Immagini della pagina
PDF
ePub

mediam concionem agmine ingressi, quum avum regem salutassent, secuta ex omni multitudine vox consentiens ratum nomen imperiumque regi effecit.

II

FOUNDING OF ROME.

(1) Ita Numitori Albana re permissa, Romulum Remumque cupido cepit, in iis locis, ubi expositi, ubique educati erant, urbis condendae Et supererat multitudo Albanorum Latinorumque ad id pastores quoque accesserant, qui omnes facile spem facerent, parvam Albam, parvum Lavinium prae ea urbe, quae conderetur, fore. Intervenit deinde his cogitationibus, avitum malum, regni cupido, atque inde foedum certamen coortum a satis miti principio. Quoniam gemini essent, nec aetatis verecundia discrimen facere posset: ut dii, quorum tutelae ea loca essent, auguriis legerent, qui nomen novae urbi daret, qui conditam imperio regeret, Palatium Romulus, Remus Aventinum ad inaugurandum templa capiunt.

(2) Priori Remo augurium venisse fertur, sex vultures; iamque, nuntiato augurio, quum duplex numerus Romulo sese ostendisset, utrumque regem sua multitudo consalutaverat. Tempore illi praecepto, at hi numero avium, regnum trahebant. Inde, cum altercatione congressi, certamine irarum ad caedem vertuntur. Ibi in turba ictus Remus cecidit. Vulgatior fama est, ludibrio fratris Remum novos transiliisse muros: inde ab irato Romulo, quum verbis quoque increpitans adiecisset, Sic deinde, quicunque alius transiliet moenia mea, interfectum. Ita solus potitus imperio Romulus; condita urbs conditoris nomine appellata. Palatium primum, in quo ipse erat educatus, muniit: sacra diis aliis Albano ritu, Graeco Herculi, ut ab Euandro instituta erant, facit.

III

HERCULES AND CACUS.

(1) Herculem in ea loca, Geryone interempto, boves mira specie abegisse memorant, ac prope Tiberim fluvium, qua, prae se armentum agens, nando traiecerat, loco herbido, ut quiete et pabulo laeto reficeret boves, et ipsum fessum via procubuisse. Ibi quum eum, cibo vinoque gravatum, sopor opressisset, pastor accola eius loci, nomine Cacus, ferox viribus, captus pulchritudine boum, quum avertere eam praedam vellet, quia si agendo armentum in speluncam compulisset, ipsa vestigia quaerentem dominum eo deductura erant; aversos boves, eximium quemque pulchritudine, caudis in speluncam traxit. Hercules, ad primam auroram somno excitus, quum gregem perlustrasset oculis, et partem abesse numero sensisset, pergit ad proximam speluncam, si forte eo vestigia ferrent. Quae ubi omnia foras versa vidit, nec in partem aliam ferre, confusus atque incertus animi, ex loco infesto agere porro armentum occepit. Inde quum actae boves quaedam ad desiderium, ut fit, relictarum mugissent, reddita inclusarum ex spelunca boum vox Herculem convertit. Quem quum ad speluncam vadentem Cacus vi prohibere conatus esset; ictus clava, fidem pastorum nequicquam invocans morte occubuit.

(2) Euander tum ea, profugus ex Peloponneso, auctoritate magis, quam imperio, regebat loca: venerabilis vir miraculo literarum, rei novae inter rudes artium homines; venerabilior divinitate credita Carmentae matris, quam fatiloquam, ante Sibyllae in Italiam adventum, miratae hae gentes fuerant. Is tum Euander, concursu pastorum, trepidantium circa advenam manifestae reum caedis, excitus, postquam facinus facinorisque causam audivit, habitum formamque viri aliquantum ampliorem augustioremque humana intuens, rogitat, qui vir esset. Ubi nomen patremque ac patriam accepit: Iove nate, Hercules, salve, inquit; te mihi mater, veridica inter

pres deúm, aucturum coelestium numerum cecinit; tibique aram hic dicatum iri, quam opulentissima olim in terris gens Maximam vocet, tuoque ritu colat. Dextra Hercules data, accipere se omen impleturumque fata, ara condita atque dicata, ait. Ibi tum primum, bove eximia capta de grege, sacrum Herculi, adhibitis ad ministerium dapemque Potitiis ac Pinariis, quae tum familiae maxime inclutae ea loca incolebant, factum. Forte ita evenit, ut Potitii ad tempus praesto essent, hisque exta apponerentur; Pinarii, extis adesis, ad ceteram venirent dapem. Inde institutum mansit, donec Pinarium genus fuit, ne extis sollemnibus viscerentur. Potitii, ab Euandro edocti, antistites sacri eius per multas aetates fuerunt: donec, tradito servis publicis sollenni familiae ministerio, genus omne Potitiorum interiit. Haec tum sacra Romulus una ex omnibus peregrina suscepit; iam tum immortalitatis virtute partae, ad quam eum sua fata ducebant, fautor.

IV

CAPTURE OF SABINE WOMEN.

(1) Iam res Romana adeo erat valida, ut cuilibet finitimarum civitatum bello par esset: sed, penuriâ mulierum, hominis aetatem duratura magnitudo erat, quippe quibus nec domi spes prolis, nec cum finitimis connubia essent. Tum ex consilio Patrum Romulus legatos circa vicinas gentes misit, qui societatem connubiumque novo populo peterent. Urbes quoque, ut cetera, ex infimo nasci; deinde, quas sua virtus ac dii iuvent, magnas sibi opes magnumque nomen facere. Satis scire, origini Romanae et deos affuisse, et non defuturam virtutem. Proinde ne gravarentur homines cum hominibus sanguinem ac genus miscere Nusquam benigne legatio audita est: adeo simul spernebant, simul tantam in medio crescentem molem sibi ac posteris suis metuebant. A plerisque rogitantibus dimissi, ecquod feminis quoque asylum aperuissent? Id enim demum compar connubium fore. Aegre id Romana pubes passa, et haud dubie ad vim spectare

res coepit. Cui tempus locumque aptum ut daret Romulus, aegritudinem animi dissimulans, ludos ex industria parat, Neptuno Equestri sollemnes: Consualia vocat. Indici deinde finitimis spectaculum iubet: quantoque apparatu tum sciebant aut poterant, concelebrant, ut rem claram exspectatamque facerent. Multi mortales convenere, studio etiam videndae novae urbis; maxime proximi quique, Caeninenses, Crustumini, Antemnates. Iam Sabinorum omnis multitudo cum liberis ac coniugibus venit. Invitati hospitaliter per domos, quum situm moeniaque et frequentem tectis urbem vidissent, mirantur tam brevi rem Romanam crevisse.

(2) Ubi spectaculi tempus venit, deditaeque eo mentes cum oculis erant, tum ex composito orta vis: signoque dato iuventus Romana ad capiendas virgines discurrit. Magna pars forte, ut in quem quaeque inciderat, raptae; quasdam forma excellentes, primoribus Patrum destinatas, ex plebe homines, quibus datum negotium erat, domos deferebant. Unam, longe ante alias insignem specie ac pulchritudine, a globo Talassii cuiusdam raptam ferunt; multisque sciscitantibus, cuinam eam ferrent, identidem, ne quis violaret, Talassio ferri clamitatum: inde nuptialem hanc vocem factam. Turbato per metum ludicro, maesti parentes virginum profugiunt, incusantes violati hospitii foedus, deumque invocantes, cuius ad sollenne ludosque, per fas ac fidem decepti, venissent. Nec raptis aut spes de se melior, aut indignatio est minor: sed ipse Romulus circumibat, docebatque: patrum id superbia factum, qui connubium finitimis negassent: illas tamen in matrimonio, in societate fortunarum omnium civitatisque, et, quo nihil carius humano generi sit, liberum fore. Mollirent modo iras; et, quibus fors corpora dedisset, darent animos. Saepe ex iniuria postmodum gratiam ortam: eoque melioribus usuras viris, quod adnisurus pro se quisque sit, ut, quum suam vicem functus officio sit, parentum etiam patriaeque expleat desiderium. Accedebant blanditiae virorum, factum purgantium cupiditate atque amore: quae maxime ad muliebre ingenium preces efficaces sunt.

TARPEIA AND THE MATRONS.

(1) Novissimum bellum ab Sabinis ortum multoque id maximum fuit. Nihil enim per iram aut cupiditatem actum est: nec ostenderunt bellum prius, quam intulerunt. Consilio etiam additus dolus. Sp. Tarpeius Romanae praeerat arci. Huius filiam virginem auro corrumpit Tatius, ut armatos in arcem accipiat. Aquam ea forte tum sacris extra moenia petitum ierat. Accepti obrutam armis necaverunt: seu ut vi capta potius arx videretur, seu prodendi exempli causa, ne quid usquam fidum proditori esset. Additur fabulae, quod vulgo Sabini aureas armillas magni ponderis brachio laevo, gemmatosque magna specie annulos habuerint, pepigisse eam, quod in sinistris manibus haberent: eo scuta illi pro aureis donis congesta. Sunt, qui eam ex pacto tradendi, quod in · sinistris manibus esset, decreto arma petisse dicant: et fraude visam agere, sua ipsam peremptam mercede.

(2) Tenuere tamen arcem Sabini: atque inde postero die, quum Romanus exercitus instructus, quod inter Capitolinum collem Palatinumque campi est, complesset, non prius descenderunt in aequum, quam, ira et cupiditate recuperandae arcis stimulante animos, in adversum Romani subiere. Principes utrimque pugnam ciebant, ab Sabinis Metius Curtius, ab Romanis Hostius Hostilius. Metius Curtius ab Sabinis princeps ab arce decurrerat, et effusos egerat Romanos, toto quantum foro spatium est: nec procul iam a porta Palatii erat, clamitans, Vicimus perfidos hospites, imbelles hostes. Iam sciunt, longe aliud esse virgines rapere, aliud pugnare cum viris. In eum, haec gloriantem, cum globo ferocissimorum iuvenum Romulus impetum facit. Ex equo tum forte Metius pugnabat: eo pelli facilius fuit: pulsum Romani persequuntur. Et alia Romana acies, audacia regis accensa, fundit Sabinos. Metius in paludem sese, strepitu sequentium

« IndietroContinua »