Immagini della pagina
PDF
ePub

THE SECOND PUNIC WAR.

I.

THE CARTHAGINIANS IN SPAIN.

In parte operis mei licet mihi præfari, quod in principio summæ totius professi plerique sunt rerum scriptores, bellum maxime omnium memorabile, quæ unquam gesta sint, me scripturum, quod Hannibale duce Carthaginienses cum populo Romano gessere. Nam neque validiores opibus 5 ullæ inter se civitates gentesque contulerunt arma, neque his ipsis tantum unquam virium aut roboris fuit, et haud ignotas belli artes inter sese, sed expertas primo Punico conserebant bello, et adeo varia fortuna belli ancepsque Mars fuit, ut propius periculum fuerint, qui vicerunt. Odiis 10 etiam prope maioribus certarunt quam viribus, Romanis indignantibus, quod victoribus victi ultro inferrent arma, Pænis, quod superbe avareque crederent imperitatum victis

Fama est etiam, Hannibalem annorum ferme novem, pueriliter blandientem patri Hamilcari, ut duceretur in His- 15 paniam, quum, perfecto Africo bello, exercitum eo traiecturus sacrificaret, altaribus admotum, tactis sacris, iure iurando adactum, se, quum primum posset, hostem fore populo Romano. Angebant ingentis spiritus virum Sicilia Sardiniaque amissæ : nam et Siciliam nimis celeri de- 20 speratione rerum concessam et Sardiniam inter motum Africæ fraude Romanorum, stipendio etiam insuper imposito, interceptam. His anxius curis ita se Africo bello,

esse.

B

quod fuit sub recentem Romanam pacem, per quinque 25 annos, ita deinde novem annis in Hispania augendo

Punico imperio gessit, ut appareret, maius eum, quam quod gereret, agitare in animo bellum, et, si diutius vixisset, Hamilcare duce Panos arma Italiæ illaturos fuisse, quæ

Hannibalis ductu intulerunt. 30 Mors Hamilcaris peropportuna et pueritia Hannibalis

distulerunt bellum. Medius Hasdrubal inter patrem ac filium octo ferme annos imperium obtinuit, factionis Barcinæ opibus, quæ apud milites plebemque plus quam modicæ

erant, haud sane voluntate principum, in imperio positus. 35 Is plura consilio quam vi gerens, hospitiis magis regulorum

conciliandisque per amicitiam principum novis gentibus quam bello aut armis rem Carthaginiensem auxit. Ceterum nihilo ei pax tutior fuit; barbarus eum quidam palam ob

iram interfecti ab eo. domini obtruncat; comprensusque 40 ab circumstantibus haud alio, quam si evasisset, vultu,

tormentis quoque quum laceraretur, eo fuit habitu oris, ut superante lætitia dolores ridentis etiam speciem præbuerit. Cum hoc Hasdrubale, quia miræ artis in sollicitandis gen

tibus imperioque suo iungendis fuerat, fædus renovaverat 45 populus Romanus, ut finis utriusque imperii esset amnis

Hiberus, Saguntinisque mediis inter imperia duorum populorum libertas servaretur.

II.

CHARACTER OF HANNIBAL. Missus Hannibal in Hispaniam primo statim adventu omnem exercitum in se convertit; Hamilcarem iuvenem redditum sibi veteres milites credere; eundem vigorem in

vultu vimque in oculis, habitum oris lineamentaque intueri. 5 Dein brevi effecit, ut pater in se minimum momentum ad

favorem conciliandum esset. Nunquam ingenium idem ad res diversissimas, parendum atque imperandum, habilius fuit. Itaque haud facile discerneres, utrum imperatori an exercitui carior esset; neque Hasdrubal alium quemquam præficere malle, ubi quid fortiter ac strenue agendum esset, 10 neque milites alio duce plus confidere aut audere. Plurimum audaciæ ad pericula capessenda, plurimum consilii inter ipsa pericula erat.

Nullo labore aut corpus fatigari aut animus vinci poterat. Caloris ac frigoris patientia par ; cibi potionisque desiderio naturali, non voluptate 15 modus finitus; vigiliarum somnique nec die nec nocte discriminata tempora; id, quod gerendis rebus superesset, quieti datum; ea neque molli strato neque silentio accersita ; multi sæpe militari sagulo opertum humi iacentem inter custodias stationesque militum conspexerunt. titus nihil inter æquales excellens ; arma atque equi conspiciebantur. Equitum peditumque idem longe primus erat; princeps in prælium ibat, ultimus conserto proelio excedebat. Has tantas viri virtutes ingentia vitia æquabant, inhumana crudelitas, perfidia plus quam Punica, nihil veri, 25 nihil sancti, nullus deum metus nullum, ius iurandum, nulla religio. Cum hac indole virtutum atque vitiorum triennio sub Hasdrubale imperatore meruit, nulla re, quæ agenda videndaque magno futuro duci esset, prætermissa.

III.

HANNO'S SPEECH.

cum

assensu

Hanno unus adversus senatum causam fæderis magno silentio propter auctoritatem suam, non audientium egit, per deos fæderum arbitros ac testes senatum obtestans, ne Romanum cum Saguntino suscitarent bellum ; monuisse, prædixisse se, ne Hamilcaris progeniem 5 ad exercitum mitterent; non rnanes, non stirpem eius

[ocr errors]

et pro

conquiescere viri, nec unquam, donec sanguinis nominisque Barcini quisquam supersit, quietura Romana fædera. “ Iuvenem flagrantem cupidine regni viamque unam ad id

cernentem, si ex bellis bella serendo succinctus armis legionibusque vivat, velut materiam igni præbentes, ad “ exercitus misistis. Aluistis ergo hoc incendium, quo nunc “ardetis. Saguntum vestri circumsedent exercitus, unde

arcentur fædere ; mox Carthaginem circumsedebunt 15“ Romanæ legiones, ducibus iisdem diis, per quos priore « bello rupta

fædera sunt ulti. Utrum hostem an vos an “fortunam utriusque populi ignoratis ? Legatos ab sociis

sociis venientes bonus imperator vester in castra non admisit; ius gentium sustulit; hi tamen, unde ne 20" hostium quidem legati arcentur, pulsi, ad nos venerunt;

“res ex fædere repetunt; ut publica fraus absit, auctorem sculpæ et reum criminis deposcunt. Quo lenius agunt,

segnius incipiunt, eo, quum cæperint, vereor, ne perse

“ verantius sæviant. Ægates insulas Erycemque ante 25“ oculos proponite, quæ terra marique per quattuor et

viginti annos passi sitis. Nec puer hic dux erat, sed

pater ipse Hamilcar, Mars alter, ut isti volunt. Sed Tarento, id est Italia, non abstinueramus ex fædere, sicut

"nunc Sagunto non abstinemus; vicerunt ergo dii homines 30 “et, id de quo verbis ambigebatur, uter populus fædus

“rupisset, eventus belli velut æquus iudex, unde ius “stabat, ei victoriam dedit. Carthagini nunc Hannibal vineas turresque admovet ; Carthaginis mænia quatit

“ ariete. Sagunti ruinæ (falsus utinam vates sim) nostris 35" capitibus incident, susceptumque cum Saguntinis bellum

“habendum cum Romanis est. Dedemus ergo Hanni“ balem ? dicet aliquis. Soio meam levem esse in eo “auctoritatem propter paternas inimicitias; sed et Hamil

"carem eo perisse lætatus sum, quod, si ille viveret, bellum 40 " iam haberemus cum Romanis, et hunc iuvenem tanquam

« IndietroContinua »