Immagini della pagina
PDF
ePub

gurgites ferunt: etiam peritos nandi lassitudo et vulnera et pavor degravant: pauci ex multis tranant. Alterum agmen fertur per castra in urbem. Eadem et Romanos sequentes impetus rapit, Quinctium maxime, et cum eo degressos modo de montibus, recentissimum ad laborem militem, quia ultimo proelio advenerant.

(6) Hi, postquam mixti hostibus portam intravere, in muros evadunt; suisque capti oppidi signum ex muris tollunt. Quod ubi dictator conspexit, (iam enim et ipse in deserta hostium castra penetraverat) cupientem militem discurrere ad praedam, spe iniecta maioris in urbe praedae, ad portam ducit; receptusque intra muros, in arcem, quo ruere fugientium turbam videbat, pergit. Nec minor caedes in urbe quam in proelio fuit; donec, abiectis armis, nihil praeter vitam petentes, dictatori deduntur. Urbs castraque diripiuntur. Postero die singulis captivis ab equite ad centurionem sorte ductis, et, quorum eximia virtus fuerat, binis, aliis sub corona venditis, exercitum victorem opulentumque praeda triumphans dictator Romam reduxit: iussoque magistro equitum abdicare se magistratu, ipse deinde abdicat die sexto decimo, reddito in pace imperio, quod in bello trepidisque rebus acceperat.

XXXVI

SIEGE OF VEII.

(1) Prodigia interim multa nuntiari; quorum pleraque, et quia singuli auctores erant, parum credita spretaque, et quia, hostibus Etruscis, per quos ea procurarent haruspices non erant. In unum omnium curae versae sunt, quod lacus in Albano nemore sine ullis coelestibus aquis, causave qua alia quae rem miraculo eximeret, in altitudinem insolitam crevit. Quidnam eo dii portenderent prodigio, missi sciscitatum oratores ad Delphicum oraculum: sed propior interpres oblatus: fatis senior quidam Veiens, qui, inter cavillantes in stationibus

ac custodiis milites Romanos Etruscosque, vaticinantis in modum cecinit, Priusquam ex lacu Albano aqua emissa foret, nunquam potiturum Veiis Romanum. Quod primo, velut temere iactum, sperni, agitari deinde sermonibus coeptum est; donec unus ex statione Romana percunctatus proximum oppidanorum, (iam per longinquitatem belli commercio sermonum facto) quisnam is esset, qui per ambages de lacu Albano iaceret, postquam audivit haruspicem esse, vir haud intacti religione animi, causatus de privati portenti procuratione, si operae illi esset, consulere velle, ad colloquium vatem elicuit.

(2) Quumque progressi ambo a suis longius essent inermes, sine ullo metu: praevalens iuvenis Romanus senem infirmum, in conspectu omnium raptum, nequicquam tumultuantibus Etruscis, ad suos transtulit. Qui quum perductus ad imperatorem, inde Romam ad senatum missus esset, sciscitantibus, quidnam id esset quod de lacu Albano docuisset, respondit: Profecto iratos deos Veienti populo illo fuisse die, quo sibi eam mentem obiecissent ut excidium patriae fatale proderet. Itaque, quae tum cecinerit divino spiritu instinctus, ea se nec, ut indicta sint, revocare posse; et tacendo forsan quae dii immortales vulgari velint, haud minus quam celanda effando, nefas contrahi. Sic igitur libris fatalibus, sic disciplina Etrusca traditum esse, ut quando aqua Albana abundasset, tum, si eam Romanus rite emisisset, victoriam de Veientibus dari: antequam id fiat, deos moenia Veientum deserturos non esse. Exsequebatur inde, quae sollennis derivatio esset. Sed auctorem levem, nec satis fidum super tanta re esse Patres rati, decrevere legatos sortesque oraculi Pythici exspectandas.

(3) Priusquam a Delphis oratores redirent, Albanive prodigii piacula invenirentur, novi tribuni militum consulari potestate, L. Iulius Iulus, L. Furius Medullinus quartum, L. Sergius Fidenas, A. Postumius Regillensis, P. Cornelius Maluginensis, A. Manlius, magistratum inierunt. Eo anno Tarquinienses novi hostes exorti. Quia multis simul bellis, Volscorum ad Anxur, ubi praesidium obsidebatur, Aequorum

ad Lavicos, qui Romanam ibi coloniam oppugnabant, ad hoc Veienti quoque et Falisco et Capenati bello occupatos videbant Romanos, nec intra muros quietiora negotia esse certaminibus Patrum ac plebis; inter haec locum iniuriae rati esse, praedatum in agrum Romanum cohortes expeditas mittunt. Aut enim passuros inultam eam iniuriam Romanos, ne novo bello se onerarent, aut exiguo, eoque parum valido, exercitu persecuturos. Romanis indignitas maior quam cura populationis Tarquiniensium fuit. Eo nec magno conatu suscepta, nec in longum dilata res est.

(4) A. Postumius et L. Iulius non iusto delectu, (etenim a tribunis plebis impediebantur) sed prope voluntariorum, quos adhortando incitaverant, coacta manu, per agrum Caeretem obliquis tramitibus egressi, redeuntes a populationibus gravesque praeda Tarquinienses oppressere. Multos mortales obtruncant, omnes exuunt impedimentis; et, receptis agrorum suorum spoliis, Romam revertuntur. Biduum ad recognoscendas res datum dominis: tertio incognita (erant autem pleraque hostium ipsorum) sub hasta venierunt; quodque inde redactum militibus est divisum. Cetera bella, maximeque Veiens, incerti exitus erant. Iamque Romani, desperata ope humana, fata et deos spectabant, quum legati a Delphis venerunt, sortem oraculi afferentes, congruentem responso captivi vatis: Romane, aquam Albanam cave lacu contineri, cave in mare manare suo flumine sinas: emissam per agros rigabis, dissipatamque rivis exstingues. Tum tu insiste audax hostium muris; memor, quam per tot annos obsides urbem, ex ea tibi his, quae nunc panduntur fatis victoriam datam. Bello perfecto, donum amplum victor ad mea templa portato: sacraque patria, quorum omissa cura est, instaurata, ut assolet, facito.

XXXVII

CAPTURE OF VEII.

(1) Iam ludi Latinaeque instauratae erant: iam ex lacu Albano aqua emissa in agros, Veiosque fata appetebant. Igitur fatalis dux ad excidium illius urbis servandaeque patriae, M. Furius Camillus dictator dictus magistrum equitum P. Cornelium Scipionem dixit. Omnia repente mutaverat imperator mutatus. Alia spes, alius animus hominum, fortuna quoque alia urbis videri. Omnium primum in eos, qui a Veiis in illo pavore fugerant, more militari animadvertit, effecitque, ne hostis maxime timendus militi esset. Deinde, indicto delectu in diem certam, ipse interim Veios ad confirmandos militum animos intercurrit: inde Romam ad scribendum novum exercitum redit, nullo detrectante militiam. Peregrina etiam iuventus, Latini Hernicique, operam suam pollicentes ad id bellum, venere: quibus cum gratias in senatu egisset dictator, satis iam omnibus ad id bellum paratis, ludos magnos ex senatusconsulto vovit Veiis captis se facturum; aedemque Matutae matris refectam dedicaturum, iam ante ab rege Ser. Tullio dedicatam.

(2) Profectus cum exercitu ab urbe exspectatione hominum maiore, quam spe, in agro primum Nepesino cum Faliscis et Capenatibus signa confert. Omnia ibi summa ratione consilioque acta fortuna etiam, ut fit, secuta est. Non proelio tantum fudit hostes, sed castris quoque exuit, ingentique praeda est potitus; cuius pars maxima ad quaestorem redacta est: haud ita multum militi datum. Inde ad Veios exercitus ductus, densioraque castella facta; et a procursationibus, quae multae temere inter murum atque vallum fiebant, edicto ne quis iniussu pugnaret, ad opus milites traducti. Operum fuit omnium longe maximum ac laboriosissimum, cuniculus in arcem hostium agi coeptus. Quod ne intermitteretur opus, neu sub terra continuus labor eosdem con

G

senae

ficeret, in partes sex munitorum numerum divisit: horae in orbem operi attributae sunt: nocte ac die nunquam ante omissum quam in arcem viam facerent.

(3) Dictator, quum iam in manibus videret victoriam esse, urbem opulentissimam capi, tantumque praedae fore, quantum non omnibus in unum collatis ante bellis fuisset; ne quam inde aut militum iram ex malignitate praedae partitae, aut invidiam apud Patres ex prodiga largitione caperet, literas ad senatum misit: Deum immortalium benignitate, suis consiliis, patientia militum, Veios iam fore in potestate populi Romani. Quid de praeda faciendum censerent? Duae senatum distinebant sententiae: senis P. Licinii, quem primum dixisse a filio interrogatum ferunt, edici palam placere populo, ut, qui particeps esse praedae vellet, in castra Veios iret: altera Ap. Claudii, qui, largitionem novam, prodigam, inaequalem, inconsultam arguens, si semel nefas ducerent, captam ex hostibus in aerario exhausto bellis pecuniam esse, auctor erat stipendii ex ea pecunia militi numerandi, ut eo minus tributi plebes conferret :

(4) Eius enim doni societatem sensuras aequaliter omnium domos: non avidas in direptiones manus otiosorum urbanorum praerepturas fortium bellatorum praemia esse: quum ita ferme eveniat ut segnior sit praedator, ut quisque laboris periculique praecipuam petere partem soleat. Licinius contra, suspectam et invisam semper eam pecuniam fore, aiebat: causasque criminum ad plebem, seditionum inde ac legum novarum, praebituram. Satius igitur esse, reconciliari eo dono plebis animos: exhaustis atque exinanitis tributo tot annorum succurri: et sentire praedae fructum ex eo bello, in quo prope consenuerint. Gratius id fore laetiusque, quod quisque sua manu ex hoste captum domum retulerit, quam si multiplex alterius arbitrio accipiat. Ipsum dictatorem fugere invidiam ex eo criminaque: eo delegasse ad senatum. Senatum quoque debere reiectam rem ad se permittere plebi, ac pati habere, quod cuique fors belli dederit. Haec tutior visa sententia est,

« IndietroContinua »