Immagini della pagina
PDF
ePub

montanis ad ferociores jam gentes valuit; nec pax inodo apud eos, sed societas etiam armorum parata est, validæque aliquot auxiliorum oohortes ex iis conscriptæ sunt. Hannonis cis Iberum provincia erat: eum reliquerat Hannibal ad regionis ejus præsidium : itaque, priusquam alienaren- 5 tur omnia, obviam eundum ratus, castris in conspectu hostium positis, in aciem eduxit. Nec Romano differen. dum certamen visum, quippe qui sciret cum Hannone et Hasdrubale sibi dimicandum esse, malletque adversus singulos separatim quam adversus duos simul rem gerere. 10 Nec magni certaminis ea dimicatio fuit: sex millia hostium cæsa, duo capta cum præsidio castrorum: nam et castra expugnata sunt, atque ipse dux cum aliquot principibus capiuntur; et Scissis, propinquum castris oppidum, expugnatur. Ceterum præda oppidi parvi pretii rerum fuit, 15 supellex barbarica ac vilium mancipiorum: castra militem ditavere, non ejus modo exercitus qui victus erat, sed et ejus, qui cum Hannibale in Italia militabat, omnibus fere caris rebus, ne gravia impedimenta ferentibus essent, citra Pyrenæum relictis.

20 LXI. Priusquam certa hujus cladis fama accideret, transgressus Iberum Hasdrubal cum octo millibus peditum, mille equitum, tamquam ad primum adventum Romanorum occursurus, postquam perditas res ad Scissim amissaque castra accepit, iter ad mare convertit. Haud procul 25 Tarracone classicos milites navalesque socios, vagos pa. lantesque per agros, quod ferme fit, ut secundæ res negligentiam creent, equite passim dimisso cum magna cæde, majore fuga ad naves compellit. Nec diutius circa ea loca morari ausus, ne ab Scipione opprimeretur, trans 30 Iberum sese recepit. Et Scipio, raptim ad famam novorum hostium agmine acto, cum in paucos præfectos navium animadvertisset, præsidio Tarracone modico relicto, Emporias cum classe rediit. Vixdum digresso eo, Hasdrubal aderat ; et, Ilergetum populo, qui obsides Scipioni dederat, 35 ad defectionem impulso, cum eorum ipsorum juventute agros fidelium Romanis sociorum vastat: excito deinde Scipione hibernis, hostico cis Iberum rursus cedit agro. Scipio, relictam ab auctore defectionis Ilergetum gentem cum infesto exercitu invasisset, compulsis omnibus Atana. 40 grum, urbem, quæ caput ejus populi erat, circumsedit, intraque dies paucos, pluribus quam ante obsidibus impe. ratis, Ilergetes, pecunia etiam multatos, in jus ditionemque rocepit. Inde in Ausetanos prope Iberum, socios et ipsos

Penorum, procedit, atque, urbe eorum obsessa, Lacetanca auxilium finitimis ferentes nocte, haud procul jam urbe, cum intrare vellent, excepit insidiis: cæsa ad duodecim

millia, exuti prope omnes armis domos passim palantes 5 per agros diffugere.

Nec obsessos alia ulla res quam iniqua oppugnantibus hiems tutabatur: triginta dies obsidio fuit, per quos raro unquam nix minus quattuor pedes alta jacuit: adeoque pluteos ac vineas Romanorum operuerat,

ut ea sola, ignibus aliquoties conjectis, ab hoste etiam 10 tutamentum fuerit. Postremo, cum Amusicus prin

ceps eorum ad Hasdrubalem profugisset, viginti argenti talentis pacti deduntur. Tarraconem in hiberna reditum est.

LXII. Romæ ac circa urbem multa ea hieme prodigia 15 facta, aut, quod evenire solet motis semel in religionem

animis, multa nuntiata et temere credita sunt: in quis ingenuum infantem semestrem in foro olitorio triumphum clamasse; et foro boario bovem in tertiam contignationem

sua sponte escendisse, atque inde tumultu habitatorum 20 territum sese dejecisse ; et navium speciem de cælo afful

sisse ; et ædem Spei, quæ est in foro olitorio, fulmine ictam; et Lanuvii hastam se commovisse, et corvum in ædem Junonis devolasse atque in ipso pulvinario conse

disse ; et in agro Amiternino multis locis hominum specie 25 procul candida veste visos, nec cum ullo congressos; et

in Piceno lapidibus pluvisse ; et Cære sortes extenuatas; et in Gallia lupum vigili gladium ex vagina raptum abstulisse. Ob cetera prodigia libros adire decemviri

jussi : quod autem lapidibus pluvisset in Piceno, novem30 diale sacrum edictum, et subinde aliis procurandis prope

tota civitas operata fuit. Jam primum omnium urbs lustrata est, hostiæque majores, quibus editum est, diis cæsæ, et donum ex auri pondo quadraginta Lanuvium ad

Junonis portatum est; et signum æneum matronæ Junoni 35 in Aventino dedicaverunt; et lectisternium Cære, ubi

sortes attenuatæ erant, imperatum; et supplicatio Fortuna in Algido; Romæ quoque et lectisternium Juventati et supplicatio ad ædem Herculis nominatim, deinde universo

populo circa omnia pulvinaria indicta ; et Genio majores 40 hostiæ cæsæ quinque; et C. Atilius Serranus prætor vota

suscipere jussus, si in decem annos res publica eodem stetisset statu. Hæc procurata votaque ex libris Sibyllinis magna ex parte levaverant religione animos.

LXIII. Corsulum designatorum alter Flaminius, cui eæ legiones, quæ Placentiæ hibernabant, sorte evenerant, edictum et litteras ad consulem misit, ut is exercitus idibus Martiis Arimini adesset in castris. Huic in provincia consulatum inire consilium erat, memori veterum certaminum cum patribus, quæ tribunus plebis et quæ 5 postea consul, prius de consulatu qui abrogabatur, dein de triumpho habuerat: invisus etiam patribus ob novam legem, quam Q. Claudius tribunus plebis adversus sena. tum, atque, uno patrum adjuvante C. Flaminio, tulerat, ne quis senator cuive senator pater fuisset, maritimam 10 navem, quæ plus quam trecentarum amphorarum esset, haberet. Id satis habitum ad fructus ex agris vectandos : quæstus omnis patribus indecorus visus. Res, per summam contentionem acta, invidiam apud nobilitatem suasori legis Flaminio, favorem apud plebem alterumque inde consula. 15 tum peperit. Ob hæc ratus auspiciis ementiendis Latinarumque feriarum mora et consularibus aliis impedimentis retenturos se in urbe, simulato itinere, privatus clam in provinciam abiit. Ea res ubi palam facta est, novam insuper iram infestis jam ante patribus movit: non cum 20 senatu modo, sed jam cum diis immortalibus C. Flaminium bellum gerere : consulem ante inauspicato factum revo. cantibus ex ipsa acie diis atque hominibus non paruisse, nunc conscientia spretorum et Capitolium et sollemnem votorum nuncupationem fugisse, ne die initi magistratus 25 Jovis optimi maximi templum adiret; ne senatum invisus ipse et sibi uni invisum videret consuleretque ; ne Latinas indiceret, Jovique Latiari sollemne sacrum in monte faceret; ne auspicato profectus in Capitolium ad vota nuncupanda, paludatis inde cum lictoribus in provinciam iret: 30 lixæ modo sine insignibus, sine lictoribus profectum clam, furtim, haud aliter quam si exsilii causa solum vertisset : magis pro majestate videlicet imperii Arimini quam Romæ magistratum initurum, et in diversorio hospitali quam apud penates suos prætextam sumpturum. Revocandum universi 35 retrahendumque censuerunt, et cogendum omnibus prius præsentem in deos hominesque fungi officiis, quam ad exercitum et in provinciam iret. In eam legationemlegatos enim mitti placuit-Q. Terentius et M. Antistius, profecti

, nihilo magis eum moverunt, quam priore consu- 40 latu litteræ moverant ab senatu missæ: paucos post dies magistratum iniit, immolantique ei vitulus jam ictus e manibus sacrificantium sese cum proripuisset, multos cir. cumstantes cruore respersit : fuga procul etiam major

apud ignaros, quid trepidaretur, et concursatio fuit: id a plerisque in omen magni terroris acceptum. Legionibus inde duabus a Sempronio prioris anni consule, duabus a

C. Atilio prætore acceptis, in Etruriam per Apennini 5 tramites exercitus duci est cæptus.

bun, and. 1867

LIBER VICESIMUS SECUNDUS.

ARGUMENTUM.

II, III. HANNIBAL, per continuas vigilias in paludibus oculo amingo, venit in Etruriam: per quas paludes quadriduo et tribus noctibus sino ulla requie iter fecit. III, IV, &c. C. Flaminius consul, vir temerarius, contra auspicia profectus, signis militaribus effossis, quæ tolli non poterant, et ab equo, quem conscenderat, per caput devolutus, insidiis ab Hannibale circumventus, ad Trasimenum lacum cum exercitu cæsus est. VI. Sex millia, quæ eruperant, fide ab Maharbale data, perfidia Hannibalis vincta sunt. VII. Cum ad nuntium cladis Rom& luctus esset, duæ matres, ex insperato receptis filiis, gaudio mortue sunt. X. Ob hanc cladem ex Sibyllinis libris ver sacrum votum. XII. Cum deinde Q. Fabius Maximus dictator, adversus Hannibalem missus, nollet acie cum eo confligere, ne, contra ferocem tot victoriis hostem, territum adversis præliis militem pugnæ committeret, et opponendo se tantum conatus Hannibalis impediret ; XIV, XXVI, M. Minucius, magister equitum, ferox et temerarius, criminando dictatorem tamquam segnem et timidum, effecit, ut populi jussu æquaretur ei cum dictatore imperium: XXVII, divisoque exercitu, cum iniquo loco conflixisset, et in magno discrimine legiones ejus essent, XXIX, superveniente cum exercitu Fabio Maximo, discrimine liberatus est. Quo beneficio victus, castra cum eo conjunxit, et patrem eum salutavit; idemque facere milites jussit. Hannibal, vastata Campania, inter Casilinum oppidum et Calliculam montem a Fabio clausus, sarmentis ad cornua boum alligatis et incensis, præsidium Romanorum, quod Calliculam insidebat, fugavit: et sic transgressus est saltum. Idem. que Q. Fabii Maximi dictatoris, cum circumposita ureret, agro pepercit, ut illum tamquam proditorem suspectum faceret. XLVII. Æmilio deindo Paulo et Terentio Varrone consulibus et ducibus, cum maxima clade adversus Hannibalem ad Cannas pugnatum est : XLIX, cæsaque eo prælio Romanorum quadraginta quinque millia, cum Paulo consule et senatoribus octoginta, et consularibus atque pretoriis et ædiliciis triginta. LIII. Post quam cladem, cum a nobilibus adolescentibus propter desperationem consilium de relinquenda Italia inintur, P. Cornelius Scipio, tribunus militum, qui Africanus postoa nominatus est, stricto super capita deliberantium ferro, juravit,

« IndietroContinua »