Immagini della pagina
PDF
ePub

addebat illum esse regem, cuius tantum maiestati duo 75 potentissimi in terris tribuerint populi, Romanus Carthaginiensisque, ut Scipio, imperator suus, ad amicitiam eius petendam, relicta provincia Hispania exercituque, duabus quinqueremibus in Africam navigaverit, Hasdrubal, Pœnorum imperator, non ipse modo ad eum in regnum 80 venerit, sed etiam filiam ei nuptum dederit. Habuisse eum uno tempore in potestate duos imperatores, Pœnum Romanumque. Sicut ab dis immortalibus pars utraque hostiis mactandis pacem petisset, ita ab eo utrinque pariter amicitiam petitam. Iam tantas habuisse opes, ut 85 Masinissam regno pulsum eo redegerit, ut vita eius fama mortis et latebris, ferarum modo in silvis rapto viventis, tegeretur. His sermonibus circumstantium celebratus rex in prætorium ad Scipionem est perductus. Movit et Scipionem quum fortuna pristina viri præsenti fortunæ 90 collata, tum recordatio hospitii dextræque datæ et fœderis publice ac privatim iuncti. Eadem hæc et Syphaci animum dederunt in alloquendo victore. Nam quum Scipio, quid sibi voluisset, quæreret, qui non societatem solum abnuisset Romanam, sed ultro bellum intulisset, tum ille 95 peccasse quidem sese atque insanisse fatebatur, sed non tum demum, quum arma adversus populum Romanum cepisset; exitum eum sui furoris fuisse, non principium; tum se insanisse, tum hospitia privata et publica fœdera omnia ex animo eiecisse, quum Carthaginiensem matro- 100 nam domum acceperit. Illis nuptialibus facibus regiam conflagrasse suam; illam furiam pestemque omnibus delenimentis animum suum avertisse atque alienasse, nec conquiesse, donec ipsa manibus suis nefaria sibi arma adversus hospitem atque amicum induerit. Perdito tamen 105 atque afflicto sibi hoc in miseriis solatii esse, quod in omnium hominum inimicissimi sibi domum ac penates candem pestem ac furiam transisse videat. Neque pru

dentiorem neque constantiorem Masinissam quam Sy110 phacem esse, etiam iuventa incautiorem ; certe stultius illum atque intemperantius eam quam se duxisse. Hæc non hostili modo odio, sed amoris etiam stimulis, amatam apud æmulum cernens, quum dixisset, non mediocri cura Scipionis animum pepulit. Et fidem criminibus raptæ inter arma nuptiæ, neque consulto neque exspectato Lælio, faciebant tamque præceps festinatio, ut, quo die captam hostem vidisset, eodem matrimonio iunctam acciperet et ad penates hostis sui nuptiale sacrum conficeret. Eo fœdiora hæc videbantur Scipioni, quod ipsum in His120 pania iuvenem nullius forma pepulerat captivæ.

115 prope

66

[ocr errors]

Hæc secum volutanti Lælius ac Masinissa supervenerunt. Quos quum pariter ambo et benigno vultu excepisset et egregiis laudibus frequenti prætorio celebrasset, abductum in secretum Masinissam sic alloquitur: "Aliqua te exis125" timo, Masinissa, intuentem in me bona et principio in Hispania ad iungendam mecum amicitiam venisse et postea in Africa te ipsum spesque omnes tuas in fidem "meam commisisse. Atqui nulla earum virtus est, prop66 ter quas tibi appetendus visus sim, qua ego æque ac 130" temperantia et continentia libidinum gloriatus fuerim. "Hanc te quoque ad ceteras tuas eximias virtutes, Masin"issa, adiecisse velim. Non est, non (mihi crede) tantum "ab hostibus armatis ætati nostræ periculum, quantum ab "circumfusis undique voluptatibus. Qui eas temperantia 135" sua frenavit ac domuit, multo maius decus maioremque "victoriam sibi peperit, quam nos Syphace victo habemus. Quæ me absente strenue ac fortiter fecisti, libenter et ແ commemoravi et memini; cetera te ipsum reputare "tecum quam me dicente erubescere malo. Syphax populi 140 "Romani auspiciis victus captusque est. Itaque ipse, "conjux, regnum, ager, oppida, homines, qui incolunt,

66

66

quicquid denique Syphacis fuit, præda populi Romani

[ocr errors]

est, et regem coniugemque eius, etiamsi non civis Carthaginiensis esset, etiamsi non patrem eius imperato"rem hostium videremus, Romam oporteret mitti, ac 145 "senatus populique Romani de ea iudicium atque arbi“trium esse, quæ regem socium nobis alienasse atque in "arma egisse præcipitem dicatur. Vince animum; cave "deformes multa bona uno vitio et tot meritorum gratiam “maiore culpa, quam causa culpæ est, corrumpas.”

150

Masinissæ hæc audienti non rubor solum suffusus, sed lacrimæ etiam obortæ ; et quum se quidem in potestate futurum imperatoris dixisset orassetque eum, ut, quantum res sineret, fidei suæ temere obstrictæ consuleret (promisisse enim se in nullius potestatem eam traditurum,) 155 ex prætorio in tabernaculum suum confusus concessit. Ibi, arbitris remotis, quum crebro suspiritu et gemitu, quod facile ab circumstantibus tabernaculum exaudiri posset, aliquantum temporis consumpsisset, ingenti ad postremum edito gemitu, fidum e servis vocat, sub cuius 160 custodia regio more ad incerta fortunæ venenum erat, et mixtum in poculo ferre ad Sophonibam iubet ac simul nuntiare, Masinissam libenter primam ei fidem præstaturum fuisse, quam vir uxori debuerit; quoniam eius arbitrium, qui possint, adimant, secundam fidem præstare, 165 ne viva in potestatem Romanorum veniat; memor patris imperatoris patriæque et duorum regum, quibus nupta fuisset, sibi ipsa consuleret. Hunc nuntium ac simul venenum ferens minister quum ad Sophonibam venisset, Accipio" inquit "nuptiale munus, neque ingratum, si 170 "nihil maius vir uxori præstare potuit. Hoc tamen nun"tia, melius me morituram fuisse, si non in funere meo "nupsissem." Non locuta est ferocius quam acceptum poculum, nullo trepidationis signo dato, impavide hausit. Quod ubi nuntiatum est Scipioni, ne quid æger animi 175 ferox iuvenis gravius consuleret, accitum eum extemplo

[ocr errors]

nunc solatur, nunc, quod temeritatem temeritate alia luerit tristioremque rem, quam necesse fuerit, fecerit, leniter castigat. Postero die, ut a præsenti motu aver180 teret animum eius, in tribunal escendit et contionem advocari iussit. Ibi Masinissam, primum regem appellatum eximiisque ornatum laudibus, aurea corona, aurea patera, sella curuli et scipione eburno, toga picta et palmata tunica donat. Addit verbis honorem, neque mag185 nificentius quicquam triumpho apud Romanos, neque triumphantibus ampliorem eo ornatu esse, quo unum omnium externorum dignum Masinissam populus Romanus ducat. Lælium deinde et ipsum collaudatum aurea corona donat; et alii militares viri, prout a quoque 190 navata opera erat, donati. His honoribus mollitus regis animus erectusque in spem propinquam, sublato Syphace, omnis Numidiæ potiundæ.

LXI.

HANNIBAL LEAVES ITALY.

Frendens gemensque ac vix lacrimis temperans dicitur legatorum verba audisse. Postquam edita sunt mandata, "Iam non perplexe" inquit," sed palam revocant, qui "vetando supplementum et pecuniam mitti iam pridem 5 "trahebant. Vicit ergo Hannibalem non populus Romanus, toties cæsus fugatusque, sed senatus Carthaginiensis obtrectatione atque invidia; neque hac defor"mitate reditus mei tam P. Scipio exsultabit atque efferet

66

66

[ocr errors]

sese quam Hanno, qui domum nostram, quando alia re 10 "non potuit, ruina Carthaginis oppressit." Iam hoc ipsum præsagiens animo præparaverat ante naves. Itaque inutili militum turba præsidii specie in oppida Bruttii agri, quæ

pauca magis metu quam fide continebantur, dimissa, quod roboris in exercitu erat, in Africam transvexit, multis Italici generis, quia in Africam secuturos abnuentes concesserant 15 in Iunonis Lacinia delubrum, inviolatum ad eam diem, in templo ipso fœde interfectis. Raro quemquam alium, patriam exsilii causa relinquentem, tam mæstum abisse ferunt quam Hannibalem, hostium terra excedentem; respexisse sæpe Italiæ litora, et deos hominesque accusantem 20 in se quoque ac suum ipsius caput exsecratum, quod non cruentum ab Cannensi victoria militem Romam duxisset. Scipionem ire ad Carthaginem ausum, qui consul hostem in Italia Pœnum non vidisset; se, centum millibus armatorum ad Trasumennum aut Cannas cæsis, circa Casilinum 25 Cumasque et Nolam consenuisse. Hæc accusans querensque ex diutina possessione Italiæ est detractus.

LXII.

BEFORE ZAMA.

In castra ut est ventum, pronuntiant ambo, arma expedirent milites animosque ad supremum certamen, non in unum diem, sed in perpetuum, si felicitas adesset, victores. Roma an Carthago iura gentibus daret, ante crastinam noctem scituros; neque enim Africam aut Italiam, sed 5 orbem terrarum victoriæ præmium fore; par periculum præmio, quibus adversa pugnæ fortuna fuisset. Nam neque Romanis effugium ullum patebat in aliena ignotaque terra, et Carthagini, supremo auxilio effuso, adesse videbatur præsens excidium.

Ad hoc discrimen procedunt postero die duorum opulentissimorum populorum duo longe clarissimi duces, duo fortissimi exercitus, multa ante parta decora aut cumulaturi eo die aut eversuri, Anceps igitur spes et metus misce

IO

« IndietroContinua »