Immagini della pagina
PDF
ePub

millia occisa, minus dimidium eius hominum captum est, impetu in castra facto, quo perculsa rege amisso multitudo

se contulerat.

Cirta caput regni Syphacis erat; eoque ingens se hom- 10 inum contulit vis. Masinissa sibi quidem dicere nihil esse in præsentia pulchrius quam victorem recuperatum tanto post intervallo patrium invisere regnum; sed tam secundis quam adversis rebus non dari spatium ad cessandum; si se Lælius cum equitatu vinctoque Syphace Cirtam 15 præcedere sinat, trepida omnia metu se oppressurum ; Lælium cum peditibus subsequi modicis itineribus posse. Assentiente Lælio, prægressus Cirtam, evocari ad colloquium principes Cirtensium iubet. Sed apud ignaros regis casus nec, quæ acta essent, promendo nec minis nec sua- 20 dendo ante valuit, quam rex vinctus in conspectum datus est. Tum ad spectaculum tam foedum comploratio orta, et partim pavore moenia sunt deserta, partim repentino consensu gratiam apud victorem quærentium patefactæ portæ. Et Masinissa, præsidio circa portas opportunaque 25 monium dimisso, ne cui fugæ pateret exitus, ad regiam occupandam citato vadit equo.

Intranti vestibulum in ipso limine Sophoniba, uxor Syphacis, filia Hasdrubalis Pœni, occurrit, et quum in medio agmine armatorum Masinissam insignem quum 30 armis, tum cetero habitu conspexisset, regem esse, id quod erat, rata, genibus advoluta eius: "Omnia quidem ut "posses in nobis, di dederunt virtusque et felicitas tua; "sed si captivæ apud dominum vitæ necisque suæ vocem supplicem mittere licet, si genua, si victricem attingere 35 dextram, precor quæsoque per maiestatem regiam, in qua paulo ante nos quoque fuimus, per gentis Numidarum "nomen, quod tibi cum Syphace commune fuit, per huiusce "regiæ deos, qui te melioribus ominibus accipiant, quam "Syphacem hinc miserunt, hanc veniam supplici des, ut 40

66

66

[ocr errors]

"ipse, quodcunque fert animus, de captiva statuas neque "me in cuiusquam Romani superbum et crudele arbitrium "venire sinas. Si nihil aliud quam Syphacis uxor fuis

[ocr errors]
[ocr errors]

sem, tamen Numidæ atque in eadem mecum Africa 45" geniti quam alienigenæ et externi fidem experiri mallem ; 'quid Carthaginiensi ab Romano, quid filiæ Hasdrubalis "timendum sit, vides. Si nulla re alia potes, morte me "ut vindices a Romanorum arbitrio, oro obtestorque.” Forma erat insignis et florentissima ætas. Itaque quum 50 modo genua, modo dextram amplectens in id, ne cui Romano traderetur, fidem exposceret, propiusque blanditias oratio esset quam preces, non in misericordiam modo prolapsus est animus victoris, sed, ut est genus Numidarum in Venerem præceps, amore captivæ victor captus. Data 55 dextra in id, quod petebatur, obligandæ fidei, in regiam concedit. Tum vero reputare secum ipse, quemadmodum promissi fidem præstaret. Quod quum expedire non posset, ab amore temerarium atque impudens mutuatur consilium; nuptias in eum ipsum diem parari repente iubet, 60 ne quid relinqueret integri aut Lælio aut ipsi Scipioni con⚫sulendi velut in captivam, quæ Masinissæ iam nupta foret. Factis nuptiis supervenit Lælius, et adeo non dissimulavit, improbare se factum, ut primo etiam cum Syphace et ceteris captivis detractam eam lecto geniali mittere ad 65 Scipionem conatus sit. Victus deinde precibus Masinissæ, orantis, ut arbitrium, utrius regum duorum fortunæ accessio Sophoniba esset, ad Scipionem reiiceret, misso Syphace et captivis, ceteras urbes Numidiæ, quæ præsidiis regiis tenebantur, adiuvante Masinissa recipit.

70

Syphacem in castra adduci quum esset nuntiatum, omnis velut ad spectaculum triumphi multitudo effusa est. Præcedebat ipse vinctus; sequebatur grex nobilium Numidarum. Tum, quantum quisque plurimum poterat, magnitudini Syphacis, famæ gentis, victoriam suam augendo

addebat illum esse regem, cuius tantum maiestati duo 75 potentissimi in terris tribuerint populi, Romanus Carthaginiensisque, ut Scipio, imperator suus, ad amicitiam eius petendam, relicta provincia Hispania exercituque, duabus quinqueremibus in Africam navigaverit, Hasdrubal, Pœnorum imperator, non ipse modo ad eum in regnum 80 venerit, sed etiam filiam ei nuptum dederit. Habuisse eum uno tempore in potestate duos imperatores, Pœnum Romanumque. Sicut ab dis immortalibus pars utraque hostiis mactandis pacem petisset, ita ab eo utrinque pariter amicitiam petitam. Iam tantas habuisse opes, ut 85 Masinissam regno pulsum eo redegerit, ut vita eius fama mortis et latebris, ferarum modo in silvis rapto viventis, tegeretur. His sermonibus circumstantium celebratus rex in prætorium ad Scipionem est perductus. Movit et Scipionem quum fortuna pristina viri præsenti fortunæ 90 collata, tum recordatio hospitii dextræque datæ et fœderis publice ac privatim iuncti. Eadem hæc et Syphaci animum dederunt in alloquendo victore. Nam quum Scipio, quid sibi voluisset, quæreret, qui non societatem solum abnuisset Romanam, sed ultro bellum intulisset, tum ille 95 peccasse quidem sese atque insanisse fatebatur, sed non tum demum, quum arma adversus populum Romanum cepisset; exitum eum sui furoris fuisse, non principium; tum se insanisse, tum hospitia privata et publica fœdera omnia ex animo eiecisse, quum Carthaginiensem matro- 100 nam domum acceperit. Illis nuptialibus facibus regiam conflagrasse suam; illam furiam pestemque omnibus delenimentis animum suum avertisse atque alienasse, nec conquiesse, donec ipsa manibus suis nefaria sibi arma adversus hospitem atque amicum induerit. Perdito tamen 105 atque afflicto sibi hoc in miseriis solatii esse, quod in omnium hominum inimicissimi sibi domum ac penates candem pestem ac furiam transisse videat. Neque pru

dentiorem neque constantiorem Masinissam quam Sy110 phacem esse, etiam iuventa incautiorem ; certe stultius illum atque intemperantius eam quam se duxisse. Hæc non hostili modo odio, sed amoris etiam stimulis, amatam apud æmulum cernens, quum dixisset, non mediocri cura Scipionis animum pepulit. Et fidem criminibus raptæ inter arma nuptiæ, neque consulto neque exspectato Lælio, faciebant tamque præceps festinatio, ut, quo die captam hostem vidisset, eodem matrimonio iunctam acciperet et ad penates hostis sui nuptiale sacrum conficeret. Eo fœdiora hæc videbantur Scipioni, quod ipsum in His120 pania iuvenem nullius forma pepulerat captivæ.

115 prope

66

[ocr errors]

Hæc secum volutanti Lælius ac Masinissa supervenerunt. Quos quum pariter ambo et benigno vultu excepisset et egregiis laudibus frequenti prætorio celebrasset, abductum in secretum Masinissam sic alloquitur: "Aliqua te exis125" timo, Masinissa, intuentem in me bona et principio in Hispania ad iungendam mecum amicitiam venisse et postea in Africa te ipsum spesque omnes tuas in fidem "meam commisisse. Atqui nulla earum virtus est, prop66 ter quas tibi appetendus visus sim, qua ego æque ac 130" temperantia et continentia libidinum gloriatus fuerim. "Hanc te quoque ad ceteras tuas eximias virtutes, Masin"issa, adiecisse velim. Non est, non (mihi crede) tantum "ab hostibus armatis ætati nostræ periculum, quantum ab "circumfusis undique voluptatibus. Qui eas temperantia 135" sua frenavit ac domuit, multo maius decus maioremque "victoriam sibi peperit, quam nos Syphace victo habemus. Quæ me absente strenue ac fortiter fecisti, libenter et ແ commemoravi et memini; cetera te ipsum reputare "tecum quam me dicente erubescere malo. Syphax populi 140 "Romani auspiciis victus captusque est. Itaque ipse, "conjux, regnum, ager, oppida, homines, qui incolunt,

66

66

quicquid denique Syphacis fuit, præda populi Romani

[ocr errors]

est, et regem coniugemque eius, etiamsi non civis Carthaginiensis esset, etiamsi non patrem eius imperato"rem hostium videremus, Romam oporteret mitti, ac 145 "senatus populique Romani de ea iudicium atque arbi“trium esse, quæ regem socium nobis alienasse atque in "arma egisse præcipitem dicatur. Vince animum; cave "deformes multa bona uno vitio et tot meritorum gratiam “maiore culpa, quam causa culpæ est, corrumpas.”

150

Masinissæ hæc audienti non rubor solum suffusus, sed lacrimæ etiam obortæ ; et quum se quidem in potestate futurum imperatoris dixisset orassetque eum, ut, quantum res sineret, fidei suæ temere obstrictæ consuleret (promisisse enim se in nullius potestatem eam traditurum,) 155 ex prætorio in tabernaculum suum confusus concessit. Ibi, arbitris remotis, quum crebro suspiritu et gemitu, quod facile ab circumstantibus tabernaculum exaudiri posset, aliquantum temporis consumpsisset, ingenti ad postremum edito gemitu, fidum e servis vocat, sub cuius 160 custodia regio more ad incerta fortunæ venenum erat, et mixtum in poculo ferre ad Sophonibam iubet ac simul nuntiare, Masinissam libenter primam ei fidem præstaturum fuisse, quam vir uxori debuerit; quoniam eius arbitrium, qui possint, adimant, secundam fidem præstare, 165 ne viva in potestatem Romanorum veniat; memor patris imperatoris patriæque et duorum regum, quibus nupta fuisset, sibi ipsa consuleret. Hunc nuntium ac simul venenum ferens minister quum ad Sophonibam venisset, Accipio" inquit "nuptiale munus, neque ingratum, si 170 "nihil maius vir uxori præstare potuit. Hoc tamen nun"tia, melius me morituram fuisse, si non in funere meo "nupsissem." Non locuta est ferocius quam acceptum poculum, nullo trepidationis signo dato, impavide hausit. Quod ubi nuntiatum est Scipioni, ne quid æger animi 175 ferox iuvenis gravius consuleret, accitum eum extemplo

[ocr errors]
« IndietroContinua »