Preparatory Course in Latin Prose Authors: Comprising Four Books of Caesar's Gallic War, Sallust's Catiline, and Eight Orations of Cicero ; with Notes, Illus., a Map of Gaul, and a Special Dictionary

Copertina anteriore
Appleton, 1882 - 639 pagine
 

Cosa dicono le persone - Scrivi una recensione

Nessuna recensione trovata nei soliti posti.

Altre edizioni - Visualizza tutto

Brani popolari

Pagina 82 - Igitur primo pecuniae, deinde imperi cupido crevit; ea quasi materies omnium malorum fuere. Namque avaritia fidem, probitatem ceterasque artis bonas subvortit; pro his superbiam, crudelitatem, deos neglegere, omnia venalia habere edocuit. Ambitio multos mortalis falsos fieri subegit, aliud clausum in pectore, aliud in lingua promptum habere, amicitias inimicitiasque non ex re, sed ex commodo aestumare, magisque voltum quam ingenium bonum habere.
Pagina 117 - Catilina, patientia nostra ? quamdiu etiam furor iste tuus [nos] eludet ? quem ad finem sese effrenata jactabit audacia ? nihilne te nocturnum praesidium Palatii, nihil urbis vigiliae, nihil timor populi, nihil concursus bonorum omnium, nihil hic munitissimus habendi senatus locus, nihil horum ora vultusque moverunt...
Pagina 169 - Ego multos homines excellenti animo ac virtute fuisse sine 3° doctrina, et naturae ipsius habitu prope divino per se ipsos et moderatos et gravis exstitisse fateor ; etiam illud adiungo, saepius ad laudem atque virtutem naturam sine doctrina quam sine natura valuisse doctrinam.
Pagina 123 - Servi mehercule mei si me isto pacto metuerent ut te metuunt omnes cives tui, domum meam relinquendam putarem: tu tibi 185 urbem non arbitraris?
Pagina 79 - ... servilibus officiis intentum aetatem agere ; sed a quo incepto studioque me ambitio mala detinuerat, eodem regressus statui res gestas populi Komani carptim, ut quaeque memoria digna videbantur, perscribere; eo magis, quod mihi a spe, metu, partibus rei publicae animus liber erat.
Pagina 81 - Atheniensium res gestae, sicuti ego aestumo, satis amplae magnificaeque fuere, verum aliquanto minores tamen quam fama feruntur. Sed quia provenere ibi scriptorum magna ingenia, per terrarum orbem Atheniensium facta pro maxumis celebrantur. Ita eorum qui fecere virtus tanta habetur, quantum eam verbis potuere extollere praeclara ingenia.
Pagina 81 - ... belli patiens erat, in castris per laborem usu militiam discebat, magisque in decoris armis et militaribus equis quam in scortis atque conviviis lubidinem habebant.
Pagina 6 - Helvetios id flumen traduxisse, quartam fere partem citra flumen Ararim reliquam esse, de tertia vigilia cum legionibus tribus e castris profectus ad earn...

Informazioni bibliografiche