Immagini della pagina
PDF
ePub

ME. Quid domini faciant, audent quum talia fures !
Non ego te vidi Damonis, pessime, caprum
Excipere insidiis, multum latrante Lycisca ?
Et quum clamarem: Quo nunc se proripit ille?
Tityre, coge pecus; tu post carecta latebas.

DA. An mihi cantando victus non redderet ille,
Quem mea carminibus meruisset fistula, caprum ?
Si nescis, meus ille caper fuit: et mihi Damon
Ipse fatebatur; sed reddere posse negabat.

ME. Cantando tu illum? aut umquam tibi fistula cera Juncta fuit? non tu in triviis, indocte, solebas Stridenti miserum stipula disperdere carmen?

DA. Vis ergo, inter nos, quid possit uterque, vicissim Experiamur? ego hanc vitulam (ne forte recuses, Bis venit ad mulctram, binos alit ubere fetus) Depono tu dic, mecum quo pignore certes.

ME. De grege non ausim quidquam deponere tecum: Est mihi namque domi pater; est injusta noverca; Bisque die numerant ambo pecus, alter et hædos. Verum, id quod multo tute ipse fatebere majus, (Insanire libet quoniam tibi) pocula ponam Fagina, cælatum divini opus Alcimedontis: Lenta quibus torno facili superaddita vitis Diffusos edera vestit pallente corymbos. In medio duo signa, Conon: et quis fuit alter, Descripsit radio totum qui gentibus orbem ; Tempora quæ messor, quæ curvus arator haberet ? Necdum illis labra admovi, sed condita servo.

DA. Et nobis idem Alcimedon duo pocula fecit,

Et molli circum est ansas amplexus acantho:
Orpheaque in medio posuit silvasque sequentis.
Necdum illis labra admovi, sed condita servo.

Si ad vitulam spectas, nihil est, quod pocula laudes.
ME. Numquam hodie effugies; veniam, quocumque vo-
caris.

Audiat hæc tantum, vel qui venit, ecce, Palæmon.

Efficiam posthac, ne quemquam voce lacessas.

DA. Quin age, siquid habes, in me mora non erit ulla; Nec quemquam fugio: tantum, vicine Palæmon, Sensibus hæc imis, res est non parva, reponas.

PA. Dicite: quandoquidem in molli consedimus herba; Et nunc omnis ager, nunc omnis parturit arbos, Nunc frondent silvæ, nunc formosissimus annus. Incipe, Damota; tu deinde sequere, Menalca. Alternis dicetis; amant alterna Camœnæ.

DA. Ab Jove principium Musa: Jovis omnia plena. Ille colit terras; illi mea carmina curæ.

ME. Et me Phoebus amat: Phobo sua semper apud me Munera sunt, lauri, et suave rubens hyacinthus.

DA. Malo me Galatea petit, lasciva puella;

Et fugit ad salices, et se cupit ante videri.

ME. At mihi sese offert ultro, meus ignis, Amyntas ;

Notior ut jam sit canibus non Delia nostris.

DA. Parta meæ Veneri sunt munera: namque notavi

Ipse locum, aeriæ quo congessere palumbes.

ME. Quod potui, puero silvestri ex arbore lecta Aurea mala decem misi; cras altera mittam.

DA. O quoties, et quæ nobis Galatea locuta est!

Partem aliquam venti divom referatis ad auris!

ME. Quid prodest, quod me ipse animo non spernis,

Amynta,

Si, dum tu sectaris apros, ego retia servo?

DA. Phyllida mitte mihi; meus est natalis, Iolla: Cum faciam vitula pro frugibus, ipse venito.

ME. Phyllida amo ante alias: nam me discedere flevit; Et, Longum formose vale, vale, inquit, Iolla.

DA. Triste lupus stabulis, maturis frugibus imbres, Arboribus venti, nobis Amaryllidis iræ.

ME. Dulce satis humor, depulsis arbutus hædis, Lenta salix feto pecori, mihi solus Amyntas.

DA. Pollio amat nostram, quamvis est rustica, Musam : Pierides, vitulam lectori pascite vestro.

ME. Pollio et ipse facit nova carmina: pascite taurum, Jam cornu petat, et pedibus qui spargat arenam.

DA. Qui te, Pollio, amat, veniat, quo te quoque gaudet. Mella fluant illi, ferat et rubus asper amomum.

ME. Qui Bavium non odit, amet tua carmina, Mævi; Atque idem jungat vulpes, et mulgeat hircos.

DA. Qui legitis flores et humi nascentia fraga, Frigidus, o pueri, fugite hinc, latet anguis in herba.

ME. Parcite, oves, nimium procedere; non bene ripæ

Creditur ipse aries etiam nunc vellera siccat.
DA. Tityre, pascentis a flumine reice capellas;

Ipse, ubi tempus erit, omnis in fonte lavabo.

ME. Cogite ovis, pueri; si lac præceperit æstus, Ut nuper, frustra pressabimus ubera palmis.

DA. Heu, heu, quam pingui macer est mihi taurus in ervo!

Idem amor exitium pecori, pecorisque magistro.

ME. His certe neque amor caussa est: vix ossibus hærent. Nescio quis, teneros oculus mihi fascinat agnos.

DA. Dic, quibus in terris, et eris mihi magnus Apollo,

Tris pateat cœli spatium non amplius ulnas.

Mɛ. Dic, quibus in terris inscripti nomina regum Nascantur flores; et Phyllida solus habeto.

PA. Non nostrum inter vos tantas conponere litis : *Et vitula tu dignus, et hic: et quisquis amores* *Aut metuet dulcis, aut experietur amaros.* Claudite jam rivos, pueri: sat prata biberunt.

ECLOGA IV.

POLLIO.

SICELIDES Musæ, paullo majora canamus ;
Non omnis arbusta juvant humilesque myricæ ;
Si canimus silvas, silvæ sint Consule dignæ.
Ultima Cumæi venit jam carminis ætas;
Magnus ab integro sæclorum nascitur ordo.
Jam redit et Virgo; redeunt Saturnia regna;
Jam nova progenies cœlo demittitur alto.
Tu modo nascenti puero, quo ferrea primum
Desinet, ac toto surget gens aurea mundo,
Casta, fave, Lucina: tuus jam regnat Apollo.
Teque adeo decus hoc ævi, te Consule, inibit,
Pollio; et incipient magni procedere menscs.

Te duce, si qua manent, sceleris vestigia nostri
Inrita perpetua solvent formidine terras.
Ille deum vitam adcipiet, divisque videbit
Permixtos heroas, et ipse videbitur illis;
Pacatumque reget patriis virtutibus orbem.
At tibi prima, puer, nullo munuscula cultu,
Errantis ederas passim cum baccare, tellus,
Mixtaque ridenti colocasia fundet acantho.
Ipsæ lacte domum referent distenta capella
Ubera; nec magnos metuent armenta leones.
Ipsa tibi blandos fundent cunabula flores.
Occidet et serpens, et fallax herba veneni
Occidet: Assyrium vulgo nascetur amomum.
At, simul heroum laudes et facta parentis
Jam legere, et quæ sit poteris cognoscere virtus;
Molli paullatim flavescet campus arista,
Incultisque rubens pendebit sentibus uva;
Et duræ quercus sudabunt roscida mella.
Pauca tamen suberunt priscæ vestigia fraudis,
Quæ tentare Thetim ratibus, quæ cingere muris
Oppida, quæ jubeant telluri infindere sulcos.
Alter erit tum Tiphys, et altera quæ vehat Argo
Delectos heroas; erunt etiam altera bella;
Atque iterum ad Trojam magnus mittetur Achilles.
Hinc, ubi jam firmata virum te fecerit ætas,
Cedet et ipse mari vector; nec nautica pinus
Mutabit merces: omnis feret omnia tellus :
Non rastros patietur humus, non vinea falcem ;
Robustus quoque jam tauris juga solvet arator.

« IndietroContinua »