Immagini della pagina
PDF
ePub

tera data fidem futuræ amicitiæ sanxisse. Inde fædus ictum inter duces, inter exercitus salutationem factam: Æneam apud Latinum fuisse in hospitio ; ibi Latinum

apud penates deos domesticum publico adjunxisse fædus, 5 filia Aneæ in matrimonium data. Ea utique res Trojanis

spem affirmat tandem stabili certaque sede finiendi erroris : oppidum condunt: Æneas ab nomine uxorts Lavinium appellat. Brevi stirps quoque virilis ex novo matrimonio

fuit, cui Ascanium parentes dixere nomen. II. Bello 10 deinde Aborigines Trojanique simul petiti. Turnus, rex

Rutulorum, cui pacta Lavinia ante adventum Æneæ fu. erat, prælatum sibi advenam ægre patiens, simul Æneæ Latinoque bellum intulerat. Neutra acies læta ex eo cer

tamine abiit : victi Rutuli, victores Aborigines Trojanique 15 ducem Latinum amisere. Inde Turnus Rutulique, diffisi

rebus, ad florentes opes Etruscorum Mezentiumque, regem eorum, confugiunt; qui, Cære opulento tum oppido imperitans, jam inde ab initio minime lætus novæ origine urbis,

et tum nimio plus, quam satis tutum esset accolis, rem 20 Trojanam crescere ratus, haud gravatim socia arma Ru

tulis junxit. Æneas, adversus tanti belli terrorem, ut animos Aboriginum sibi conciliaret, nec sub eodem jure solum, sed etiam nomine, omnes essent, Latinos utramque

gentem appellavit. Nec deinde Aborigines Trojanis stu25 dio ac fide erga regem Æneam cessere: fretusque his

animis coalescentium in dies magis duorum populorum Æneas, quamquam tanta opibus Etruria erat, ut jam non terras solum, sed mare etiam per totam Italiæ longitudi

nem, ab Alpibus ad fretum Siculum, fama nominis sui 30 implesset, tamen, cum mænibus bellum propulsare posset,

in aciem copias eduxit. Secundum inde prælium Latinis, Æneæ etiam ultimum mortalium operum fuit. Situs est

-quemcumque eum dici jus fasque est,super Numicum

fluvium: Jovem indigetem appellant. 35 III. Nondum maturus imperio Ascanius Æneæ filius

erat: tamen id imperium ei ad puberem ætatem incolume mansit: tantisper tutela muliebri-tanta indoles in Lavinia erat—res Latina et regnum avitum paternumque puero

stetit. Haud ambigam-quis enim rem tam veterem pro 40 certo affirmet ?—hiccine fuerit Ascanius, an major quam

hic, Creusa' matre Ilio incolumi natus, comesque inde paternæ fugæ, quem Iulum eundem Julia gens auctorem nominis sui nuncupat. Is Ascanius, ubicumque et qua. cumque matre genitus-certe natum Enea constatabundante Lavinii multitudine, florentem jam, ut tum res erant, atque opulentam urbem matri seu novercæ relinquit; novam ipse aliam sub Albano monte condidit, quæ, ab situ porrectæ in dorso urbis, Longa Alba appellata. Inter Lavinium et Albam Longam deductam coloniam triginta 5 ferme interfuere anni. Tantum tamen opes creverant, maxime fusis Etruscis, ut ne morte quidem - Æneæ, nec deinde inter muliebrem tutelam rudimentumque primum puerilis regni, movere arma aut Mezentius Etruscique, aut ulli alii accolæ ausi sint. Pax ita convenerat, ut 10 Etruscis Latinisque fluvius Albula, quem nunc Tiberim vocant, finis esset. Silvius deinde regnat, Ascanii filius, casu quodam in silvis natus: is Ænean Silvium creat, is deinde Latinum Silvium: ab eo coloniæ aliquot geauctæ, Prisci Latini appellati: mansit Silviis postea omnibus 15 cognomen, qui Albæ regnaverunt. Latino Alba ortus, Alba Atys, Atye Capys, Capye Capetus, Capeto Tiberi. nus, qui, in trajecto Albulæ amnis submersus, celebre ad posteros nomen flumini dedit.

Agrippa inde, Tiberini filius, post Agrippam Romulus Silvius, a patre accepto 20 imperio, regnat: Aventino, fulmine ipse ictus, regnum per manus tradidit: is, sepultus in eo colle, qui nunc pars Romanæ est urbis, cognomen colli fecit. Proca deinde regnat. Is Numitorem atque Amulium procreat, Numitori, qui stirpis maximus erat, regnum vetustum Silviæ 25 gentis legat. Plus tamen vis potuit, quam voluntas patris aut verecundia ætatis: pulso fratre, Amulius regnat. Addit sceleri scelus: stirpem fratris virilem interemit, fratris filiæ Reæ Silviæ per speciem honoris, cum Vestalem eam legisset, perpetua virginitate spem partus adimit. 30

IV. Sed debebatur-ut opinor-fatis tantæ origo urbis, maximique secundum deorum opes imperii principium. Vi compressa Vestalis, cum geminum partum edidisset, seu ita rata, seu quia deus auctor culpæ honestior erat, Martem incertæ stirpis patrem nuncupat. Sed nec dii, 35 nec homines, aut ipsam aut stirpem a crudelitate regia vindicant: sacerdos vincta in custodiam datur; pueros in profluentem aquam mitti jubet. Forte quadam divinitus super ripas Tiberis effusus lenibus stagnis, nec adiri usquam ad justi cursum poterat amnis; et, posse quamvis 40 languida mergi aqua infantes, spem ferentibus dabat: ita, velut defuncti regis imperio in proxima alluvie, ubi nunc ficus Runinalis est-Rómularem vocatam ferunt,-pueros exponunt. Vastæ tum in his locis solitudines erant. Te.

net fama, cum fluitantem alveum, quo expositi erant pueri, tenuis in sicco aqua destituisset, lupam sitientem, ex mon. tibus qui circa sunt, ad puerilem vagitum cursum flexisse:

eam submissas infantibus adeo mitem præbuisse mammas, 5 ut lingua lambentem pueros magister regii pecoris invene

rit. Faustulo fuisse nomen ferunt: ab eo ad stabula La. rentiæ uxori 'educandos datos. Sunt, qui Larentiam, vul. gato corpore, lupam inter pastores vocatam putent: inde

locum fabulæ ac miraculo datum. Ita geniti, itaque edu. 10 cati, cum primum adolevit ætas, nec in stabulis nec ad

pecora segnes, venando peragrare saltus: hinc, robore corporibus animisque sumpto jam non feras tantum subsistere, sed in latrones, præda onustos, impetus facere,

pastoribusque rapta dividere; et cum his, crescente in dies 15 grege juvenum, seria ac jocos celebrare. V. Jam tum in

Palatio monte Lupercal hoc fuisse ludicrum ferunt-et a Pallanteo, urbe Arcadica, Pallantium, dein Palatium, montem appellatum :-ibi Evandrum, qui ex eo genere

Arcadum multis ante tempestatibus tenuerit loca, sollemne 20 allatum ex Arcadia instituisse, ut nudi juvenes, Lycæum

Pana venerantes, per lusum atque lasciviam currerent: quem Romani deinde vocaverunt Inuum. Huic deditis ludicro, cum sollemne notum esset, insidiatos ob iram præ

dæ amissæ latrones, cum Romulus vi se defendisset, Re. 25 mum cepisse, captum regi Amulio tradidisse, ultro accu.

santes. Crimini maxime dabant, in Numitoris agros ab iis impetum fieri: inde eos collecta juvenum manu hostilem in modum prædas agere. Sic ad supplicium Numi.

tori Remus deditur. Jam inde ab initio Faustulo spes 30 fuerat, regiam stirpem apud se educari: nam et expositos

jussu regis infantes sciebat, et tempus, quo ipse eos sustu. sisset, ad id ipsum congruere: sed rem immaturam, nisi aut per occasionem aut per necessitatem, aperire noluerat.

Necessitas prior venit: ita, metu subactus, Romulo rem 35 aperit. Forte et Numitori, cum in custodia Remum ha.

beret, audissetque geminos esse fratres, comparando et ætatem eorum, et ipsam minime servilem indolem, te'igerat animum memoria nepotum: sciscitandoque eodem per.

venit, ut haud procul esset, quin Remum agnosceret. Ita 40 undique regi dolus nectitur. Romulus non cum globo

juvenum-nec enim erat ad apertam vim par-sed aliis alio itinere jussis certo tempore ad regiam venire pastori. bus, ad regem impetum facit: et a domo Numitoris alia comparata manu adiuvat Remus: ita regem obtruncant.

VI. Numitor inter primum tumultùm hostes invasisse urbem atque adortos regiam dictitans, cum pubem Albanam in arcem præsidio armisque obtinendam avocasset, postquam juvenes perpetrata cæde pergere ad se gratulantes vidit, extemplo advocato concilio, scelus in se fratris, 5 originem nepotum, ut geniti, ut educati, ut cogniti essent, cædem deinceps tyranni, seque ejus auctorem ostendit. Juvenes, per mediam concionem agmine ingressi, .cum avum regem salutassent, secuta ex omni multitudine consentiens vox ratum nomen imperiumque regi efficit. Ita 10 Numitori Albana re permissa, Romulum Remumque cu. pido cepit, in his locis, ubi expositi, ubique educati erant, urbis condendæ. Et supererat multitudo Albanorum Latinorumque : ad id pastores quoque accesserant, qui omnes facile spem facerent, parvam Albam, parvum Lavinium, 15 præ ea urbe, quæ conderetur, fore. Intervenit deinde his cogitationibus avitum malum,. regni cupido, atque inde fædum certamen coortum a satis miti principio: quoniam · gemini essent, nec ætatis verecundia discrimen facere posset, ut dii, quorum tutelæ ea loca essent, auguriis lege- 20 rent, qui nomen novæ urbi daret, qui conditam imperio regeret, Palatium Romulus, Remus Aventinum, ad inaugurandum, templa capiunt. VII. Priori Remo augurium venisse fertur sex vultures, jamque, nuntiato augurio, cum duplex numerus Romulo sese ostendisset, utrumque regem 25 sua multitudo consalutaverat : tempore illi præcepto, at hi numero avium, regnum trahebant. Inde, cum altercatione congressi, certamine irarum ad 1. cædem vertuntur: ibi in turba ictus Remus ceci. dit. Vulgatior fama est, ludibrio fratris Remum 751.30 novos transiluisse muros : inde ab irato Romulo, cum verbis quoque increpitans adjecisset “sic deinde, quicumque alius transiliet mænia mea, » interfectum. Ita solus potitus imperio Romulus; condita urbs conditoris nomine appellata.

35 Palatium primum, in quo ipse erat educatus, muniit: sacra diis aliis Albano ritu, Græco Herculi ut ab Evandro instituta erant, facit. Herculem in ea loca, Geryone interempto, boves mira specie abegissé memorant, ac prope Tiberim fluvium, qua, præ se armentum agens, nando 40 trajecerat, loco herbido, ut quiete et pabulo læto reficeret boves, et ipsum fessum via procubuisse. Ibi cum eum cibo vinoque gravatum sopor oppressisset, pastor accola ejus loci, nomine Cacus, ferox viribus, captus pulchritu

U. C.

A. C.

dine boum, cum avertere eam prædam vellet, quia, si agendo armentum in speluncam compulisset, ipsa vestigia quærentem dominum eo deductura erant, aversos boves

eximium quemque pulchritudine caudis in speluncam 5 traxit. Hercules ad primam auroram somno excitus

cum gregem perlustrasset oculis, et partem abesse numero sensisset, pergit ad proximam speluncam, si forte eo vesti. gia ferrent.

Quæ ubi omnia foras versa vidit, nec in partem aliam ferre, confusus atque incertus animi ex loco 10 infesto agere porro armentum occepit. Inde cum actæ

boves quædam ad desiderium, ut fit, relictarum mugissent, reddita inclusarum ex spelunca boum vox Herculem convertit. Quem cum ad speluncam vadentem Cacus vi

prohibere conatus esset, ictus clava, fidem pastorum ne15 quidquam invocans, morte occubuit. Evander tum ea,

profugus ex Peloponneso, auctoritate magis quam imperio regebat loca: venerabilis vir miraculo litterarum, rei novæ inter rudes artium homines ; venerabilior divinitate credita

Carmentæ matris, quam fatiloquam, ante Sibyllæ in Italiam 20 adventum, miratæ eæ gentes fuerant. Is tum Evander,

concursu pastorum trepidantium circa advenam manifestae reum cædis excitus, postquam facinus facinorisque causam audivit, habitum formamque viri aliquantum ampliorem

augustioremque humana . intuens, rogitat, qui vir esset. 25 Ubi nomen patremque ac patriam accepit, “ Jove nate,

Hercules, salve” inquit: 6 te mihi mater, veridica interpres deûm, aucturum cælestium numerum cecinit, tibique aram hic dicatum iri, quam opulentissima olim in terris

gens maximam vocet tuoque ritu colat.” Dextra Her. 30 cules data, accipere se omen impleturumque fata, ara con

dita ac dicata, ait. Ibidum primum bove eximia capta de grege, sacrum Herculi, adhibitis ad ministerium dapemque Potitiis ac Pinariis, quæ tum familiæ maxime inclytæ ea

loca incolebant, factum. Forte ita evenit, ut Potitii ad 35 tempus præsto essent hisque exta apponerentur, Pinarii,

extis adesis, ad ceteram venirent dapem : inde institutum mansit, donec Pinarium genus fuit, ne extis sollemnium vescerentur. Potitii ab Evandro edocti, antistites sacri

ejus per multas ætates fuerunt, donec, tradito servis publi. 40 cis sollemni familiæ ministerio, genus omne Potitiorum

interiit. Hæc tum sacra Romulus una ex omnibus pere. grina suscepit, jam tum immortalitatis virtute partæ, ad quam eum sua fata ducebant, fautor.

VIJI. Rebus divinis rite perpetratis, vocataque ad con

« IndietroContinua »