Immagini della pagina
PDF
ePub

THE SECOND
SECOND PUNIC WAR.

I.

THE CARTHAGINIANS IN SPAIN.

In parte operis mei licet mihi præfari, quod in principio summæ totius professi plerique sunt rerum scriptores, bellum maxime omnium memorabile, quæ unquam gesta sint, me scripturum, quod Hannibale duce Carthaginienses cum populo Romano gessere. Nam neque validiores opibus 5 ullæ inter se civitates gentesque contulerunt arma, neque his ipsis tantum unquam virium aut roboris fuit, et haud ignotas belli artes inter sese, sed expertas primo Punico conserebant bello, et adeo varia fortuna belli ancepsque Mars fuit, ut propius periculum fuerint, qui vicerunt. Odiis 10 etiam prope maioribus certarunt quam viribus, Romanis indignantibus, quod victoribus victi ultro inferrent arma, Pœnis, quod superbe avareque crederent imperitatum victis esse. Fama est etiam, Hannibalem annorum ferme novem, pueriliter blandientem patri Hamilcari, ut duceretur in His- 15 paniam, quum, perfecto Africo hello, exercitum eo traiecturus sacrificaret, altaribus admotum, tactis sacris, iure iurando adactum, se, quum primum posset, hostem fore populo Romano. Angebant ingentis spiritus virum Sicilia Sardiniaque amissæ : nam et Siciliam nimis celeri de- 20 speratione rerum concessam et Sardiniam inter motum Africæ fraude Romanorum, stipendio etiam insuper imposito, interceptam. His anxius curis ita se Africo bello,

B

quod fuit sub recentem Romanam pacem, per quinque 25 annos, ita deinde novem annis in Hispania augendo Punico imperio gessit, ut appareret, maius eum, quam quod gereret, agitare in animo bellum, et, si diutius vixisset, Hamilcare duce Poenos arma Italiæ illaturos fuisse, quæ Hannibalis ductu intulerunt.

30

Mors Hamilcaris peropportuna et pueritia Hannibalis distulerunt bellum. Medius Hasdrubal inter patrem ac filium octo ferme annos imperium obtinuit, factionis Barcinæ opibus, quæ apud milites plebemque plus quam modicæ erant, haud sane voluntate principum, in imperio positus. 35 Is plura consilio quam vi gerens, hospitiis magis regulorum conciliandisque per amicitiam principum novis gentibus quam bello aut armis rem Carthaginiensem auxit. Ceterum nihilo ei pax tutior fuit; barbarus eum quidam palam ob iram interfecti ab eo domini obtruncat; comprensusque 40 ab circumstantibus haud alio, quam si evasisset, vultu, tormentis quoque quum laceraretur, eo fuit habitu oris, ut superante lætitia dolores ridentis etiam speciem præbuerit. Cum hoc Hasdrubale, quia miræ artis in sollicitandis gentibus imperioque suo iungendis fuerat, foedus renovaverat 45 populus Romanus, ut finis utriusque imperii esset amnis Hiberus, Saguntinisque mediis inter imperia duorum populorum libertas servaretur.

II.

CHARACTER OF HANNIBAL.

Missus Hannibal in Hispaniam primo statim adventu omnem exercitum in se convertit; Hamilcarem iuvenem redditum sibi veteres milites credere; eundem vigorem in vultu vimque in oculis, habitum oris lineamentaque intueri. 5 Dein brevi effecit, ut pater in se minimum momentum ad favorem conciliandum esset. Nunquam ingenium idem

ad res diversissimas, parendum atque imperandum, habilius fuit. Itaque haud facile discerneres, utrum imperatori an exercitui carior esset; neque Hasdrubal alium quemquam præficere malle, ubi quid fortiter ac strenue agendum esset, 10 neque milites alio duce plus confidere aut audere. Plurimum audaciæ ad pericula capessenda, plurimum consilii inter ipsa pericula erat. Nullo labore aut corpus fatigari aut animus vinci poterat. Caloris ac frigoris patientia par; cibi potionisque desiderio naturali, non voluptate 15 modus finitus; vigiliarum somnique nec die nec nocte discriminata tempora; id, quod gerendis rebus superesset, quieti datum; ea neque molli strato neque silentio accersita; multi sæpe militari sagulo opertum humi iacentem inter custodias stationesque militum conspexerunt. Ves- 20 titus nihil inter æquales excellens; arma atque equi conspiciebantur. Equitum peditumque idem longe primus erat; princeps in prœlium ibat, ultimus conserto prœlio excedebat. Has tantas viri virtutes ingentia vitia æquabant, inhumana crudelitas, perfidia plus quam Punica, nihil veri, 25 nihil sancti, nullus deum metus nullum, ius iurandum, nulla religio. Cum hac indole virtutum atque vitiorum triennio sub Hasdrubale imperatore meruit, nulla re, quæ agenda videndaque magno futuro duci esset, prætermissa.

III.

HANNO'S SPEECH.

Hanno unus adversus senatum causam fœderis magno silentio propter auctoritatem suam, non cum assensu audientium egit, per deos fœderum arbitros ac testes senatum obtestans, ne Romanum cum Saguntino suscitarent. bellum; monuisse, prædixisse se, ne Hamilcaris progeniem 5 ad exercitum mitterent; non manes, non stirpem eius

conquiescere viri, nec unquam, donec sanguinis nominisque Barcini quisquam supersit, quietura Romana fœdera. "Iuvenem flagrantem cupidine regni viamque unam ad id 10" cernentem, si ex bellis bella serendo succinctus armis "legionibusque vivat, velut materiam igni præbentes, ad "exercitus misistis. Aluistis ergo hoc incendium, quo nunc "ardetis. Saguntum vestri circumsedent exercitus, unde arcentur fœdere ; mox Carthaginem circumsedebunt 15" Romanæ legiones, ducibus iisdem diis, per quos priore "bello rupta fœdera sunt ulti. Utrum hostem an vos an "fortunam utriusque populi ignoratis? Legatos ab sociis et pro sociis venientes bonus imperator vester in castra "non admisit; ius gentium sustulit; hi tamen, unde ne 20"hostium quidem legati arcentur, pulsi, ad nos venerunt;

[ocr errors]
[ocr errors]
[ocr errors]

66

66

res ex fœdere repetunt ; ut publica fraus absit, auctorem "culpæ et reum criminis deposcunt. Quo lenius agunt, "segnius incipiunt, eo, quum cœperint, vereor, ne perse"verantius sæviant. Ægates insulas Erycemque ante 25" oculos proponite, quæ terra marique per quattuor et viginti annos passi sitis. Nec puer hic dux erat, sed pater ipse Hamilcar, Mars alter, ut isti volunt. Sed 66 Tarento, id est Italia, non abstinueramus ex fœdere, sicut "nunc Sagunto non abstinemus ; vicerunt ergo dii homines 30"et, id de quo verbis ambigebatur, uter populus fœdus "rupisset, eventus belli velut æquus iudex, unde ius 66 stabat, ei victoriam dedit. Carthagini nunc Hannibal "vineas turresque admovet; Carthaginis moenia quatit "ariete. Sagunti ruinæ (falsus utinam vates sim) nostris 35" capitibus incident, susceptumque cum Saguntinis bellum "habendum cum Romanis est. Dedemus ergo Hanni"balem? dicet aliquis. Scio meam levem esse in eo "auctoritatem propter paternas inimicitias; sed et Hamil"carem eo perisse lætatus sum, quod, si ille viveret, bellum "iam haberemus cum Romanis, et hunc iuvenem tanquam

40

« IndietroContinua »