Immagini della pagina
PDF
ePub

XIII.

Theory and Practice.

Lysandrum Lacedaemonium dicere aiunt solitum, Lacedaemoniae esse honestissimum domicilium senectutis. Nusquam enim tantum tribuitur aetati, nusquam est senectus honoratior. Quin etiam memoriae proditum est, quum Athenis, ludis, quidam in theatrum grandis natu venisset, in magno consessu locum nusquam ei datum a suis civibus: quum autem ad Lacedaemonios accessisset, qui, legati quum essent, certo in loco consederant, consurrexisse omnes, et senem illum recepisse. Quibus quum a cuncto consessu plausus esset datus, dixisse ex iis quemdam, Athenienses scire, quae recta essent, sed facere nolle.

Domicilium, home. Quin etiam, moreover. Prodere, to hand down. Consessus, assembly, audience. Plausus, applause.

XIV.

Epaminondas and his rival, Meneclidas.

Meneclidas quod in re militari florere Epaminondam videbat, hortari solebat Thebanos, ut pacem bello anteferrent, ne illius imperatoris opera desideraretur. Huic ille "Fallis," inquit, “verbo cives tuos quod hos a bello avocas; otii enim nomine servitutem concilias: nam paritur pax bello. Itaque qui ea diutina volunt frui bello exercitati esse debent. Quare si principes Graeciae vultis esse, castris est vobis utendum, non palaestra."

Anteferre, to prefer. Diutinus, long, lasting. Palaestra, a trainingschool.

XV.

A silly old man.

Quum Hannibal Carthagine expulsus Ephesum ad Antiochum venisset, ab hospitibus invitatus est ut Phormionem, si vellet, audiret; quumque se non nolle dixisset: locutus esse dicitur homo copiosus aliquot horas de imperatoris officio et de omni re militari. Tum, quum ceteri, qui illum audierant, vehementer essent delectati, quaerebant ab Hannibale, quidnam ipse de illo philosopho judicaret. Hannibal respondisse dicitur, multos se deliros homines saepe vidisse; sed qui magis quam Phormio deliraret, vidisse neminem.

Copiosus, talkative, garrulous. Delirus, doting.

XVI.

Agesilaus persuades the Spartans to carry on the Persian war.

Agesilaus, simul atque imperii potitus est, persuasit Lacedaemoniis, ut exercitum emitterent in Asiam, bellumque Regi facerent, docens satius esse in Asia quam in Europa dimicari. Namque fama exierat Artaxerxem comparare classem pedestresque exercitus, quos in Graeciam mitteret. Data potestate, tanta celeritate usus est, ut prius in Asiam cum copiis pervenerit, quam regii satrapae eum scirent profectum. Quo factum est, ut omnes imparatos imprudentesque vinceret.

Satius, better. Satrapes, a satrap, i.e. a Persian governor of a province.

XVII.

If you want a thing done, do it yourself.

Avicula est parva; nomen est cassita. Habitat nidulaturque in segetibus. Quaedam cassita, quum ipsa iret cibum pullis quaesitum, monebat eos ut, si quid ibi rei novae fieret diceretur-ve, animadverterent, idque sibi, ubi rediisset, renuntiarent. Dominus postea segetum illarum filium vocat. "Videsne," inquit, "haec ematuruisse et manus jam postulare? idcirco cras amicos adi et roga, veniant operamque mutuam dent, et messem hanc nobis adjuvent." Haec ille ubi dixit discessit; atque ubi rediit cassita, pulli trepiduli matrem orant ut statim jam properet, atque alium in locum sese asportet. "Nam dominus," inquiunt, "nuntium misit qui amicos rogaret, ut luce oriente veniant et metant." Mater jubet eos a metu otiosos esse; "Si enim dominus," inquit, messem ad amicos rejicit, cras seges non metetur."

[ocr errors]

Cassita, a lark. Nidulari, to build a nest. Animadvertere, to observe, notice. Ematurescere, to grow ripe. Opera, aid, assistance. Rejicere, to refer.

XVIII.

If you want a thing done, do it yourself—(continued.) Die igitur postero mater in pabulum volat. Dominus quos rogaverat opperitur. Sol fervet et fit nihil; et amici nulli erant. Tum ille rursus ad filium: "Amici isti," inquit, "cessatores sunt. Quin potius cognatos affinesque nostros oramus, ut adsint cras ad metendum?” Itidem hoc pulli pavefacti matri nuntiant. Mater hortatur ut tum quoque sine metu sint. "Vos modo," inquit, "advertite, si quid denuo dicetur." Alia luce orta avis in pastum profecta est. Cognati et affines operam, quam rogati sunt, supersedent. Ad postremum igitur dominus filio: "Valeant," inquit, "amici cum propinquis. Afferes prima luce falces duas; unam egomet mihi, et tu tibi capies alteram, et frumentum nosmet ipsi manibus nostris cras metemus." Id ubi ex pullis dixisse dominum mater audivit: "Tempus," inquit, "est cedendi et abeundi." Atque ita cassita migravit et seges a domino demessa est.

Opperiri, to await. Cessator, an idler, loiterer. Quin, why not? Advertere, to notice. Denuo, afresh. Supersedere, to neglect, omit. Falx, a sickle.

XIX.

Exploits of Hannibal.

Hasdrubale interfecto, exercitus summum imperium ad Hannibalem detulit. Id Carthaginem delatum publice comprobatum est. Sic Hannibal, quinque et viginti annis natus, imperator factus proximo triennio omnes gentes Hispaniae

bello subegit: Saguntum vi expugnavit, tres exercitus maximos comparavit. Ex his unum in Hispania reliquit, tertium in Italiam secum duxit. Pyrenaeos montes transiit. Quacumque iter fecit, cum omnibus incolis conflixit; neminem nisi victum dimisit. Ad Alpes posteaquam venit, quae Italiam ab Gallia sejungunt, Alpicos conantes prohibere transitu concidit, loca patefecit, itinera muniit, effecit ut eâ viâ elephantus ornatus ire posset, quâ antea unus homo inermis vix poterat repere. Hac copias traduxit, in Italiamque pervenit.

Comprobare, to approve. Confligere, to engage. Ornatus, equipped.

XX.

Treachery of Pausanias.

Pausanias cum, Byzantio expugnato, cepisset complures Persarum nobiles, atque in his nonnullos regis propinquos, hos clam Xerxi remisit et cum his Gongylum, qui literas regi redderet, in quibus haec fuisse scripta Thucydides narrat: "Pausanias dux Spartae quos Byzantii ceperat, postquam propinquos tuos cognovit, tibi muneri misit seque tecum affinitate conjungi cupit: quare, si tibi videtur, des ei filiam tuam. Id si feceris, et Spartam et ceteram Graeciam sub tuam potentiam se redacturum pollicetur. His de rebus, si quid geri volueris, certum hominem ad eum mittas face, cum quo colloquatur."

Affinitas, relationship.

« IndietroContinua »