Grammaire comparée du grec et du latin: Syntaxe

Copertina anteriore
 

Sommario

Altre edizioni - Visualizza tutto

Parole e frasi comuni

Brani popolari

Pagina 565 - Atque equidem, extremo ni iam sub fine laborum vela traham et terris festinem advertere proram, forsitan et, pingues hortos quae cura colendi ornaret, canerem, biferique rosaria Paesti...
Pagina 588 - Sive enim ad sapientiam perveniri potest, non paranda nobis solum ea sed fruenda etiam est; sive hoc difficile est, tamen nee modus est ullus investigandi veri nisi inveneris, et quaerendi defetigatio turpis est cum id quod quaeritur sit pulcherrimum.
Pagina 483 - Latinas proficiscebantur, fieri non poterant Latini, nisi erant auctores facti nomenque dederant : qui erant rerum capitalium condemnati, non prius hanc civitatem amittebant, quam erant in eam recepti, quo vertendi, hoc est mutandi, soli causa venerant.
Pagina 13 - Driiger offre ainsi comme une espèce de cadre où tous ceux qui s'occupent de grammaire latine pourront faire entrer les observations isolées qu'ils auront occasion de faire sur tel ou tel point de la syntaxe. A la longue le cadre se trouvera rempli, et l'on...
Pagina 551 - ... videtur. Ergo ut in oratore optimus quisque, sic in oratione firmissimum quodque sit primum, dum illud tamen in utroque teneatur, ut ea quae excellent serventur etiam ad perorandum si quae erunt mediocria — nam vitiosis nusquam esse oportet locum — in mediam turbam 315 atque in gregem coniciantur.
Pagina 347 - ... militiam discebat, magisque in decoris armis et militaribus equis quam in scortis atque conviviis lubidinem habebant. Igitur talibus viris non labor insolitus, non locus ullus asper aut arduus erat, non armatus hostis formidulosus; virtus omnia domuerat.
Pagina 584 - Unum erit profecto, quod ei, qui bene dicunt, afferant proprium : compositam orationem, et ornatam, et artificio quodam et expolitione distinctam. Haec autem oratio, si res non subest ab oratore percepta et cognita, aut nulla sit necesse est, 51 aut omnium irrisione ludatur.
Pagina 461 - Itaque mihi semper Peripateticorum Academiaeque consuetudo de omnibus rebus in contrarias partis disserendi non ob eam causam solum placuit, quod aliter non posset, quid in quaque re veri simile esset, inveniri, sed etiam quod esset ea maxuma dicendi exercitatio. Qua princeps usus est Aristoteles, deinde eum qui secuti sunt.
Pagina 565 - Sed cum omnia ratione animoque lustraris, omnium societatum nulla est gravior, nulla carior quam ea, quae cum re publica est uni cuique nostrum. Cari sunt parentes, cari liberi, propinqui, familiares, sed omnes omnium caritates patria una complexa est, pro qua quis bonus dubitet mortem oppetere, si ei sit profuturus?
Pagina 370 - Etenim ceterae fere artes se ipsae per se tuentur singulae ; bene dicere autem, quod est scienter, et perite, et ornate dicere, non habet definitam aliquam regionem, cuius terminis septa teneatur.

Informazioni bibliografiche