Aeneide Buch VII-XII. 6. Aufl. von Carl Schaper

Copertina anteriore
Weidmannsche Buchhandlung, 1875
 

Cosa dicono le persone - Scrivi una recensione

Nessuna recensione trovata nei soliti posti.

Brani popolari

Pagina 54 - Thybris ea fluvium, quam longa est, nocte tumentem leniit, et tacita refluens ita substitit unda, mitis ut in morem stagni placidaeque paludis sterneret aequor aquis, remo ut luctamen abesset.
Pagina 6 - Oenotria tellus in dubiis responsa petunt; hue dona sacerdos cum tulit, et caesarum ovium sub nocte silenti pellibus incubuit stratis, somnosque petivit, multa modis simulacra videt volitantia miris, et varias audit voces, fruiturque deorum 90 colloquio, atque imis Acheronta adfatur Avernis.
Pagina 241 - Hic Venus, indigno nati concussa dolore, dictamnum genetrix Cretaea carpit ab Ida, puberibus caulem foliis et flore comantem purpureo ; non illa feris incognita capris gramina, cum tergo volucres haesere sagittae...
Pagina 3 - Aurora in roseis fulgebat lutea bigis : cum venti posuere omnisque repente resedit flatus, et in lento luctantur marmore tonsae.
Pagina 173 - Dixit et exceptus tergo consueta locavit membra, manusque ambas iaculis oneravit acutis, aere caput fulgens, cristaque hirsutus equina. Sic cursum in medios rapidus dedit : aestuat ingens 870 uno in corde pudor mixtoque insania luctu, [et furiis agitatus amor et conscia virtus.] Atque hic Aenean magna ter voce vocavit. Aeneas agnovit enim laetusque precatur : ' Sic Pater ille deum faciat, sic altus Apollo! 875 Incipias conferre manum.
Pagina 87 - Minervam tela tenent. saevit medio in certamine Mavors 700 caelatus ferro, tristesque ex aethere Dirae, et scissa gaudens vadit Discordia palla, quam cum sanguineo sequitur Bellona flagello.
Pagina 261 - Sit Latium, sint Albani per saecula reges, sit Romana potens Itala virtute propago : occidit, occideritque sinas cum nomine Troia.
Pagina 3 - Nunc age, qui reges, Erato, quae tempora rerum, quis Latio antiquo fuerit status, advena classem cum primum Ausoniis exercitus appulit oris, expediam et primae revocabo exordia pugnae.
Pagina 99 - Dine hunc ardorem mentibus addunt, Euryale, an sua cuique deus fit dira cupido ? 185 Aut pugnam, aut aliquid iamdudum invadere magnum Mens agitat mihi, nec placida contenta quiete est.
Pagina 110 - Euryale infelix, qua te regione reliqui? 390 quave sequar, rursus perplexum iter omne revolvens fallacis silvae?' simul et vestigia retro observata legit dumisque silentibus errat. audit equos, audit strepitus et signa sequentum.

Informazioni bibliografiche