Immagini della pagina
PDF
ePub

ciliam multitudine, quæ coalescere in populi unius corpus nulla re præter quam legibus poterat, jura dedit: quæ ita sancta generi hominum agresti fore ratus, si se ipse venerabilem insignibus imperii fecisset, cum cetero habitu se augustiorem, tum maxime lictoribus duodecim sumptis, 5 fecit. Alii ab numero avium, quæ augurio regnum portenderant, eum secutum numerum putant: me haud pænitet eorum sententiæ esse, quibus et apparitores et hoc genus ab Etruscis finitimis, unde sella curulis unde toga prætexta sumpta est, numerum quoque ipsum ductum 10 placet: et ita habuisse Etruscos, quod ex duodecim populis communiter creato rege singulos singuli populi lictores dederint. Crescebat interim urbs munitionibus alia atque alia appetendo loca, cum in spem magis futuræ multitudinis, quam ad id, quod tum hominum erat, munirent. 15 Deinde, ne vana urbis magnitudo esset, adjiciendæ multitudinis causa, vetere consilio condentium urbes, qui obscuram atque humilem conciendo ad se multitudinem, natam e terra sibi prolem ementiebantur, locum, qui nunc septus descendentibus inter duos lucos est, asylum aperit. 20 Eo ex finitimis populis turba omnis sine discrimine-liber an servus esset-avida novarum rerum perfugit, idque primum ad cœptam magnitudinem roboris fuit. Cum jam virium haud pæniteret, consilium deinde viribus parat: centum creat senatores, sive quia is numerus satis erat, 25 sive quia soli centum erant, qui creari patres possent: patres certe ab honore, patriciique progenies eorum appellati. IX. Jam res Romana adeo erat valida, ut cuilibet finitimarum civitatum bello par esset: sed penuria mulierum hominis ætatem duratura magnitudo erat, quippe 30 quibus nec domi spes prolis, nec cum finitimis connubia essent. Tum ex consilio patrum Romulus legatos circa vicinas gentes misit, qui societatem connubiumque novo populo peterent: urbes quoque, ut cetera, ex infimo nasci: dein, quas sua virtus ac dii juvent, magnas opes 35 sibi magnumque nomen facere: satis, scire, origini Romanæ et deos adfuisse, et non defuturam virtutem: proinde ne gravarentur homines cum hominibus sanguinem ac genus miscere. Nusquam benigne legatio audita est, adeo simul spernebant, simul tantam in medio crescentem molem 40 sibi ac posteris suis metuebant: ac plerisque rogitantibus dimissi, ecquod feminis quoque asylum aperuissent, id enim demum compar connubium fore. Egre id Romana pubes passa, et haud dubie ad vim spectare res cœpit. Cui

tempus locumque aptum ut daret Romulus, ægritudinerr animi dissimulans, ludos ex industria parat, Neptuno equestri sollemnes Consualia: indici deinde finitimis spe ctaculum jubet, quantoque apparatu tum sciebant, aut po5 terant, concelebrant, ut rem claram exspectatamque facerent. Multi mortales convenere, studio etiam videnda novæ urbis, maxime proximi quique, Caninenses, Crustumini, Antemnates: jam Sabinorum omnis multitudo cum liberis ac conjugibus venit: invitati hospitaliter per domos, 10 cum situm moniaque et frequentem tectis urbem vidissent, mirantur tam brevi rem Romanam crevisse. Ubi spectaculi tempus venit, deditæque eo mentes cum oculis erant, tum ex composito orta vis; signoque dato, juventus Romana ad rapiendas virgines discurrit. Magna pars forte, 15 in quem quæque inciderat, raptæ: quasdam forma excellentes, primoribus patrum destinatas, ex plebe homines, quibus datum negotium erat, domos deferebant. Unam, longe ante alias specie ac pulchritudine insignem, a globo Thalassii cujusdam raptam ferunt, multisque sciscitanti20 bus, cuinam eam ferrent, identidem, ne quis violaret, Thalassio ferri clamitatum: inde nuptialem hanc vocem factam. Turbato per metum ludicro, mæsti parentes virginum profugiunt, incusantes violati hospitii fœdus, deumque invocantes, cujus ad sollemne ludosque, per fas ac 25 fidem decepti, venissent. Nec raptis aut spes de se melior aut indignatio est minor: sed ipse Romulus circumibat, docebatque patrum id superbia factum, qui connubium finitimis negassent: illas tamen in matrimonio, in societate fortunarum omnium civitatisque, et, quo nihil carius hu30 mano generi sit, liberûm fore: mollirent modo iras, et, quibus fors corpora dedisset, darent animos: sæpe ex injuria postmodum gratiam ortam, eoque melioribus usuras viris, quod adnisurus pro se quisque sit, ut, cum suam vicem functus officio sit, parentium etiam patriæque ex35 pleat desiderium. Accedebant blanditiæ virorum factum purgantium cupiditate atque amore, quæ maxime ad muliebre ingenium efficaces preces sunt.

X. Et jam admodum mitigati animi raptis erant. At raptarum parentes tum maxime sordida veste lacrimisque 40 et querelis civitates concitabant: nec domi tantum indignationes continebant, sed congregabantur undique ad Titum Tatium, regem Sabinorum: et fegationes eo, quod maximum Tatii nomen in iis regionibus erat, conveniebant. Caninenses Crustuminique et Antemnates erant, ad quos

ejus injuriæ pars pertinebat: lente agere his Tatius Sabinique visi sunt: ipsi inter se tres populi communiter bellum parant. Nec Crustumini quidem atque Antemnates, pro ardore iraque Caninensium, satis se impigre movent: ita per se ipsum nomen Caninum in agrum Romanum impe. 5 tum facit. Sed effuse vastantibus fit obvius cum exercitu Romulus, levique certamine docet, vanam sine viribus iram esse: exercitum fundit fugatque, fusum persequitur : regem in prælio obtruncat et spoliat: duce hostium occiso, urbem primo impetu capit. Inde exercitu victore reducto, 10 ipse, cum factis vir magnificus, tum factorum ostentator haud minor, spolia ducis hostium cæsi suspensa fabricato ad id apte ferculo gerens, in Capitolium escendit, ibique ea cum ad quercum pastoribus sacram deposuisset, simul cum dono designavit templo Jovis fines cognomenque ad- 15 didit deo: "6 Juppiter Feretri," inquit, "hæc tibi victor Romulus rex regia arma fero, templumque his regionibus, quas modo animo metatus sum, dedico, sedem opimis spoliis, quæ regibus ducibusque hostium cæsis, me auctorem sequentes, posteri ferent." Hæc templi est origo, quod 20 primum omnium Romæ sacratum est. Ita deinde diis visum, nec irritam conditoris templi vocem esse, qua laturos eo spolia posteros nuncupavit, nec, multitudine compotum, ejus doni vulgari laudem: bina postea, inter tot annos tot bella, opima parta sunt spolia, adeo rara ejus 25 fortuna decoris fuit. XI. Dum ea ibi Romani gerunt Antemnatium exercitus per occasionem ac solitudinem hostiliter in fines Romanos incursionem facit. Raptim et ad hos Romana legio ducta palatos in agris oppressit: fusi igitur primo impetu et clamore hostes, oppidum captum : 30 duplicique victoria ovantem Romulum Hersilia conjux, precibus raptarum fatigata, orat, ut parentibus earum det veniam, et in civitatem accipiat: ita rem coalescere concordia posse. Facile impetratum. Inde contra Crustuminos profectus, bellum inferentes. Ibi minus etiam, quod 35 alienis cladibus ceciderant animi, certaminis fuit. Utroque coloniæ missæ plures inventi, qui, propter ubertatem terræ, in Crustuminum nomina darent. Et Romam inde frequenter migratum est, a parentibus maxime ac propinquis raptarum.

Novissimum ab Sabinis bellum ortum; multoque id maximum fuit: nihil enim per iram aut cupiditatem actum est: nec ostenderunt bellum prius quam intulerunt. Consilio etiam additus dolus: Spurius Tarpeius Romanæ

40

præerat arci: hujus filiam virginem, auro corrumpit Tatius, ut armatos in arcem accipiat: aquam forte ea tum sacris extra monia petitum ierat. Accepti obrutam armis necavere; seu ut vi capta potius arx videretur, seu pro5 dendi exempli causa, ne quid usquam fidum proditori esset. Additur fabulæ, quod vulgo Sabini aureas armillas magni ponderis brachio lævo, gemmatosque magna specie annu. los habuerint, pepigisse eam, quod in sinistris manibus haberent: eo scuta illi pro aureis donis congesta. Sunt, 10 qui eam, ex pacto tradendi quod in sinistris manibus esset, de recto arma petisse dicant; et, fraude visam agere, sua ipsam peremptam mercede. XII. Tenuere tamen arcem Sabini: atque inde postero die, cum Romanus exercitus instructus, quod inter Palatinum Capitolinumque collem 15 campi est, complesset, non prius descenderunt in æquum, quam, ira et cupiditate recuperandæ arcis stimulante animos, in adversum Romani subiere. Principes utrimque pugnam ciebant, ab Sabinis Mettius Curtius, ab Romanis Hostius Hostilius. Hic rem Romanam iniquo loco ad 20 prima signa animo atque audacia sustinebat: ut Hostius cecidit, confestim Romana inclinatur acies, fusaque est ad veterem portam Palatii. Romulus, et ipse turba fugientium actus, arma ad cælum tollens, "Juppiter, tuis," inquit "jussus avibus hic in Palatio prima urbi fundamenta jeci : 25 arcem jam scelere emptam, Sabini habent: inde huc armati, superata media valle, tendunt. At tu, pater deum hominumque, hinc saltem arce hostes, deme terrorem Romanis, fugamque foedam siste: hic ego tibi templum Statori Jovi, quod monumentum sit posteris, tua præsenti ope 30 servatam urbem esse, voveo. Hæc precatus, velut si sensisset auditas preces, "hine" inquit, "Romani, Juppiter optimus maximus resistere atque iterare pugnam jubet." Restitere Romani, tamquam cælesti voce jussi: ipse ad primores Romulus provolat. Mettius Curtius ab 35 Sabinis princeps ab arce decucurrerat, et effusos egerat Romanos, toto quantum foro spatium est: nec procul jam a porta Palatii erat, clamitans "vicimus perfidos hospites, imbelles hostes: jam sciunt longe aliud esse virgines ra. pere, aliud pugnare cum viris." In eum, hæc gloriantem 40 cum globo ferocissimorum juvenum Romulus impetum facit. Ex equo tum forte Mettius pugnabat: eo pelli fa. cilius fuit: pulsum Romani persequuntur, et alia Romana acies, audacia regis accensa, fundit Sabinos. Mettius in paludem sese, strepitu sequentium trepidante equo, con

وو

jecit: averteratque ea res etiam Sabinos tanti periculo viri: et ille quidem, adnuentibus ac vocantibus suis, favore multorum addito animo, evadit. Romani Sabinique in media convalle duorum montium redintegrant prælium, sed res Romana erat superior. XIII. Tum Sabinæ inu- 5

pas

lieres, quarum ex injuria bellum ortum erat, crinibus sis scissaque veste, victo malis muliebri pavore, ausæ se inter tela volantia inferre, ex transverso impetu facto, dirimere infestas acies, dirimere iras; hinc patres, hinc viros orantes, ne sanguine se nefando soceri generique resperge- 10 rent, ne parricidio macularent partus suos, nepotum illi, hi liberum progeniem: "si affinitatis inter vos, si connubii piget, in nos vertite iras: nos causa belli, nos vulnerum ac cædium viris ac parentibus sumus: melius peribimus, quam sine alteris vestrûm viduæ aut orbæ vivemus." 15 Movet res cum multitudinem, tum duces: silentium et repentina fit quies: inde ad fœdus faciendum duces prodeunt, nec pacem modo, sed civitatem unam ex duabus faciunt; regnum consociant, imperium omne conferunt Romam. Ita geminata 745. 20 urbe, ut Sabinis tamen aliquid daretur, Quirites a Curibus appellati. Monumentum ejus pugnæ, ubi primum ex profunda emersus palude equum Curtius in vado statuit, Curtium lacum appellarunt.

U. C.

7.

A. C.

Ex bello tam tristi læta repente pax cariores Sabinas 25 viris ac parentibus, et ante omnes Romulo ipsi, fecit: itaque, cum populum in curias triginta divideret, nomina earum curiis imposuit. Id non traditur, cum haud dubie aliquanto numerus major hoc mulierum fuerit, ætate, an dignitatibus suis virorumve, an sorte lectæ sint, quæ nomi- 30 na curiis darent. Eodem tempore et centuriæ tres equitum conscriptæ sunt: Ramnenses ab Romulo, ab T. Tatio Titienses appellati: Lucerum nominis et originis causa incerta est. Inde non modo commune, sed concors etiam, regnum duobus regibus fuit. XIV. Post aliquot annos, 35 propinqui regis Tatii legatos Laurentium pulsant, cumque Laurentes jure gentium agerent, apud Tatium gratia suorum et preces plus poterant. Igitur illorum pœnam în se vertit: nam Lavinii, cum ad sollemne sacrificium eo venisset, concursu facto, interficitur. Eam rem minus ægre 46 quam dignum erat, tulisse Romulum ferunt; seu ob infidam societatem regni, seu quia haud injuria cæsum crede. bat. Itaque bello quidem abstinuit: ut tamen expiarentur legatorum injuriæ regisque cædes, fœdus inter Romam

« IndietroContinua »