Immagini della pagina
PDF
ePub

dicio, praemia decernuntur, liberti et pauci ex clientibus Lentuli divorsis itineribus opifices atque servitia in vicis ad eum eripiundum sollicitabant, partim exquirebant duces multitudinum, qui pretio rem publicam vexare soliti erant; Cethegus autem per nuntios 5 familiam atque libertos suos, lectos et exercitatos [in audaciam], orabat ut grege facto cum telis ad sese inrumperent. Consul ubi ea parari cognovit, dispositis praesidiis ut res atque tempus monebat, convocato senatu, refert quid de eis fieri placeat, qui in 10 custodiam traditi erant. Sed eos paulo ante frequens senatus judicaverat contra rem publicam fecisse. Tum D. Junius Silanus, primus sententiam rogatus, quod eo tempore consul designatus erat, de eis qui in custodiis tenebantur, et praeterea de L. Cassio, P. Furio, P. 15 Umbreno, Q. Annio si deprehensi forent, supplicium sumundum decreverat; isque postea, permotus oratione C. Caesaris, pedibus in sententiam Tiberi Neronis iturum se dixerat, qui de ea re praesidiis additis referundum censuerat. Sed Caesar, ubi ad 20 eum ventum est, rogatus sententiam a consule, hujusce modi verba locutus est:

51. "Omnis homines, patres conscripti, qui de rebus dubiis consultant, ab odio, amicitia, ira atque misericordia vacuos esse decet. Haud facile animus verum providet, ubi illa 25 obficiunt, neque quisquam omnium lubidini simul et usui paruit. Ubi intenderis ingenium, valet: si lubido possidet, ea dominatur, animus nihil valet. Magna mihi copia est memorandi, patres conscripti, quae reges atque populi, ira aut misericordia impulsi, male consuluerint; sed ea malo 30 dicere, quae majores nostri contra lubidinem animi sui recte atque ordine fecere. Bello Macedonico, quod cum rege Perse gessimus, Rhodiorum civitas magna atque magnifica, quae populi Romani opibus creverat, infida et advorsa nobis fuit; sed postquam bello confecto de Rhodiis consultum est, 35 majores nostri, ne quis divitiarum magis quam injuriae causa bellum inceptum diceret, impunitos eos dimisere. Item

bellis Punicis omnibus, cum saepe Carthaginienses [et] in pace et per inducias multa nefaria facinora fecissent, numquam ipsi per occasionem talia fecere; magis quid se dignum foret, quam quid in illos jure fieri posset, quaere5 bant.

66

"Hoc item vobis providendum est, patres conscripti, ne plus apud vos valeat P. Lentuli et ceterorum scelus quam vostra dignitas, neu magis irae vostrae quam famae consulatis. Nam si digna poena pro factis eorum reperitur, 10 novom consilium approbo; sin magnitudo sceleris omnium ingenia exsuperat, eis utendum censeo, quae legibus comparata sunt.

"Plerique eorum qui ante me sententias dixerunt, composite atque magnifice casum rei publicae miserati sunt: 15 quae belli saevitia esset, quae victis acciderent, enumeravere; rapi virgines, pueros; divelli liberos a parentum complexu; matres familiarum pati quae victoribus conlubuissent; fana atque domos spoliari; caedem, incendia fieri; postremo armis, cadaveribus, cruore atque luctu omnia 20 compleri. Sed, per deos immortalis, quo illa oratio pertinuit? An, uti vos infestos conjurationi faceret? scilicet quem res tanta et tam atrox non permovit, eum oratio accendet. Non ita est, neque cuiquam mortalium injuriae suae parvae videntur: multi eas gravius aequo habuere.

25

"Sed alia aliis licentia est, patres conscripti. Qui demissi in obscuro vitam habent, si quid iracundia deliquere, pauci sciunt, fama atque fortuna eorum pares sunt; qui magno imperio praediti in excelso aetatem agunt, eorum facta cuncti mortales novere. Ita in maxuma fortuna minuma 30 licentia est; neque studere, neque odisse, sed minume irasci decet; quae apud alios iracundia dicitur, ea in imperio superbia atque crudelitas appellatur. Equidem ego sic existumo, patres conscripti, omnis cruciatus minores quam facinora illorum esse : sed plerique mortales postrema memi35 nere; et in hominibus impiis, sceleris eorum obliti, de poena disserunt si ea paulo severior fuit.

“D. Silanum, virum fortem atque strenuum, certo scio quae dixerit studio rei publicae dixisse, neque illum in tanta re gratiam aut inimicitias exercere: eos mores eamque 40 modestiam viri cognovi. Verum sententia ejus mihi non

CAT. 51.] Cæsar's Speech: Historical Examples.

31

crudelis quid enim in talis homines crudele fieri potest? — sed aliena a re publica nostra videtur. Nam profecto aut metus aut injuria te subegit, Silane, consulem designatum, genus poenae novom decernere. De timore supervacaneum est disserere, cum praesertim, diligentia clarissumi viri con- 5 sulis, tanta praesidia sint in armis. De poena possum equidem dicere id quod res habet—in luctu atque miseriis mortem aerumnarum requiem, non cruciatum esse; eam cuncta mortalium mala dissolvere; ultra neque curae neque gaudio locum esse. Sed, per deos immortalis, quamobrem 10 in sententia non addidisti, uti prius verberibus in eos animadvorteretur? An quia lex Porcia vetat? At aliae leges item condemnatis civibus non animam eripi, sed exsilium permitti jubent. An quia gravius est verberari quam necari? Quid autem acerbum aut nimis grave est in homines 15 tanti facinoris convictos? Sin quia levius est, qui convenit in minore negotio legem timere, cum eam in majore neglegeris?

"At enim quis reprehendet, quod in parricidas rei publicae decretum erit? Tempus, dies, fortuna, cujus lubido genti- 20 bus moderatur. Illis merito accidet, quicquid evenerit; ceterum vos, patres conscripti, quid in alios statuatis considerate. Omnia mala exempla ex rebus bonis orta sunt. Scilicet ubi imperium ad ignaros aut minus bonos pervenit, novom illud exemplum ab dignis et idoneis ad indignos et 25 non idoneos transfertur. Lacedaemonii devictis Atheniensibus triginta viros imposuere, qui rem publicam eorum tractarent. Ei primo coepere pessumum quemque et omnibus invisum indemnatum necare; ea populus laetari et merito dicere fieri: post, ubi paulatim licentia crevit, juxta 30 bonos et malos lubidinose interficere, ceteros metu terrere ; ita civitas, servitute oppressa, stultae laetitiae gravis poenas dedit. Nostra memoria victor Sulla, cum Damasippum et alios ejus modi, qui malo rei publicae creverant, jugulari jussit, quis non factum ejus laudabat? homines scelestos et 35 factiosos, qui seditionibus rem publicam exagitaverant, merito necatos aiebant. Sed ea res magnae initium cladis fuit. Nam uti quisque domum aut villam, postremo vas aut vestimentum alicujus concupiverat, dabat operam, ut is in proscriptorum numero esset. Ita illi, quibus Damasippi 40

mors laetitiae fuerat, paulo post ipsi trahebantur; neque prius finis jugulandi fuit quam Sulla omnis suos divitiis explevit. Atque ego haec non in M. Tullio neque his temporibus vereor; sed in magna civitate multa et varia ingenia 5 sunt. Potest alio tempore, alio consule, cui item exercitus in manu sit, falsum aliquid pro vero credi : ubi hoc exemplo per senati decretum consul gladium eduxerit, quis illi finem statuet, aut quis moderabitur?

"Majores nostri, patres conscripti, neque consili neque 10 audaciae umquam eguere, neque illis superbia obstabat, quo minus aliena instituta, si modo proba erant, imitarentur. Arma atque tela militaria ab Samnitibus, insignia magistratuum ab Tuscis pleraque sumpserunt; postremo quod ubique apud socios aut hostis idoneum videbatur, cum summo 15 studio domi exsequebantur: imitari quam invidere bonis malebant. Sed eodem illo tempore [Graeciae morem imitati] verberibus animadvortebant in civis, de condemnatis summum supplicium sumebant. Postquam res publica adolevit, et multitudine civium factiones valuere, circum20 veniri innocentes, alia hujusce modi fieri coepere, tum lex Porcia aliaeque leges paratae sunt, quibus legibus exsilium damnatis permissum est. Hanc ego causam, patres conscripti, quo minus novom consilium capiamus, in primis magnam puto. Profecto virtus atque sapientia major in 25 illis fuit, qui ex parvis opibus tantum imperium fecere, quam in nobis, qui ea bene parta vix retinemus.

"Placet igitur eos dimitti et augeri exercitum Catilinae? Minume. Sed ita censeo: publicandas eorum pecunias; ipsos in vinculis habendos per municipia, quae maxume 30 opibus valent; neu quis de eis postea ad senatum referat, neve cum populo agat; qui aliter fecerit, senatum existumare eum contra rem publicam et salutem omnium facturum."

52. Postquam Caesar dicundi finem fecit, ceteri verbo 35 alius alii varie adsentiebantur. At M. Porcius Cato, rogatus sententiam, hujusce modi orationem habuit:

66

Longe mihi alia mens est, patres conscripti, cum res atque pericula nostra considero, et cum sententias nonnullorum ipse mecum reputo. Illi mihi disseruisse videntur

de poena eorum, qui patriae, parentibus, aris atque focis suis bellum paravere. Res autem monet cavere ab illis magis quam quid in illos statuamus consultare. Nam cetera malificia tum persequare, ubi facta sunt; hoc, nisi provideris ne accidat, ubi evenit, frustra judicia implores: capta 5 urbe, nihil fit reliqui victis. Sed, per deos immortalis, vos ego appello, qui semper domos, villas, signa, tabulas vostras pluris quam rem publicam fecistis: si ista, cujuscumque modi sunt quae amplexamini, retinere, si voluptatibus vostris otium praebere voltis, expergiscimini aliquando, et ca- 10 pessite rem publicam. Non agitur de vectigalibus neque de sociorum injuriis: libertas et anima nostra in dubio est.

"Saepenumero, patres conscripti, multa verba in hoc ordine feci, saepe de luxuria atque avaritia nostrorum civium questus sum, multosque mortalis ea causa advorsos habeo: 15 qui mihi atque animo meo nullius umquam delicti gratiam fecissem, haud facile alterius lubidini male facta condonabam. Sed ea tametsi vos parvi pendebatis, tamen res publica firma erat: opulentia neglegentiam tolerabat. Nunc vero non id agitur, bonisne an malis moribus vivamus, 20 neque quantum aut quam magnificum imperium populi Romani sit; sed haec cujuscumque modi videntur, nostra an nobiscum una hostium futura sint. Hic mihi quisquam mansuetudinem et misericordiam nominat? Jam pridem equidem nos vera vocabula rerum amisimus: quia bona 25 aliena largiri liberalitas, malarum rerum audacia fortitudo vocatur, eo res publica in extremo sita est. Sint sane, quoniam ita se mores habent, liberales ex sociorum fortunis, sint misericordes in furibus aerari; ne illi sanguinem nostrum largiantur, et dum paucis sceleratis parcunt, bonos 30 omnis perditum eant.

"Bene et composite C. Caesar paulo ante in hoc ordine de vita et morte disseruit, credo falsa existumans ea quae de inferis memorantur, divorso itinere malos a bonis loca taetra, inculta, foeda atque formidulosa habere. Itaque 35 censuit pecunias eorum publicandas, ipsos per municipia in custodiis habendos; videlicet timens ne, si Romae sint, aut a popularibus conjurationis aut a multitudine conducta per vim eripiantur. Quasi vero mali atque scelesti tantum modo in urbe et non per totam Italiam sint; aut non ibi plus 40

« IndietroContinua »