Immagini della pagina
PDF
ePub

XCVII.

'The blessed instinct of obedience.'

P. Crassus cum in consulatu obtineret Asiam provinciam, et circumsidere oppugnareque Leucas pararet, opusque esset firma atque procera trabe, qua arietem faceret, quo muros ejus oppidi quateret: scripsit ad magistrum apɣITÉKTOVA Elatensium sociorum amicorumque populi Romani, ut ex malis duobus, quos apud eos vidisset, uter major esset, eum mittendum curaret. Tum magister åpɣITÉктwv, cum comperisset, quamobrem malum desideraret, non, uti jussus erat, majorem, sed, quem esse magis idoneum aptioremque faciendo arieti, facilioremque portatu existimabat, minorem misit. Crassus eum vocari jussit; et cum interrogasset, cur non, quem jusserat, misisset, causis rationibusque quas dictitabat spretis, vestimenta detrahi imperavit, virgisque multum cecidit, corrumpi atque dissolvi officium omne imperantis ratus, si quis ad id, quod facere jussus est, non obsequio debito, sed consilio non desiderato respondeat.

XCVIII.

Tullius S. P. D. Terentiae et Tulliolae et Ciceroni suis. Brundusio profecti sumus a. d. v. Kalendas Maias: per Macedoniam Cyzicum petebamus. O me perditum ! O afflictum! quid nunc rogem te, ut venias, mulierem aegram et corpore et animo confectam? Non rogem? sine te igitur sim? Opinor, sic agam : si est spes nostri reditus, eam confirmes et rem adjuves: sin, ut ego metuo, transactum est, quoquo modo potes, ad me fac venias. Unum hoc scito: si te habebo, non mihi videor plane perisse.

Sed quid Tulliola

mea fiet? Jam id vos videte: mihi deest consilium.—Quod reliquum est, sustenta te, mea Terentia, ut potes, honestissime. Viximus floruimus: non vitium nostrum, sed virtus nostra nos afflixit: Mea Terentia, fidissima atque optima uxor, et mea carissima filiola et spes reliqua nostra, Cicero, valete. Prid: Kal: Mai: Brundusio.

XCIX.

Pythagoras.

Praestanti sapientia et nobilitate Pythagoras eodem ferme tempore vixit, quo regibus exactis Romae respublica constituta est. Hunc Phliuntem ferunt venisse ibique cum Leonte, Phliasiorum principe, docte et copiose disseruisse. Cujus ingenium et eloquentiam cum admiratus esset Leon, quaesivit ex eo qua maxime arte confideret; at ille artem quidem se scire nullam, sed "Philosophum" esse affirmavit. Leon nominis novitatem admiratus, quinam essent philosophi et quid inter eos et reliquos interesset, quaesivit. Respondit Pythagoras similes sibi videri vitam humanam et mercatum illum Olympiacum summa apud Graecos celebritate frequen

Nam ut illic alii corporibus exercitatis gloriam et coronam peterent, alii emendi aut vendendi gratia venissent, esset autem tertium genus, idque vel maxime ingenuum, qui nec plausum nec lucrum quaererent, sed spectandi causa adessent; ita nos in vitam, ut in mercatum quemdam celeberrimum, ex alia vita profectos, alios gloriae servire, alios pecuniae, raros autem esse quosdam, qui, ceteris rebus pro nihilo habitis, rerum naturam studiose intuerentur-hos sapientiae studiosos, hos φιλο-σόφους esse.

Mercatus, a market, fair.

E

C.

Cato and Caesar.

Igitur his genus, aetas, eloquentia prope aequalia fuere ; magnitudo animi par, item gloria, sed alia alii. Caesar beneficiis ac munificentia magnus habebatur, integritate vitae Cato. Ille mansuetudine et misericordia clarus factus, huic severitas dignitatem addiderat. Caesar dando, sublevando, ignoscendo, Cato nihil largiendo gloriam adeptus est. In altero miseris perfugium erat, in altero malis pernicies; illius facilitas, hujus constantia laudabatur. Postremo Caesar in animum induxerat laborare, vigilare; negotiis amicorum intentus, sua negligere; nihil denegare, quod dono dignum esset; sibi magnum imperium, exercitum, bellum novum exoptabat, ubi virtus enitescere posset. At Catoni studium modestiae, decoris, sed maxime severitatis erat. Non divitiis cum divite, neque factione cum factioso, sed cum strenuo virtute, cum modesto pudore, cum innocente abstinentia certabat; esse quam videri bonus malebat; ita quo minus petebat gloriam, eo magis [illum] sequebatur.

CI.
Siege of Abydos.

Abydeni primo, tormentis per muros dispositis, hostes arcebant. Postea parte muri strata ruinis quum ad interiorem murum raptim oppositum cuniculis jam perventum esset, legatos ad regem de condicionibus tradendae urbis miserunt. Quibus quum negavisset pacem Philippus, nisi urbem sine condicionibus sibi permisissent, adeo renuntiata haec legatio ab indignatione simul ac desperatione iram

accendit, ut matronas omnes in templo Dianae, pueros ingenuos virginesque, infantes etiam cum suis nutricibus, in gymnasium includi juberent; aurum et argentum deferri in forum, vestem pretiosam in naves congeri. In foro stabant delecti, qui, quum caesam aciem suorum pro diruto muro pugnantem vidissent, extemplo conjuges liberasque interficerent; aurum, argentum, vestemque quae in navibus esset, in mare dejicerent; tectis publicis privatisque quam plurimis locis possent ignes subjicerent. Tum omnes, qui aetatis militaris erant, jurabant neminem vivum, nisi victorem, acie excessurum. Hi memores deorum adeo pertinaciter pugnaverunt, ut quum nox proelium diremtura esset, rex prior territus rabie eorum pugna abstiterit.

Tormentum, an engine. Cuniculus, a tunnel, mine.

CII.

L. Aemilius Paulus in his address to the people cautions them against credulity.

Vos, quae scripsero senatui aut vobis, ea vera esse credatis rogo, neve rumores credulitate vestra alatis, quorum auctor nemo exstabit. Nam nunc quidem, nemo tam famae contemptor est, cujus non debilitari animus possit. In omnibus circulis atque etiam, si dis placet, in conviviis sunt, qui exercitus in Macedoniam ducant; ubi castra locanda sint, sciant, quae loca praesidiis occupanda, quando aut quo saltu intranda Macedonia, ubi horrea ponenda, qua terra, mari subvehantur commeatus, quando cum hoste manus conserendae, quando quiesse sit melius. Nec quid faciendum sit, modo statuunt, sed, quidquid aliter, quam ipsi censuere factum est, consulem velut dicta die accusant.

CIII.

An unnatural mother.

Jam vero quod iter Romam ejus mulieris fuisse existimatis? quod ego, propter vicinitatem Aquinatium et Fabraternorum, ex multis audivi et comperi: quos concursus in his oppidis? quantos et virorum et mulierum gemitus esse factos? Mulierem quandam Larino, atque illam usque a mari supero Romam proficisci cum magno comitatu et pecunia, quo facilius circumvenire judicio capitis atque opprimere filium posset. Nemo erat illorum, paene dicam, quin expiandum illum locum esse arbitraretur, quacunque illa iter fecisset: nemo, quin terram ipsam violari, quae mater est omnium, vestigiis consceleratae matris putaret. Itaque nullo in oppido consistendi potestas ei fuit: nemo ex tot hospitibus inventus est, qui non contagionem aspectus fugeret. Nocti se potius ac solitudini, quam ulli aut urbi aut hospiti committebat.

CIV.

The Roman ambassadors answer the accusations of the
Macedonians.

Capuam et Syracusas nobis objecit Philippi legatus. Syracusanis oppressis ab externis tyrannis quum tulissemus opem et fatigati prope per triennium terra marique urbe munitissima oppugnanda essemus, quum jam ipsi Syracusani servire tyrannis, quam capi a nobis mallent, captam et liberatam urbem civibus reddidimus. Neque infitiamur Siciliam provinciam nostram esse et civitates, quae in parte Carthaginiensium fuerunt, et uno animo cum illis adversus nos bellum gesserunt, stipendiarias ac vectigales nobis esse. Quin

« IndietroContinua »