Immagini della pagina
PDF
ePub

TITI LIVII

PRÆFATIO.

FACTURUSNE operæ pretium sim, si a primordio urbis :es populi Romani perscripserim, nec satis scio, nec, si sciam, dicere ausim ; quippe qui, cum veterem, tum vul. gatam esse rem, videam, dum novi semper scriptores aut in rebus certius aliquid allaturos se, aut scribendi arte 5 rudem vetustatem superaturos credunt. Utcumque erit, juvabit tamen, rerum gestarum memoriæ principis terrarum populi pro virili parte et ipsum consuluisse : et, si in tanta scriptorum turba mea fama in obscuro sit, nobilitate ac magnitudine eorum me, qui nomini officient meo, con- 10 soler. Res est præterea et immensi operis, ut quæ supra septingentesimum annum repetatur, et quæ, ab exiguis profecta initiis, eo creverit, ut jam magnitudine laboret sua ; et legentium plerisque haud dubito quin primæ origines proximaque originibus minus præbitura voluptatis 15 sint, festinantibus ad hæc nova, quibus jam pridem prævalentis populi vires se ipsæ conficiunt. Ego contra hoc quoque laboris præmium petam, ut me a conspectu malorum, quæ nostra tot per annos vidit ætas, tantisper certe, dum prisca illa tota mente repeto, avertam, omnis expers 20 curæ, quæ scribentis animum etsi non flectere a vero, sollicitum tamen efficere posset. Quæ ante conditam condendarve urbem poeticis magis decora fabulis quam incorruptis rerum gestarum monumentis traduntur, ea nec affirmare nec refellere in animo est. Datur hæc venia 25 antiquitati, ut miscendo humana divinis, primordia urbium augustiora faciat. Et, si cui populo licere oportet consecrare origines suas, et ad deos referre auctores, ea belli

gloria est populo Romano, ut, cum suum conditorisque sui 5 parentem Martem potissimum ferat, tam et hoc gentes

humanæ patiantur æquo animo, quam imperium patiuntur. Sed hæc et his similia, utcumque animadversa aut existi. mata erunt, haud in magno equidem ponam discrimine.

Ad illa mihi pro se quisque acriter intendat animum, quæ 10 vita, qui mores fuerint; per quos viros, quibusque artibus,

domi militiæque, et partum et auctum imperium sit: labente deinde paulatim disciplina, velut dissidentes primo mores sequatur animo; deinde ut magis magisque lapsi

sint; tum ire ceperint præcipites; donec ad hæc tem. 15 pora, quibus nec vitia nostra, nec remedia pati possumus,

perventum est. Hoc illud est præcipue in cognitione rerum salubre ac frugiferum, omnis te exempli documenta in illustri posita monumento intueri: inde tibi tuæque rei.

publicæ, quod imitere, capias : inde fædum inceptu, fo20 dum exitu, quod vites. Ceterum aut me amor negotii

suscepti fallit, aut nulla unquam res publica nec major, nec sanctior, nec bonis exemplis ditior fuit; nec in quam civitatem tam seræ avaritia luxuriaque immigraverint;

nec ubi tantus ac tam diu paupertati ac parsimoniæ honos 25 fuerit: adeo, quanto rerum minus, tanto minus cupiditatis

erat. Nuper divitiæ avaritiam, et abundantes voluptates desiderium, per luxum atque libidinem pereundi perdendique omnia, invexere. Sed querelæ, ne tum quidem gra

tæ futuræ, cum forsitan necessariæ erunt, ab initio certe 80 tantæ ordiendæ rei absint., Cum bonis potius ominibus

votisque et precationibus deorum dearumque, si, ut poetis, nobis quoque mos esset, libentius inciperemus, ut orsis tanti operis successus prosperos darent.

ARGUMENTUM LIBRI PRIMI.

I, II. Adventus Æneæ in Italiam et res gestæ. III. Ascanii rognum Albæ et deinceps Silviorum. IV. Numitoris filia a Marte compressa nati Romulus et Remus. V. Amulius obtruncatur. VI. Urbs a Romulo condita. VIII. Senatus lectus. X. Opima spolia Feretrio Jovi lata. XI. Cum Sabinis bellatum. XIII. ln curias populus divisus. XIV, XV. Fidenates et Veientes victi. XVI. Romulus consecratus. XVIII, &c. Numa Pompilius ritus sacrorum tradidit, Jano templum constituit, ejusque portam, pacatis omnibus circa populis, primus clausit. Cum dea Egeria sibi congressus nocturnos esse simulans, feroces populi animos ad religionem perpulit. XXII, &c. Tullus Hostilius Albanos bello petiit. XXV. Trigeminorum pugna. XXVI. Horatius absolutus. Mettii Fuffetii supplicium. Alba diruta. Albani in civitatem recepti. Sabinis bellum indictum. Ad postremum fulmine Tallus absumptus. XXXII. Ancus Marcius cærimonias a Numa institutas renovavit. XXXIII. Latinis victis et ad civitatem adscitis montem Aventinum assignavit. Politorium, urbem Latinorum bello repetitam, quam Prisci Latini occupaverant, diruit : pontem sublicium in Tiberim fecit: Janiculum collem urbi addidit: fines imperii protulit: Ostiam condidit. Regnavit annos viginti quatuor. XXXIV. Eo regnante, Lucumo Demarati Corinthii filius, a Tarquiniis, Etruriæ civitate, Romam venit, et, in amicitiam Anci receptus, Tarquinii nomen ferre cæpit, et post mortem Anci regnum excepit. XXXV. Centum additis patrum numerum auxit. Latinos subegit, circum designavit, ludos edidit. Sabinorum bello petitus, equitum centurias ampliavit. Hic tentandæ scientiæ Attii Navii auguris causâ fertur eum consuluisse, an id, de quo cogitaret, effici posset ; quod cum ille fieri posse respondisset, jussisse eum novacula cotem præcidere, idque ab eo protinus factum. Sabinos præterea acie vicit. Urbem muro circumdedit, cloacas fecit. XI. Occisus est ab Anci filiis, cum regnasset annos triginta octo. XLI. Successit ei Set. Tullius, natus ex captiva nobili Corniculana: cui puero, adhuc in cunis posito, caput arsisse traditum est Veientes atque Etruscos prælio fudit. Censum primus egit et lustrum condidit, quo civium capita censa octoginta millia esse dicuntur Classes centuriasque descripsit. Pomerium protulit. Colles urbi Quirinalem, Viminalem, Esquilinumque adjecit. XLV. Templum Diane cum Latinis in Aventino fecit. XLVII, XLVIII. Interfectus est a L. Tarquinio, Prisci filio, consilio filiæ suæ Tulliæ, cum regnasset annos quadraginta quatuor. XLIX. Post hunc L. Tarquinius Superbus, neque patrum, nequo populi jussu, regnum invasit. Quo die scelerata Tullia per patris jacentis corpus carpentum egit. Armatos circa se ad custodiam corporis sui habuit. Turnum Herdonium fraude interemit. LIII. Bellum cum Volscis gessit; et ex eorum præda templum Jovi in Capitolio fecit. Terminus et Juventas non addixere, quorum aræ moveri non potuerunt. Filii Sexti Tarquinii dolo, Gabios in potestatem suam redegit. LVI. Hujus filiis Delphos profectis, et consulentibus, quis eorum regnaturus esset Romæ, dictum est, eum regnaturum, qui primus matrem osculatus esset. Quod responsum cum ipsi aliter interpretarentur, Junius Brutus, qui cum iis profectus erat, prolapsum se simulavit, et terram osculatus est. Idque factum ejus eventus rei comprobavit. Nam cum, impotenter se gerendo, Tarquinius Superbus omnes in odium sui adduxisset, ad ultimum, propter expugnatam nocturna vi a Sexto filio ejus Lucretiæ pudicitiam, quæ, vocato patre ad se Tricipitino, et viro Collatino, obtestata, ne inulta mors ejus esset, cultro se interemit. LIX. Bruti opera maximo expulsus est, cum regnasset annos viginti quinque. LX Tunc con. sales primum creati sunt L. Junius Brutus et L Tarquinius Collatinue tu o 1-245. A. C. 751-507.]

[merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][ocr errors][merged small]

I. Jam primum omnium satis constat, Troja capta, in ceteros sævitum esse Trojanos: duobus, Æneæ Antenori. que, et vetusti jure hospitii et quia pacis reddendæque Helenæ semper auctores fuerunt, omne jus belli Achivos abstinuisse. Casibus deinde variis Antenorem cum mul. titudine Enetûm, qui seditione ex Paphlagonia pulsi, et sedes et ducem, rege Pylæmene ad Trojam amisso, quærebant, venisse in intimum Hadriatici maris sinurn: Eu. ganeisque, qui inter mare Alpesque incolebant, pulsis, Enetos Trojanosque eas tenuisse terras: et in quem pri- 10 mum egressi sunt locum, Troja vocatur, pagoque Trojano inde nomen est; gens universa Veneti appellati. Ænean ab simili clade domo profugum, sed ad majora rerum initia ducentibus fatis, primo in Macedoniam venisse, inde in Siciliam quærentem sedes delatum, ab Sicilia classe ad 15 Laurentem agrum tenuisse. Troja et huic loco nomen est. Ibi egressi Trojani-ut quibus ab immenso prope errore nihil præter arma et naves superesset—cum prædam ex agris agerent, Latinus rex Aboriginesque, qui tum ea tenebant loca, ad arcendam vim advenarum armati 20 ex urbe atque agris concurrunt. Duplex inde fama est : alii, prælio victum Latinum, pacem cum Ænea, deinde affinitatem junxisse tradunt: alii, cum instructæ acies constitissent, priusquam signa canerent, processisse Latinum inter primores, ducemque advenarum evocasse ad 25 colloquium: percunctatum deinde, qui mortales essent, unde, aut quo casu profecti domo, quidve quærentes in agrum Laurentinum exissent; postquam audierit, multitudinem Trojanos esse, ducem Æneam, filium Anchisæ et Veneris, cremata patria et domo profugos, sedem con- 30 dendæque urbis locum quærere, et nobilitatem admiratum gentis virique, et animum vel bello vel paci paratum, dex.

« IndietroContinua »