Immagini della pagina
PDF
ePub

CLXXIII.

Poverty.

Da testem Romae tam sanctum, quam fuit hospes
Numinis Idaei: procedat vel Numa, vel qui
Servavit trepidam flagranti ex aede Minervam :
Protenus ad censum, de moribus ultima fiet
Quaestio. Quot pascit servos ? quot possidet agri
Jugera? quam multa magnaque paropside coenat?
Quantum quisque sua nummorum servat in arca,
Tantum habet et fidei. Jures licet et Samothracum
Et nostrorum aras: contemnere fulmina pauper
Creditur atque deos, dis ignoscentibus ipsis.
Quid, quod materiam praebet causasque jocorum
Omnibus hic idem, si foeda et scissa lacerna,
Si toga sordidula est, et rupta calceus alter
Pelle patet; vel si consuto vulnere crassum
Atque recens linum ostendit non una cicatrix.
Nil habet infelix paupertas durius in se,
Quam quod ridiculos homines facit.

CLXXIV.

Military Glory.

Expende Hannibalem: quot libras in duce summo
Invenies? Hic est, quem non capit Africa, Mauro
Percussa Oceano, Niloque admota tepenti,

Kursus ad Aethiopum populos, altosque elephantos.
Additur imperiis Hispania: Pyrenaeum

Transilit. Opposuit natura Alpemque nivemque :
Diducit scopulos, et montem rumpit aceto.
Jam tenet Italiam: tamen ultra pergere tendit.
Actum, inquit, nihil est, nisi Poeno milite portas
Frangimus, et media vexillum pono Suburra.
O qualis facies et quali digna tabella,

Quum Gaetula ducem portaret belua luscum !
Exitus ergo quis est? O gloria! vincitur idem
Nempe et in exsilium praeceps abit, atque ibi magnus
Mirandusque cliens sedet ad praetoria regis
Donec Bithyno libeat vigilare tyranno.

CLXXV.

True Virtue.

Virtus est homini scire id quid quaeque habeat res.

Virtus scire homini, rectum utile quid sit, honestum ;

Quae bona, quae mala: item quid inutile turpe, inhonestum ; Virtus quaerendae rei finem scire modumque ;

Virtus, divitiis pretium persolvere posse;

Virtus, id dare, quod re ipsa debetur honori :

Hostem esse atque inimicum hominum morumque malorum,

Contra defensorem hominum morumque bonorum; Magnificare hos, his bene velle, his vivere amicum; Commoda praeterea patriae sibi prima putare, Deinde parentum, tertia jam postremaque nostra.

CLXXVI.

Pompey at the beginning of the Civil War.
Tu, nova ne veteres obscurent facta triumphos,
Et victis cedat piratica laurea Gallis,

Magne, times; te jam series ususque laborum
Erigit, impatiensque loci fortuna secundi.

Nec quemquam jam ferre potest Caesarve priorem
Pompeiusve parem. Quis justius induit arma,
Scire nefas magno se judice quisque tuetur :
Victrix causa deis placuit, sed victa Catoni.
Nec coiere pares: alter, vergentibus annis
In senium, longoque togae tranquillior usu,
Dedidicit jam pace ducem; famaeque petitor,
Multa dare in vulgus; totus popularibus auris
Impelli, plausuque sui gaudere theatri :

Nec reparare novas vires, multumque priori
Credere fortunae. Stat magni nominis umbra :
Qualis frugifero quercus sublimis in agro
Exuvias veteres populi sacrataque gestans
Dona ducum, nec jam validis radicibus haerens,
Pondere fixa suo est; nudosque per aëra ramos
Effundens, trunco, non frondibus efficit umbram;
Et quamvis primo nutet casura sub Euro
Tot circum silvae firmo se robore tollant,
Sola tamen colitur.

CLXXVII.

Hannibal's Oath.

Hannibal haec patrio jussu ad penetralia fertur,
Ingressique habitus atqua ora explorat Hamilcar.
Non ille evantis Massylae palluit iras
Non diros templi ritus, adspersaque tabo
Limina, et audito surgentes carmine flammas.
Olli permulcens genitor caput oscula libat;
Attollitque animos hortando, et talibus implet:
Gens recidiva Phrygum Cadmeae stirpis alumnos
Foederibus non aequa premit : si fata negarint
Dedecus id patriae nostra depellere dextra,
Haec tua sit laus, nate, velis; age, concipe bella
Latura exitium Laurentibus: horreat ortus
Jam pubes Tyrrhena tuos; partusque recusent,
Te surgente, puer, Latiae producere matres.
His acuit stimulis; subjicitque haud mollia dictu:
Romanos terra atque undis, ubi competet aetas,
Ferro ignique sequar, Rhoeteaque fata revolvam.
Non superi mihi, non Martem cohibentia pacta,
Non celsae obstiterint Alpes, Tarpeiaque saxa.
Hanc mentem juro nostri per numina Martis,
Per manes, regina, tuos.

GREEK PROSE

« IndietroContinua »