Immagini della pagina
PDF
ePub
[merged small][ocr errors]

iacus Eduus respondit : Hoc esse miseriorem gravioremque fortunam Sequanorum, præ reliquorum, quod soli ne in occulto quidem queri, neque auxilium implorare auderent, absentisque Ariovisti crudelitatem, velut si coram adesset, horrerent: propterea quod reliquis tamen fugæ facultas daretur; Sequanis vero, qui intra fines suos Ariovistum recepissent, quorum oppida omnia in potestate ejus essent, omnes cruciatus essent perferendi."

33. His rebus cognitis, Cæsar 5Gallorum animos verbis confirmavit, pollicitusque est, sibi eam rem curæ futuram: magnam se habere spem, et beneficio suo et auctoritate adductum Ariovistum finem injuriis facturum. Hac oratione habita, concilium dimisit; et 'secundum ea 'multæ res eum hortabantur, quare sibi eam rem cogitandam et suscipiendam putaret; in primis quod duos, 'fratres consanguineosque sæpenumero ab Senatu appellatos, in servitute atque in ditione videbat Germanorum teneri, eorumque obsides esse apud Ariovistum ac Sequanos intelligebat: quod in tanto imperio Populi Romani turpissimum sibi et reipublicæ esse arbitrabatur. 10Paulatim autem Germanos consuescere Rhenum transire, et in Galliam magnam eorum multitudinem venire, Populo Romano periculosum videbat: neque "sibi homines feros ac barbaros temperaturos existimabat, quin, cum omnem Galliam occupassent, ut ante 12Cimbri Teutonique fecissent, in Provinciam exirent, atque inde in Italiam contenderent;,"præsertim cum Sequanos a Provincia nostra Rhodanus divideret. Quibus rebus quam maturrime "occurrendum putabat. Ipse autem Ariovistus tantos sibi spiritus, tantam arrogantiam sumserat, ut ferendus non videretur.

34. Quamobrem placuit ei, ut ad Ariovistum legatos mitteret, qui ab eo postularent, uti aliquem locum medium utriusque colloquio diceret: velle sese de republica 16et summis utriusque rebus cum eo agere. Ei legationi Ariovistus respondit: 17 Si quid ipsi a Cæsare opus esset, sese

ad eum venturum fuisse; si quid 'ille sc velit, illum ad se venire oportere. Præterea se neque sine exercitu in eas partes Galliæ venire audere, quas Cæsar possideret; neque exercitum 'sine magno commeatu atque emolimento in unum locum contrahere posse: sibi autem mirum videri, 3quid in sua Gallia, quam bello vicisset, aut Cæsari, aut omnino Populo Romano negotii esset."

666

35. His responsis ad Cæsarem relatis, iterum ad eum Cæsar legatos cum his mandatis mittit : Quoniam tanto suo Populique Romani beneficio affectus (cum in consulatu suo rex atque amicus a Senatu appellatus esset), hanc sibi Populoque Romano gratiam veferret, ut in colloquium venire invitatus gravaretur, neque de communi re dicendum sibi et cognoscendum putaret; hac esse, quæ ab eo postularet: primum, ne "quam hominum multitudinem amplius trans Rhenum in Galliam transduceret: deinde obsides, quos haberet ab Æduis, redderet, Sequanisque permitteret, ut, quos illi haberent, voluntate jus reddere illis liceret; neve Æduos injuria lacesseret, neve his sociisve corum bellum inferret si id ita fecisset, sibi Populoque Romano perpetuam gratiam atque amicitiam cum eo futuram: si non impetraret, sese (quoniam "Marco Messala Marco Pisone Consulibus, Senatus censuisset, uti, quicumque Galliam provinciam "obtineret, quod commodo reipublicæ facere posset, Æduos ceterosque annicos Populi Romani defenderet), sese Æduorum injurias non neglecturum."

36. Ad hæc Ariovistus respondit: "Jus esse belli, ut, qui vicissent, iis, quos vicissent, quemadmodum vellent, imperarent: 13itein Populum Romanum victis non ad alterius præscriptum, sed ad suum arbitrium, imperare consuesse. Si ipse Populo Romano non præscriberet, "quemadmodum suo jure uteretur; non oportere sese a Populo Romano in suo jure impediri. Eduos sibi, quoniam belli fortunam tentassent et armis congressi ac superati essent, stipendiarios esse factos. 16Magnam Cæsarem injuriam facere, qui suo

C

adventu vectigalia sibi deteriora faceret. Æduis se obsides redditurum non esse, neque iis, neque eorum sociis 'injuria bellum illaturum, si in eo manerent, quod convenisset, stipendiumque quotannis penderent: si id non fecissent, longe iis fraternum nomen Populi Romani abfuturum. Quod sibi

Cæsar denunciaret, se Æduorum injurias non neglecturum ; neminem secum sine sua pernicie contendisse. Cum vellet, congrederetur; intellecturum, quid invicti Germani, 'exercitatissimi in armis, qui inter annos quatuordecim tectum non subissent, virtute possent."

37. Hæc eodem tempore Cæsari mandata referebantur, et legati ab Æduis et a Treviris veniebant: Ædui questum, quod 'Harudes, qui nuper in Galliam transportati essent, fines eorum popularentur; sese ne obsidibus quidem datis pacem Ariovisti redimere potuisse: "Treviri autem, pagos centum Suevorum ad ripas Rheni consedisse, 'qui Rhenum transire conarentur; iis præesse Nasuam et Cimberium fratres. Quibus rebus Cæsar 10vehementer commotus, maturandum sibi existimavit, ne, si nova manus Suevorum cum veteribus copiis Ariovisti sese conjunxisset, minus facile resisti posset. Itaque "re frumentaria, quam celerrime potuit, comparata, magnis itineribus ad Ariovistum contendit.

38. Cum tridui viam processisset, nunciatum est ei, Ariovistum cum suis omnibus copiis ad occupandum Vesontionem, quod est oppidum maximum Sequanorum, "contendere, triduique viam a suis finibus profecisse. Id ne accideret, magno opere sibi præcavendum Cæsar existimabat: nam、 que omnium rerum, quæ ad bellum usui erant, 13summa erat in eo oppido facultas; idque natura loci sic muniebatur, ut magnam 1ad ducendum bellum daret facultatem, propterea quod flumen 15Dubis, ut circino circumductum, pæne totum oppidum cingit: reliquum spatium, quod est non amplius pedum "sexcentorum, 18qua flumen intermittit, mons 19continet magna altitudine, ita ut radices ejus montis ex utraque

'Hunc murus circuradatus

parte ripe fluminis contingant. arcem efficit et cum oppido conjungit. Huc Cæsar magnis nocturnis diurnisque itineribus contendit, occupatoque oppido, ibi præsidium collocat.

39. Dum paucos dies ad Vesontionem, rei frumentariæ commeatusque causa, moratur, 3ex percunctatione nostrorum vocibusque Gallorum ac mercatorum, qui ingenti magnitudine corporum Germanos, incredibili virtute atque exercitatione in armis esse prædicabant, sæpenumero sese, cum eis congressos, ne vultum quidem atque aciem oculorum ferre potuisse, tantus subito timor omnem exercitum occupavit, ut non mediocriter omnium mentes animosque perturbaret. Hic primum ortus est a "Tribunis militum, præfectis reliquisque, qui, ex urbe amicitiæ causa Cæsarem secuti, non magnum in re militari usum habebant: quorum alius, alia causa illata, quam sibi ad proficiscendum necessariam esse dicerent, petebant, ut ejus voluntate discedere liceret: nonnulli, pudore adducti, ut timoris suspicionem vitarent, remanebant. Hi neque vultum fingere, neque interdum lacrymas tenere poterant: abditi in tabernaculis, aut suum fatum querebantur, aut cum familiaribus suis commune periculum miserabantur. Vulgo totis castris testamenta obsignabantur. Horum vocibus ac timore paulatim etiam ii, qui magnum in castris usum habebant, milites centurionesque, "quique equitatu præerant, perturbabantur. Qui se ex his minus timidos existimari volebant, non se hostem vereri. sed angustias itineris et magnitudinem silvarum, quæ intercederent inter ipsos atque Ariovistum, aut rem frumentariam, 13ut satis commode supportari posset, timere dicebant. Nonnulli etiam Cæsari renunciabant, cum castra, moveri ac signa ferri jussisset, non fore dicto audientes milites, "nec propter timorem signa laturos.

40. Hæc cum animadvertisset, "convocato consilio, "omniumque ordinum ad id consilium adhibitis centurionibus, vehementer eos incusavit; 1866 primum, quod, aut quam in

partem, aut quo consilio ducerentur, sibi quærendum aut cogitandum putarent. Ariovistum, se consule, cupidissime Populi Romani amicitiam appetisse; cur hunc tam temere quisquam ab officio discessurum judicaret? Sibi quidem persuaderi, cognitis suis 'postulatis atque æquitate conditionum perspecta, eum neque suam, neque Populi Romani gratiam repudiaturum. Quod si, furore atque amentia impulsus, bellum intulisset, quid tandem vererentur? aut cur de sua virtute, aut de ipsius diligentia, desperarent? 3Factum ejus hostis periculum patrum nostrorum memoria, cum, Cimbris et Teutonis a Caio Mario pulsis, non minorem laudem exercitus, quam ipse imperator, meritus videbatur: 'factum etiam nuper in Italia servili tumultu, quos tamen aliquid usus ac disciplina, quam a nobis accepissent, sublevarent. Ex quo judicari posset, quantum haberet in se boni 'constantia; propterea quod, quos aliquamdiu inermos sine causa timuissent, hos postea armatos ac victores superassent. Denique hos esse eosdem, quibuscum sæpenumero Helvetii congressi, non solum in 'suis, sed etiam in illorum finibus, plerumque superarint, qui tamen pares esse nostro exercitu non potuerint. Si quos adversum prælium et fuga Gallorum commoveret, hos, si quærerent, reperire posse, diuturnitate belli defatigatis Gallis, Ariovistum, cum multos menses castris se ac paludibus tenuisset, 'neque sui potestatem fecisset, desperantes jam de pugna et dispersos subito adortum, magis ratione et consilio, quam virtute, vicisse. Cui rationi contra homines barbaros atque imperitos locus fuisset, hac, ne ipsum quidem sperare, nostros exercitus capi posse. "Qui suum timorem in rei frumentariæ simulationem angustiasque itinerum conferrent, facere arroganter, cum aut de officio imperatoris desperare, aut præscribere viderentur. Hæc sibi esse curæ; frumentum Sequanos, Leucos, Lingonas subministrare; jamque esse in agris frumenta matura: de itinere ipsos "brevi tempore judicaturos. Quod non fore dicto audientes milites, neque

« IndietroContinua »