Immagini della pagina
PDF
ePub
[ocr errors][merged small][merged small][merged small][ocr errors][ocr errors]

LIBER PRIMUS.

EPITOME.

SIIS.

:

ܪ

I. II. ADVENTUS Æneæ in Italiam, et res ab eo gestæ referuntur:III. Ascanii regnum Albæ, et deinceps Silviorum. IV. Ñumitoris filia, a Marte compressa, nati Romulus et Remus. V. Amulius obtruncatus. VI. Urbs a Romulo coudita VU. VIII. Senatus lectus. IX. Cum Sabinis bellatum. X. Opima spolia Jovi Feretrio lata. XIII. Populus ia curias divi

XIV. XV. Fidenates et Vejentes victi. XVI. Romulus consecratus. XVIII. &c. Numa Pompilius ritus sacrorum tradidit ; Jano templum constituit: ejusque portanı, pacatis omnibus circa populis, primus clausit : cum dea Egeria sibi congresses nocturnos esse simulans, feroces populi animos ad religionem perpulit. XXII. &c. Tullus Hostilius Albanos bello petiit. XXV. Posthæc trigeminorum pugna. XXVI. Horatius absolutus. XXVIII. Metti Fuffetii supplicium. XXIX. Alba diruta. XXX. Albani in civitatem re. cepti. Sabinis bellum indictum. XXXI. Ad postremum fulmine Tullus absumptus. XXXII. Ancus Martius ceremonias, a Numa institutas renova. vit. XXXIII. Latinis victis, et ad civitatem adscitis, montem Aventinum assignavit; Politorium, urbem Latinorum, bello repetitam, quam prisci Latini occupaverant, diruit. Pontem sublicium in Tiberim fecit. Janiculum collem urbi addidit, fines imperii protulit. Ostiam condidit. Regnavit annos viginti quatuor. XXXIV. Eo regnante, Lucnmo Damarati Corinthii filius, a Tarquiniis, Etruriae civitate, Romam venit; et, in amicitiam Anci receptıs, Tarquinii nomen ferre cæpit ; et post mortem Anci regnum excepit. XXXV. Centum additis, Patrum numerum auxit. Latinos subegit, circum designavit, ludos edidit. XXXVI. Sabinorum bello petitus, equitum centurias ampliavit. Tentandæ scientiae causa Atti Navii Auguris, consuluisse fertur, an id, de quo cogitaret effici posset ; quod quum ille fieri posse respondisset; jussisse eum novacula cotem præcidere ; idque protinus ab Atto factum. XXXVII. Sabinos præierea acie vicit. XXXVIII. Ur. bem inuro circumdedit, cloacas fecit. XL. Occisus est ab Anci filiis, quum regnasset annos triginta octo. XLI. Successit ei Ser. Tullius, natus ex captiva nobili Corniculana; cui puero, adhuc in canis posito, caput arsisse traditum est. XLII. XLIII. Vejentes atque Etruscos prælio fudit. Censum primus egit. Lustrum condidit, quo civium capita censa octoginta millia. esse dicuntur. Classes centuriasque descripsit. XLIV. Pomeriuın protulit; colles urbi, Quirinalem, Viminalem, Esquilinumque adjecit. XLV. Templum Dianæ cum Latinis in Aventino fecit. XLVU. XLVIII. Interfectus est a L. Tarquinio, Prisci filio, consilio filiæ suæ Tulliæ, quum regnasset annos quadraginta quatuor. XLIX. Post hunc L. Tarquinius Superbus, neque patiem, neque populi jussu, regnum in vasit : quo die scelerate Tullia per patris jacentis corpus cirpentum egit. Armatos circa se ad custodiam corporis sui habuit. L. LI. Turnum Herdonium fraude interemit. LU. Bellum cum Volscis gessit. LIV. Et ex eorum præda templum Jo

[ocr errors]

fi in Capitolio fecit. Terminas et Juventas non addixere; quorum aræ mo veri non potuerunt. LV. Filii Sexti Tarquinii dolo Gabios in potestatem suam redegit. LVI. Hujus filiis Delphos profectis, et consulentibus, quis eorùm regnaturus esset Romæ, dictum est, eum reguaturum,qui primus matrem osculatus esset. Quod responsum quum ipsi aliter interpretarentur, Junius Brutus, qui cum iis profectus erat, prolapsum se simulavit, et terram osculatus est, idque factum ejus eventus rei comprobavit

. Nam quum, impotenter se gerendo, Tarquinius Superbus omnes in odium sui adduxisset; ad ultimum, propter expugnatam nocturna vi a Sexto filio ejus Lucretiæ pudicitiam, (quæ vocato patre ad se Tricipitino et viro collatino, obtestata ne inulta inors ejus esset, cultro se interemit.) LIX. Bruti opera maxime expulsus est, quum regnasset annos viginti quinque. LX. Tunc consules prin mum creati sunt L. Junius Brutus et L. Tarquinius Collatimus,

[ocr errors]
[blocks in formation]

cre

FACTURUSNE operæ pretium sim, si a primordio ur. bis res populi Romani perscripserim, nec satis scio; nec si sciam, dicere ausim : quippe qui, cum vaterem, tum vulgatam esse rem videam, dum novi semper scriptores, aut in rebus certius aliquid allaturos se, aut scribendi arte rudem vetustatem superaturos, credunt. Utcunque erit, juvabit tamen, rerum gestarum memoriæ principis terrarum populi, pro virili parte, et ipsum consuluisse; et, si in tanta scriptorum turba mea fama in obscuro sit, nobilitate ac magnitudine eorum, meo qui nomini officient, me consoler. Res est præterea et immensi operis, ut quæ supra septingentesimum annum repetatur; et quæ, ab exiguis profecta initiis, eð verit, ut jam magnitudine laboret sua : et legentium plerisque, haud dubito, quin primæ origines, proximaque originibus, minus præbitura voluptatis sint, festinnatibus ad hæc nova, quibus

jam pridem prævalentis populi vires se ipsæ conficiunt. Ego contra hoc quoque laboris præmium petam, ut me

à conspectu malorum, quæ nostra tot per annos vidit ætas, tantisper, certè dum prisca illa tota mente repeto, avertam, omnis expers curæ, quæ scribentis animum etsi non flectere à vero, sollicitum tamen efficere possit. Quæ ante conditam condendamve urbem, poëticis magis decora fabulis, quam incorruptis rerum gestarum monumentis, traduntur, ea nec affirmare, nec refellere in animo est. Datur hæc venia antiquitati, ut, miscendo humana divinis, primor. dia urbium augustiora faciat. Et, si cui populo licere oportet consecrare origines suas, et ad Deos referre auctores, ea belli gloria est populo Romano, ut, quum suum conditorisque sui parentem Martem potissimum ferat, tam et hoc

gentes humanæ patiantur æquo animo, quam imperium patiuntur. Sed hæc et his similia, utcunque animadversa aut existimata erunt, haud in magno equidem ponam discrimine. Ad illa mihi pro se quisque acriter intendat animum quæ vita, qui mores fuerint: per quos viros, quibusque artibus, domi militiæque, et .partum et auc tum imperium sit. Labente deinde paulatim disciplina, velut desidentes priino mores sequatur animo; deinde ut magis magisque lapsi sint, tum ire cæperint præcipites; donec ad hæc tempora, quibus nec vitia nostra, nec remedia pati possumug,

preventum est. Hoc illud est præcipuè in cognitione rerum salubre ac frugiferum, omnis te exempli documenta in illustri posita monumento intueri; inde tibi tuæque reipublicæ, quod imitere, capias ; inde fædum inceptu, fædum exitu, quod vites. Cæterùm aut me amor negotii suscepti fallit, aut nulla unquam respublica nec major, nec sanctior, nec bonis exemplis ditior fuit ; nec in quam civitatem tam seræ avaritia, luxuriaque immigraverint; nec ubi tantus ac tam diu paupertati ac parsimoniæ honos fuerit, adeò, quanto rerum minus, tanto minus cupiditatis erat. Nuper divitiæ avaritiam, et abundantes voluptatis desiderium perluxum atque libidinem pereundi perdendique omnia, invexere. Sed querelæ, ne tum quidem gratæ futuræ, quum forsitan et necessariæ erunt, ab initio certè tantæ ordiendæ rei absint. Cum honis potiùs ominibus, votisque ac precationibus Deorum Dearumque, si, ut poëtis, nobis quoque mos esset, libentiùs inciperemus, ut orsis tanti operis successus prosperus darent.

[ocr errors]

F

I. JAM primum omnium satis constat, Troja capta, in cæteros sævitum esse Trojanos ; duobus, Ænea Antenoreque, et vetusti jure hospitii, et quia pacis reddendæque Helenæ semper auctores fuerant, omne jus belli Achivos abstinuisse. Casibus deinde variis Antenorem cum multitudine Henetům, qui, seditione ex Paphlagonia pulsi, et sedes et ducem, rege Pylæmene ad Trojam amisso, quærebant, venisse in intimum maris Hadriatici sinum; Euganeisque, qui inter mare Alpesque incolebant, pulsis, Henetos Trojanosque 'eas tenuisse terras; et in quem primùm egressi sunt locum, Troja vocatur ; pagoque inde Trojano nomen est; gens universa Veneti appellati

. Ænean, ab simili clade domo profugum, sed ad majora initia rerum ducentibus fatis, primo in Macedoniam venisse; inde in Siciliam quærentem sedes delatum; ab Sicilia classe Laurentem agrum tenuisse; Trojæ et huic loco nomen est. Ibi egressi Trojani, ut quibus ab immenso prope errore nihil, præter arma et naves superesset, quum prædam ex agris agerent, Latinus rex Aboriginesque, qui tum ea tenebant loca, ad arcendam vim advenarum armati ex urbe atque agris concurrunt. Duplex inde fama est : alii, prelio victum Latinum pacem cum Ænea, deinde affinitatem junxisse, tradunt alii, quum instructæ acies constitissent, priusquam signa canerent, processisse Latinum inter primores, ducemque advenarum evocasse ad colloquium : percunctatum deinde, qui morta

« IndietroContinua »