Immagini della pagina
PDF
ePub

ongim, rm ab occasu sciis ad exortas intenderent iter; aune, postmam muito maiorem partem oners emensam camant. Prenæum saltam inter ferocissimas gentes superI am, Rhodannm, tantum amnem, tot Tillbes Gallorum prohibentibus, domita etiam ipsius dumins vi, træectum, in conspectus Alpes habeant mamm alterum latus Italie sit, in ipsis ports hostium fatigatos subsistere, quid Alpes alind esse credentes qram mention trudnes? Finge20 rent altiores Pyrenæi ingis; nullus profecto terras cælum contingere nec inexsuperabiles humano generi esse. Alpes quidem habitari, coli, gignere atque alere animantes; pervias fances esse exercitibus. Eos ipsos, quos cernant, legatos non pinnis sublime elatos Alpes transgressos. Ne 25 maiores quidem eorum indigenas, sed advenas Italiæ cultores has ipsas Alpes ingentibus sæpe agminibus cum liberis ac coniugibus, migrantium modo, tuto transmisisse. Milti quidem armato, nihil secum præter instrumenta belli portanti, quid invium aut inexsuperabile esse? Sagun30 tum ut caperetur, quid per octo menses periculi, quid laboris exhaustum esse? Romam, caput orbis terrarum, petentibus quicquam adeo asperum atque arduum videri, quod inceptum moretur? Cepisse quondam Gallos ea, quæ adiri posse Poenus desperet; proinde aut cederent 35 animo atque virtute genti per eos dies toties ab se victæ, aut itineris finem sperent campum interiacentem Tiberi ac moenibus Romanis.

VIII.

PASSAGE OF THE ALPS.

Hannibal ab Druentia campestri maxime itinere ad Alpes cum bona pace incolentium ea loca Gallorum pervenit. Tum, quanquam fama prius, qua incerta in maius vero

rorem renovarunt.

ferri solent, præcepta res erat, tamen ex propinquo visa montium altitudo nivesque cælo prope immixtæ, tecta 5 informia imposita rupibus, pecora iumentaque torrida frigore, homines intonsi et inculti, animalia inanimaque omnia rigentia gelu, cetera visu quam dictu fœdiora, terErigentibus in primos agmen clivos apparuerunt imminentes tumulos insidentes montani, qui, 10 si valles occultiores insedissent, coorti ad pugnam repente ingentem fugam stragemque dedissent. Hannibal consistere signa iussit; Gallisque ad visenda loca præmissis, postquam comperit, transitum ea non esse, castra inter confragosa omnia præruptaque, quam extentissima 15 potest valle, locat. Tum per eosdem Gallos, haud sane multum lingua moribusque abhorrentes, quum se immiscuissent colloquiis montanorum, edoctus, interdiu tantum obsideri saltum, nocte in sua quemque dilabi tecta, luce prima subiit tumulos, ut ex aperto atque interdiu vim per 20 angustias facturus. Die deinde simulando aliud, quam quod parabatur, consumpto, quum eodem, quo constiterant, loco castra communissent, ubi primum degressos tumulis montanos laxatasque sensit custodias, pluribus ignibus quam pro numero manentium in speciem factis impedi- 25 mentisque cum equite relictis et maxima parte peditum, ipse cum expeditis, acerrimo quoque viro, raptim angustias evadit iisque ipsis tumulis, quos hostes tenuerant, consedit. Prima deinde luce castra mota et agmen reliquum incedere cœpit. Iam montani signo dato ex castellis ad 30 stationem solitam conveniebant, quum repente conspiciunt alios, arce occupata sua, super caput imminentes, alios via transire hostes. Utraque simul obiecta res oculis animisque immobiles parumper eos defixit; deinde, ut trepidationem in angustiis suoque ipsum tumultu misceri agmen 35 videre, equis maxime consternatis, quicquid adiecissent ipsi terroris, satis ad perniciem fore rati, transversis rupi

bus per iuxta invia ac devia assueti decurrunt. Tum vero simul ab hostibus, simul ab iniquitate locorum Pœni op40 pugnabantur, plusque inter ipsos, sibi quoque tendente, ut periculo prius evaderet, quam cum hostibus certaminis erat. Equi maxime infestum agmen faciebant, qui et clamoribus dissonis, quos nemora etiam repercussæque valles augebant, territi trepidabant, et icti forte aut vul45 nerati adeo consternabantur, ut stragem ingentem simul hominum ac sarcinarum omnis generis facerent; multosque turba, quum præcipites deruptæque utrinque angustiæ essent, in immensum altitudinis deiecit, quosdam et armatos; sed ruinæ maxime modo iumenta oneribus devol50 vebantur. Quæ quanquam fœda visu erant, stetit parumper tamen Hannibal ac suos continuit, ne tumultum ac trepidationem augeret; deinde, postquam interrumpi agmen vidit periculumque esse, ne exutum impedimentis exercitum nequicquam incolumem traduxisset, decurrit ex superiore 55 loco et, quum impetu ipso fudisset hostem, suis quoque tumultum auxit. Sed is tumultus momento temporis, postquam liberata itinera fuga montanorum erant, sedatur, nec per otium modo, sed prope silentio mox omnes traducti. Castellum inde, quod caput eius regionis erat, 60 viculosque circumiectos capit, et captivo cibo ac pecoribus per triduum exercitum aluit; et, quia nec montanis primo perculsis nec loco magno opere impediebantur, aliquantum eo triduo viæ confecit.

Perventum inde ad frequentem cultoribus alium, ut inter 65 montanos, populum. Ibi non bello aperto, sed suis artibus, fraude et insidiis, est prope circumventus. Magno natu principes castellorum oratores ad Pœnum veniunt, alienis malis, utili exemplo, doctos memorantes amicitiam malle quam vim experiri Pœnorum; itaque obedienter 70 imperata facturos; commeatum itinerisque duces et ad fidem promissorum obsides acciperet. Hannibal nec

temere credendum nec aspernandum ratus, ne repudiati aperte hostes fierent, benigne quum respondisset, obsidibus, quos dabant, acceptis et commeatu, quem in viam ipsi detulerant, usus, nequaquam ut inter pacatos composito 75 agmine duces eorum sequitur. Primum agmen elephanti et equites erant; ipse post cum robore peditum circumspectans sollicitus omnia incedebat. Ubi in angustiorem viam et parte altera subiectam iugo insuper imminenti ventum est, undique ex insidiis barbari, a fronte, ab tergo 80 coorti, cominus, eminus petunt, saxa ingentia in agmen devolvunt. Maxima ab tergo vis hominum urgebat. In eos versa peditum acies haud dubium fecit, quin, nisi firmata extrema agminis fuissent, ingens in eo saltu accipienda clades fuerit. Tunc quoque ad extremum periculi 85 ac prope perniciem ventum est; nam, dum cunctatur Hannibal demittere agmen in angustias, quia non, ut ipse equitibus præsidio erat, ita peditibus quicquam ab tergo auxilii reliquerat, occursantes per obliqua montani, interrupto medio agmine, viam insedere, noxque una Hannibali 90 sine equitibus atque impedimentis acta est. Postero die, iam segnius intercursantibus barbaris, iunctæ copiæ, saltusque haud sine clade, maiore tamen iumentorum quam hominum pernicie, superatus. Inde montani pauciores iam et latrocinii magis quam belli more concursabant, 95 modo in primum, modo in novissimum agmen, utcunque aut locus opportunitatem daret aut progressi morative aliquam occasionem fecissent. Elephanti sicut per artas præcipitesque vias magna mora agebantur, ita tutum ab hostibus, quacunque incederent, quia insuetis adeundi 100 propius metus erat, agmen præbebant.

Nono die in iugum Alpium perventum est per invia pleraque et errores, quos aut ducentium fraus aut, ubi fides iis non esset, temere initæ valles a coniectantibus iter faciebant. Biduum in iugo stativa habita, fessisque labore ac

pugnando quies data militibus; iumentaque aliquot, quæ prolapsa in rupibus erant, sequendo vestigia agminis in Fessis tædio tot malorum nivis etiam

castra pervenere.

casus, occidente iam sidere Vergiliarum, ingentem terrorem 110 adiecit. Per omnia nive oppleta quum, signis prima luce motis, segniter agmen incederet, pigritiaque et desperatio in omnium vultu emineret, prægressus signa Hannibal in promuntorio quodam, unde longe ac late prospectus erat, consistere iussis militibus Italiam ostentat subiectosque 115 Alpinis montibus Circumpadanos campos, mœniaque eos tum transcendere non Italiæ modo, sed etiam urbis Romanæ ; cetera plana, proclivia fore; uno aut summum altero prœlio arcem et caput Italiæ in manu ac potestate habituros. Procedere inde agmen cœpit, iam nihil ne 120 hostibus quidem præter parva furta per occasionem tentantibus. Ceterum iter multo, quam in ascensu fuerat (ut pleraque Alpium ab Italia sicut breviora, ita arrectiora sunt,) difficilius fuit; omnis enim ferme via præceps, angusta, lubrica erat, ut neque sustinere se a lapsu possent 125 nec, qui paulum titubassent, hærere affixi vestigio suo, aliique super alios et iumenta in homines succiderent.

Ventum deinde ad multo angustiorem rupem atque ita rectis saxis, ut ægre expeditus miles tentabundus manibusque retinens virgulta ac stirpes circa eminentes demittere 130 sese posset. Natura locus iam ante præceps recenti lapsu terræ in pedum mille admodum altitudinem abruptus erat. Ibi quum velut ad finem viæ equites constitissent, miranti Hannibali, quæ res moraretur agmen, nuntiatur, rupem inviam esse. Digressus deinde ipse ad locum visendum. 135 Haud dubia res visa, quin per invia circa nec trita antea, quamvis longo ambitu, circumduceret agmen. Ea vero via insuperabilis fuit; nam quum super veterem nivem intactam nova modicæ altitudinis esset, molli nec præaltæ facile pedes ingredientium insistebant; ut vero tot hominum iu

« IndietroContinua »