tem Etruriae, Septimium quendam Camertem in agrum Picenum, C. Julium in Apuliam dimisit; praeterea alium alio, quem ubique opportunum sibi fore credebat. Interea Romae multa simul moliri: consuli insidias tendere, parare incendia, opportuna loca armatis hominibus obsidere; ipse б cum telo esse, item alios jubere, hortari uti semper intenti paratique essent; dies noctesque festinare, vigilare, neque insomniis neque labore fatigari. Postremo ubi multa agitanti nihil procedit, rursus intempesta nocte conjurationis principes convocat penes M. Porcium Laecam, ibique, 10 multa de ignavia eorum questus, docet se Manlium praemisisse ad eam multitudinem quam ad capiunda arma paraverat, item alios in alia loca opportuna, qui initium belli facerent, seque ad exercitum proficisci cupere, si prius Ciceronem oppressisset; eum suis consiliis multum officere. 15 XXVIII. Igitur, perterritis ac dubitantibus ceteris, C. Cornelius eques Romanus operam suam pollicitus et cum eo L. Vargunteius senator constituere ea nocte paulo post cum armatis hominibus sicuti salutatum introire ad Ciceronem ac de improviso domi suae imparatum confodere. 20 Curius ubi intellegit quantum periculi consuli impendeat, propere per Fulviam Ciceroni dolum qui parabatur enuntiat. Ita illi, janua prohibiti, tantum facinus frustra susceperant. Interea Manlius in Etruria plebem sollicitare, egestate 25 simul ac dolore injuriae novarum rerum cupidam, quod Sullae dominatione agros bonaque omnia amiserat; praeterea latrones cujusque generis, quorum in ea regione magna copia erat, nonnullos ex Sullanis coloniis, quibus libido atque luxuria ex magnis rapinis nihil reliqui fecerat. 30 XXIX. Ea quum Ciceroni nuntiarentur, ancipiti malo permotus, quod neque urbem ab insidiis privato consilio longius tueri poterat, neque exercitus Manlii quantus aut quo consilio foret satis compertum habebat, rem ad senatum refert, jam antea vulgi rumoribus exagitatum. Ita- 35 que, quod plerumque in atroci negotio solet, senatus decrevit, darent operam consules, ne quid res publica detri menti caperet. Ea potestas per senatum more Romano magistratui maxima permittitur, exercitum parare, bellum gerere, coërcere omnibus modis socios atque cives, domi militiaeque imperium atque judicium summum habere: ali5 ter sine populi jussu nullius earum rerum consuli jus est. XXX. Post paucos dies L. Saenius senator in' senatu litteras recitavit, quas Faesulis allatas sibi dicebat, in quibus scriptum erat, C. Manlium arma cepisse cum magna multitudine ante diem sextum Kalendas Novembres. 10 Simul, id quod in tali re solet, alii portenta atque prodigia nuntiabant, alii conventus fieri, arma portari, Capuae atque in Apulia servile bellum moveri. Igitur senati decreto Q. Marcius Rex Faesulas, Q. Metellus Creticus in Apuliam circumque ea loca missi-ei utrique ad urbem 15 imperatores erant, impediti ne triumpharent calumnia paucorum, quibus omnia honesta atque inhonesta vendere mos erat;-sed praetores Q. Pompeius Rufus Capuam, Q. Metellus Celer in agrum Picenum, eisque permissum, uti pro tempore atque periculo exercitum compararent. Ad hoc, 20 si quis indicavisset de conjuratione quae contra rem publicam facta erat, praemium servo libertatem et sestertia centum, libero impunitatem ejus rei et sestertia ducenta ; itemque decrevere, uti gladiatoriae familiae Capuam et in cetera municipia distribuerentur pro cujusque opibus, Ro25 mae per totam urbem vigiliae haberentur, eisque minores magistratus praeessent. XXXI. Quibus rebus permota civitas atque immutata urbis facies erat: ex summa laetitia atque lascivia, quae diuturna quies pepererat, repente omnes tristitia invasit: 30 festinare, trepidare, neque loco neque homini cuiquam satis credere, neque bellum gerere neque pacem habere, suo quisque metu pericula metiri. Ad hoc mulieres, quibus rei publicae magnitudine belli timor insolitus incesserat, adflictare sese, manus supplices ad caelum tendere, mise35 rari parvos liberos, rogitare, omnia pavere, superbia atque deliciis omissis sibi patriaeque diffidere. At Catilinae crudelis animus eadem illa movebat, ta metsi praesidia parabantur, et ipse lege Plautia interroga- XXXII. Deinde se ex curia domum proripuit. Ibi multa ipse secum volvens, quod neque insidiae consuli 20 procedebant et ab incendio intellegebat urbem vigiliis munitam, optimum factu credens exercitum augere ac prius quam legiones scriberentur multa antecapere quae bello usui forent, nocte intempesta cum paucis in Manliana castra profectus est. Sed Cethego atque Lentulo, ceteris- 25 que quorum cognoverat promptam audaciam, mandat quibus rebus possint opes factionis confirment, insidias consuli maturent, caedem, incendia aliaque belli facinora parent; sese propediem cum magno exercitu ad urbem accessurum. XXXIII. Dum haec Romae geruntur, C. Manlius ex 30 suo numero legatos ad Marcium Regem mittit cum mandatis hujusce modi : "Deos hominesque testamur, imperator, nos arma neque contra patriam cepisse neque quo periculum aliis faceremus, sed uti corpora nostra ab injuria tuta forent; qui, miseri, egentes, violentia atque crudeli- 35 tate faeneratorum, plerique patriae, sed omnes fama atque fortunis expertes sumus: neque cuiquam nostrum licuit I : more majorum lege uti neque amisso patrimonio liberum corpus habere: tanta saevitia faeneratorum atque praetoris fuit. Saepe majores vestrum, miseriti plebis Romanae, decretis suis inopiae ejus opitulati sunt, ac novissime me5 moria nostra propter magnitudinem aeris alieni volentibus omnibus bonis argentum aere solutum est; saepe ipsa plebes, aut dominandi studio permota aut superbia magistratuum, armata a patribus secessit. At nos non imperium neque divitias petimus, quarum rerum causa bella atque 10 certamina omnia inter mortales sunt, sed libertatem, quam nemo bonus nisi cum anima simul amittit. Te atque senatum obtestamur, consulatis miseris civibus, legis praesidium, quod iniquitas praetoris eripuit, restituatis, neve nobis eam necessitudinem imponatis, ut quaeramus quonam modo 15 maxime ulti sanguinem nostrum pereamus." XXXIV. Ad haec Q. Marcius respondet: Si quid ab senatu petere velint, ab armis discedant, Romam supplices proficiscantur; ea mansuetudine atque misericordia senatum populi Romani semper fuisse, ut nemo unquam ab eo 20 frustra auxilium petiverit. At Catilina ex itinere plerisque consularibus, praeterea optimo cuique, litteras mittit: Se, falsis criminibus circumventum, quoniam factioni inimicorum resistere nequiverit, fortunae cedere, Massiliam in exsilium proficisci, non quo 25 sibi tanti sceleris conscius esset, sed uti res publica quieta foret, neve ex sua contentione seditio oriretur. Ab hislonge diversas litteras Q. Catulus in senatu recitavit, quas sibi nomine Catilinae redditas dicebat. Earum exemplum infra scriptum est: 30 XXXV. "L. Catilina Q. Catulo. Egregia tua fides re cognita, grata mihi magnis in meis periculis, fiduciam commendationi meae tribuit. Quam ob rem defensionem in novo consilio non statui parare, satisfactionem ex nulla conscientia de culpa proponere decrevi, quam, me dius 35 fidius, veram licet cognoscas. Injuriis contumeliisque concitatus, quod fructu laboris industriaeque meae privatus statum dignitatis non obtinebam, publicam miserorum causam pro mea consuetudine suscepi; non quia aes alienum meis nominibus ex possessionibus solvere non possem, quum scilicet alienis nominibus liberalitas Orestillae suis filiaeque copiis persolveret, sed quod non dignos homines honore honestatos videbam, meque falsa suspicione alienatum esse sentiebam. Hoc nomine satis honestas pro meo casu spes reliquae dignitatis conservandae sum secutus. Plura quum scribere vellem, nuntiatum est vim mihi parari. Nunc Orestillam commendo tuaeque fidei trado: eam ab injuria defendas, per liberos tuos rogatus. Haveto." 10 XXXVI. Sed ipse, paucos dies commoratus apud C. Flaminium in agro Arretino, dum vicinitatem antea sollicitatam armis exornat, cum fascibus atque aliis imperii insignibus in castra ad Manlium contendit. Haec ubi Romae comperta sunt, senatus Catilinam et Manlium hostes 15 judicat; ceterae multitudini diem statuit, ante quam sine fraude liceret ab armis discedere, praeter rerum capitalium condemnatis. Praeterea decernit uti consules dilectum habeant, Antonius cum exercitu Catilinam persequi maturet, Cicero urbi praesidio sit. 20 Ea tempestate mihi imperium populi Romani multo maxime miserabile visum est; cui quum ad occasum ab ortu solis omnia domita armis parerent, domi otium atque divitiae, quae prima mortales putant, adfluerent, fuere tamen cives, qui seque remque publicam obstinatis animis 25 perditum irent. Namque duobus senati decretis ex tanta multitudine neque praemio inductus conjurationem patefecerat neque ex castris Catilinae quisquam omnium discesserat: tanta vis morbi erat, quae uti tabes plerosque civium animos invaserat. 30 XXXVII. Neque solum illis aliena mens erat, qui conscii conjurationis fuerant, sed omnino cuncta plebes novarum rerum studio Catilinae incepta probabat. Id adeo more suo videbatur facere. Nam semper in civitate, quibus opes nullae sunt, bonis invident, malos extollunt, vete- 35 ra odere, nova exoptant, odio suarum rerum mutari omnia student; turba atque seditionibus sine cura aluntur, quo |