Immagini della pagina
PDF
ePub

superfuit patri, bonorum omnium heres: Aruns prius, quam pater, moritur. Lucumoni omnium heredi bonorum, quum divitiae iam animos facerent, auxit ducta in matrimonium Tanaquil, summo loco nata, et quae haud facile iis, in quibus nata erat, humiliora sineret ea, quae innupsisset. Spernentibus Etruscis Lucumonem, exsule advena ortum, ferre indignitatem non potuit; oblitaque ingenitae erga patriam caritatis, dummodo virum honoratum videret, consilium migrandi ab Tarquiniis cepit. Roma est ad id potissima visa. In novo populo, ubi omnis repentina atque ex virtute nobilitas sit, futurum locum forti ac strenuo viro: regnasse Tatium Sabinum: arcessitum in regnum Numam a Curibus: et Ancum Sabina matre ortum, nobilemque una imagine Numae esse. Facile persuadet, ut cupido honorum, et cui Tarquinii materna tantum patria esset.

(2) Sublatis itaque rebus commigrat Romam. Ad Ianiculum forte ventum erat: ibi ei, carpento sedenti cum uxore, aquila, suspensis demissa leniter alis, pileum aufert: superque carpentum cum magno clangore volitans, rursus, velut ministerio divinitus missa, capiti apte reponit: inde sublimis abiit. Accepisse id augurium laeta dicitur Tanaquil, perita, ut vulgo Etrusci, coelestium prodigiorum mulier. Excelsa et alta sperare complexa virum iubet: eam alitem ea regione coeli et eius dei nuntiam venisse: circum summum culmen hominis auspicium fecisse: levasse humano superpositum capiti decus, ut divinitus eidem redderet. Has spes cogitationesque secum portantes, urbem ingressi sunt: domicilioque ibi comparato, L. Tarquinium Priscum edidere nomen. Iam Romanis conspicuum eum novitas divitiaeque faciebant: et ipse fortunam benigno alloquio, comitate invitandi, beneficiisque, quos poterat, sibi conciliando, adiuvabat; donec in regiam quoque de eo fama perlata est: notitiamque eam brevi, apud regem liberaliter dextreque obeundo officia, in familiaris amicitiae adduxerat iura, ut publicis pariter ac privatis consiliis belli domique interesset: et, per omnia expertus, postremo tutor etiam liberis regis testamento institueretur.

ATTIUS NAVIUS-SERVIUS TULLIUS

19

XII

ATTIUS NAVIUS

Tarquinius, equitem maxime suis deesse viribus ratus, ad Ramnenses, Titienses, Luceres, quas centurias Romulus scripserat, addere alias constituit, suoque insignes relinquere nomine. Id quia inaugurato Romulus fecerat, negare Attius Navius, inclutus ea tempestate augur, neque mutari neque novum constitui, nisi aves addixissent, posse. Ex eo ira regi mota, eludensque artem, ut ferunt, Agedum, inquit, divine, inaugurato, fierine possit, quod nunc ego mente concipio. Quum ille, in augurio rem expertus, profecto futuram dixisset; Atqui hoc animo agitavi, inquit, te novacula cotem discissurum. Cape haec, et perage, quod aves tuae fieri posse portendunt. Tum illum haud cunctanter discidisse cotem ferunt. Statua Attii capite velato, quo in loco res acta est, in comitio, in gradibus ipsis ad laevam curiae fuit: cotem quoque eodem loco sitam fuisse memorant, ut esset ad posteros miraculi eius monumentum. Auguriis certe sacerdotioque augurum tantus honos accessit, ut nihil belli domique postea, nisi auspicato, gereretur: concilia populi, exercitus vocati, summa rerum, ubi aves non admisissent, dirimerentur.

XIII

SERVIUS TULLIUS.

Eo tempore in regia prodigium visum, eventuque mirabile fuit. Puero dormienti, cui Servio Tullio nomen fuit, caput arsisse ferunt multorum in conspectu. Plurimo igitur clamore inde ad tantae rei miraculum orto excitum regem: et quum quidam familiarium aquam ad exstinguendum ferret, ab regina retentum: sedatoque eam tumultu moveri vetuisse puerum, donec sua sponte experrectus esset. Mox cum somno flammam abiisse. Tum adducto in secretum viro Tana

quil, Videsne tu puerum hunc, inquit, quem tam humili cultu educamus? Scire licet, hunc lumen quondam rebus nostris dubiis futurum, praesidiumque regiae afflictae. Proinde materiem ingentis publice privatimque decoris omni indulgentia nostra nutriamus. Inde puerum liberûm loco coeptum haberi, erudirique artibus, quibus ingenia ad magnae fortunae cultum excitantur. Evenit facile, quod diis cordi esset. Iuvenis evasit vere indolis regiae: nec, quum quaereretur gener Tarquinio, quisquam Romanae iuventutis ulla arte conferri potuit: filiamque ei suam rex despondit. Hic quacunque de causa tantus illi honos habitus credere prohibet, serva natum eum, parvumque ipsum serviisse.

XIV

DEATH OF TARQUINIUS.

(1) Duodequadragesimo ferme anno, ex quo regnare coeperat Tarquinius, non apud regem modo, sed apud Patres plebemque longe maximo honore Servius Tullius erat. Tum Anci filii duo, etsi antea semper pro indignissimo habuerant, se patrio regno tutoris fraude pulsos, regnare Romae advenam, non modo civicae, sed ne Italicae quidem stirpis; tunc impensius his indignitas crescere, si ne ab Tarquinio quidem ad se rediret regnum, sed praceps inde porro ad servitia caderet: ut in eadem civitate post centesimum fere annum, quam Romulus, deo prognatus, deus ipse, tenuerit regnum, donec in terris fuerit, id servus serva natus possideat. Tum commune Romani nominis, tum praecipue id domus suae dedecus fore, si, Anci regis virili stirpe salva, non modo advenis, sed etiam servis, Romanum regnum pateret. Ferro igitur eam arcere contumeliam statuunt.

(2) Sed iniuriae dolor in Tarquinium ipsum magis, quam in Servium, eos stimulabat: et quia gravior ultor caedis, si superesset, rex futurus erat, quam privatus: tum, Servio occiso, quemcunque alium generum delegisset, eundem regni heredem facturus videbatur. Ob hoc ipsi regi insidiae pa

rantur. Ex pastoribus duo ferocissimi delecti ad facinus, quibus consueti erant uterque agrestibus ferramentis in vestibulo regiae, quam potuere tumultuosissime, specie rixae in se omnes apparitores regios convertunt: inde, quum ambo regem appellarent, clamorque eorum penitus in regiam pervenisset, vocati ad regem pergunt. Primo uterque vociferari, et certatim alter alteri obstrepere; coerciti ab lictore, et iussi invicem dicere, tandem obloqui desistunt : unus rem ex composito orditur. Quum intentus in eum se rex totus averteret, alter elatam securim in caput deiecit: relictoque in vulnere telo, ambo se foras eiiciunt.

(3) Tarquinium moribundum quum, qui circa erant, excepissent, illos fugientes lictores comprehendunt. Clamor inde concursusque populi, mirantium quid rei esset. Tanaquil inter tumultum claudi regiam iubet, arbitros eiicit: simulque, quae curando vulneri opus sunt, tanquam spes subesset, sedulo comparat: simul, si destituat spes, alia praesidia molitur. Servio propere accito quum paene exsanguem virum ostendisset; dexteram tenens orat, ne inultam mortem soceri, ne socrum inimicis ludibrio esse sinat. Tuum est, inquit, Servi, si vir es, regnum, non eorum, qui alienis manibus pessimum facinus fecere. Erige te, deosque duces sequere, qui clarum hoc fore caput divino quondam circumfuso igni portenderunt. Nunc te illa coelestis excitet flamma: nunc expergiscere vere. Et nos peregrini regnavimus. Qui sis, non unde natus sis, reputa. Si tua re subita consilia torpent, at tu mea consilia sequere.

(4) Quum clamor impetusque multitudinis vix sustineri posset, ex superiore parte aedium per fenestras, in Novam viam versas, (habitabat enim rex ad Iovis Statoris) populum Tanaquil alloquitur. Iubet bono animo esse: sopitum regem fuisse subito ictu: ferrum haud alte in corpus descendisse: iam ad se redisse. Inspectum vulnus, absterso cruore: omnia salubria esse: confidere, propediem ipsum eos visuros. Interim Servio Tullio iubere populum dicto audientem esse. Eum iura redditu

rum, obiturumque alia regis munia esse.

Servius cum trabea et lictoribus prodit; ac, sede regia sedens, alia decernit, de aliis consulturum se regem esse simulat. Itaque, per aliquot dies, quum iam exspirasset Tarquinius, celata morte, per speciem alienae fungendae vicis suas opes firmavit. Tum demum palam factum; et, comploratione in regia orta, Servius, praesidio firmo munitus, primus iniussu populi, voluntate Patrum regnavit. Anci liberi, iam tum comprehensis sceleris ministris, ut vivere regem, et tantas esse opes Servii nuntiatum est, Suessam Pometiam exsulatum ierant.

XV

THE TEMPLE OF DIANA

(1) Aucta civitate magnitudine urbis, formatis omnibus domi et ad belli et ad pacis usus, ne semper armis opes acquirerentur, consilio augere imperium conatus est; simul et aliquod addere urbi decus. Iam tum erat inclutum Dianæ Ephesiae fanum: id communiter a civitatibus Asiae factum fama ferebat. Quum consensum deosque consociatos laudaret mire Servius inter proceres Latinorum, cum quibus publice privatimque hospitia amicitiasque de industria iunxerat; saepe iterando eadem perpulit tandem, ut Romae fanum Dianae populi Latini cum populo Romano facerent. Ea erat confessio, caput rerum Romam esse, de quo totiens armis certatum fuerat. Id quanquam omissum iam ex omnium cura Latinorum, ob rem totiens infeliciter tentatam armis, videbatur: uni se ex Sabinis fors dare visa est privato consilio imperii recuperandi.

(2) Bos in Sabinis nata cuidam patrifamiliae dicitur, miranda magnitudine ac specie. Fixa per multas aetates cornua in vestibulo templi Dianae monumentum ei fuere miraculo. Habita, ut erat, res prodigii loco est: et cecinere vates, cuius civitatis eam cives Dianae immolassent, ibi fore imperium ; idque carmen pervenerat ad antistitem fani Dianae. Sabinus,

« IndietroContinua »