Immagini della pagina
PDF
ePub

Rhenus autem oritur ex Lepontiis, qui Alpes incolunt, et longo spatio per fines Nantuatium, Helvetiorum, Sequanorum, Mediomatricorum, Tribocorum, Trevirorum 'citatus fertur; et, ubi Oceano appropinquat, in plures diffluit partes, multis ingentibusque insulis effectis, quarum pars magna a feris barbarisque nationibus incolitur (ex quibus sunt, qui piscibus atque ovis avium vivere existimantur), multisque capitibus in Oceanum influit.

11. Cæsar cum ab hoste non amplius passuum duodecim millibus abesset, ut erat constitutum, ad eum legati revertuntur: qui, in itinere congressi, magnopere, ne longius progrederetur, orabant. Cum id non impetrassent, petebant, uti ad eos equites, qui agmen antecessissent, præmitteret, eosque pugna prohiberet; sibique uti potestatem faceret, in Ubios legatos mittendi: quorum si Principes ac senatus 'sibi jurejurando fidem fecissent, ea conditione, quæ a Cæsare ferretur, se usuros ostendebant: ad has res conficiendas sibi tridui spatium daret. Hæc omnia Cæsar eodem illo pertinere arbitrabatur, ut, tridui mora interposita, equites eorum, qui abessent, reverterentur: tamen sese non longius millibus passuum quatuor aquationis causa processurum eo die dixit: huc postero die quam frequentissimi convenirent, ut de eorum postulatis cognosceret. Interim ad præfectos, qui cum omni equitatu antecesserant, mittit, qui nunciarent, ne hostes prœlio lacesserent, et, si ipsi lacesserentur, sustinerent, quoad ipse cum exercitu propius accessisset.

12. At hostes, ubi primum nostros equites conspexerunt, quorum erat quinque millium numerus, cum ipsi 'non amplius octingentos equites haberent, quod ii, qui frumentandi causa ierant trans Mosam, nondum redierant, nihil timentibus nostris, quod legati 1eorum paulo ante a Cæsare discesserant, atque is dies induciis erat ab eis petitus, impetu facto, celeriter nostros perturbaverunt. 'Rursus resistentibus nostris, consuetudine sua ad pedes desiluerunt, sub

fossisque equis, compluribusque nostris dejectis, reliquos in fugam conjecerunt, atque 'ita perterritos egerunt, ut non prius fuga desisterent, quam in conspectu agminis nostri venissent. In eo prælio ex equitibus nostris interficiuntur quatuor et septuaginta, in his vir fortissimus, Piso, Aquitanus, amplissimo genere natus, cujus avus in civitate sua regnum obtinuerat, amicus ab Senatu nostro appellatus. Hic cum fratri 'intercluso ab hostibus auxilium ferret, illum ex periculo eripuit: ipse, equo vulnerato dejectus, quoad potuit, fortissime restitit. Cum circumventus, multis vulneribus acceptis, cecidisset, atque id frater, qui jam prœlio excesserat, procul animum advertisset, incitato equo se hostibus obtulit atque interfectus est.

13. Hoc facto prælio, Cæsar neque jam sibi legatos audiendos, neque conditiones accipiendas arbitrabatur ab his, qui 'per dolum atque insidias, petita pace, ultro bellum intulissent: expectare vero, dum hostium copiæ augerentur, equitatusque reverteretur, summæ dementiæ esse judicabat; et, cognita Gallorum infirmitate, quantum jam apud eos hostes uno prœlio auctoritatis essent consecuti, sentiebat: quibus ad consilia capienda nihil spatii dandum existimabat. His constitutis rebus, et consilio cum legatis et quæstore communicato, 'ne quem diem pugnæ prætermitteret, opportunissima res accidit, quod postridie ejus diei mane, eadem et perfidia et simulatione usi Germani, frequentes, omnibus principibus majoribusque natu adhibitis, ad eum in castra venerunt; simul, ut dicebatur, 'sui purgandi causa, quod contra atque esset dictum, et ipsi petissent, prælium pridie commisissent; simul ut, si quid possent, 1ode in duciis fallendo impetrarent. Quos sibi Cæsar oblatos "ga visus, illico retineri jussit; ipse omnes copias castris eduxit, equitatumque, quod recenti prœlio perterritum esse existimabat, agmen subsequi jussit.

14. Acie triplici instituta, et celeriter octo millium itinere confecto, prius ad hostium castra pervenit, quam, quid age

[graphic][subsumed][ocr errors][subsumed][subsumed]

retur, Germani sentire possent. Qui, omnibus rebus subito perterriti, et celeritate adventus nostri, et 'discessu suorum, neque consilii habendi neque arma capiendi spatio dato, perturbantur, copiasne adversus hostem educere, an castra defendere, an fuga salutem petere, præstaret Quorum timor cum fremitu et concursu significaretur, milites nostri, pristini diei perfidia incitati, in castra irruperunt. Quorum qui celeriter arma capere potuerunt, paulisper nostris restiterunt, atque inter carros impedimentaque prælium commiserunt: at reliqua multitudo puerorum mulierumque (nam cum omnibus suis domo excesserant Rhenumque transierant), passim fugere cœpit; ad quos consectandos Cæsar equitatum misit.

15. Germani, *post tergum clamore audito, cum suos interfici viderent, armis abjectis, signisque militaribus relictis, se ex castris ejecerunt: et, cum ad confluentem Mosæ et Rheni pervenissent, reliqua fuga desperata, magno numero interfecto, reliqui se in flumen præcipitaverunt, atque ibi timore, lassitudine, vi fluminis oppressi, perierunt. Nostri ad unum omnes incolumes, perpaucis vulneratis, "ex tanti belli timore, cum hostium numerus capitum quadringentorum et triginta millium fuisset, se in castra receperunt. Cæsar his, quos in castris retinuerat, discedendi potestatem fecit: illi supplicia cruciatusque Gallorum veriti, quorum agros vexaverant, remanere se apud eum velle dixerunt. His Cæsar libertatem concessit.

16. Germanico bello confecto, multis de causis Cæsar statuit, sibi Rhenum esse transeundum: quarum illa fuit justissima, quod, cum videret, Germanos tam facile impelli, ut in Galliam venirent, 'suis quoque rebus eos timere voluit, cum intelligerent, et posse et audere Populi Romani exercitum Rhenum transire. 1oAccessit etiam, quod illa pars equitatus Usipetum et Tenchtherorum, quam supra commemoravi, prædandi frumentandique causa Mosam transisse, neque prælio interfuisse, post fugam suorum se trans Rhe

« IndietroContinua »