnari." Addunt etiam de Sabini morte. Ambiorigem ostentant fidei faciendæ causa : "errare 'eos" dicunt, " si quicquam ab his præsidii sperent, qui suis rebus diffidant; sese tamen hoc esse in Cicero nem Populumque Romanum animo, ut nihil nisi hiberna. recusent atque hanc inveterascere consuetudinem nolint: licere illis incolumibus per se ex hibernis discedere, et, quascumque in partes velint, sine metu proficisci." "Cicero ad hæc unum modo respondit. "Non esse consuetudinem Populi Romani, ullam accipere ab hoste armato conditionem si ab armis discedere velint, se adjutore utantur, legatosque ad Cæsarem mittant: sperare, "pro ejus justitia, quæ petierint, impetraturos."

« IndietroContinua »