Immagini della pagina
PDF
ePub
[graphic]
[graphic]
[ocr errors][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small]
[merged small][merged small][ocr errors][merged small]

NOV 20 %

871
S

1870

CLASSICS

PRAEFATIO.

Quo nihil laetius exoptatiusque accidere potest homini litterarum et veri amanti, si in quo ipse operam studiumque posuerit, id alius suppleat, absolvat, emendet, hoc mihi contigit per Henricum Iordanum, quem editione, Berolini 1866 aput Weidmannos evolgata, eisque quae in Mus. Rhen. vol. XVIII et Hermae vol. I disputavit, de Sallustio praeclare meruisse ita fateor, ut in quibus me acerbius castigavit, agnoscere quam excusare malim. Oblata igitur huius meae editionis repetundae necessitate quid aliud agere potui, quam ut quae ille conparasset, eis quam diligentissume et religiosissume uterer? Nec vereor, quod multis de locis sententiam meam mutaverim, ne in levitatis crimen incursurus sim. Etenim cum ad aliquid redimus, liberiore animo iudicare solemus faciliusque opiniones quasdam omittere: tum ab Iordano confirmatus in ea sententia, quam de praestantia codicis P ipse primus proposueram, set meliora edoctus de cod. V, facere non potui quin in omnibus locis, de quibus iudicium ab fide librorum penderet, illius exemplum sequerer: postremo nonnulla iam ipse conrexeram in editione Catilinae, quae adnotatonibus inlustrata prodiit a. 1864. Ceterum quoniam fusius de singulis disputare non est huius loci, quae nunc aut mutavi aut retinui breviter recensere, interdum additis argumentis, constitui.

[ocr errors]

Cat. 2, 2. conpertum est] est delevit I. Num in omnibus libris omissum sit, equidem dubito. 3, 2. actorem] I. auctorem. Illud ob sententiam retineo, praesertim cum cod. Pi, cui aliquanto plus fidei quam ille v. d. habendum esse arbitror, exhibeat. Etiam multo minus Iug. 1, 4, cum codices primi generis (P) cum multis

a

« IndietroContinua »