Immagini della pagina
PDF
ePub

nunc solatur, nunc, quod temeritatem temeritate alia luerit tristioremque rem, quam necesse fuerit, fecerit, leniter castigat. Postero die, ut a præsenti motu aver180 teret animum eius, in tribunal escendit et contionem advocari iussit. Ibi Masinissam, primum regem appellatum eximiisque ornatum laudibus, aurea corona, aurea patera, sella curuli et scipione eburno, toga picta et palmata tunica donat. Addit verbis honorem, neque mag185 nificentius quicquam triumpho apud Romanos, neque triumphantibus ampliorem eo ornatu esse, quo unum omnium externorum dignum Masinissam populus Romanus ducat. Lælium deinde et ipsum collaudatum aurea corona donat; et alii militares viri, prout a quoque 190 navata opera erat, donati. His honoribus mollitus regis animus erectusque in spem propinquam, sublato Syphace, omnis Numidiæ potiundæ.

LXI.

HANNIBAL LEAVES ITALY.

Frendens gemensque ac vix lacrimis temperans dicitur legatorum verba audisse. Postquam edita sunt mandata, "Iam non perplexe" inquit," sed palam revocant, qui "vetando supplementum et pecuniam mitti iam pridem 5 "trahebant. Vicit ergo Hannibalem non populus Romanus, toties cæsus fugatusque, sed senatus Carthaginiensis obtrectatione atque invidia; neque hac defor"mitate reditus mei tam P. Scipio exsultabit atque efferet

66

66

[ocr errors]

sese quam Hanno, qui domum nostram, quando alia re 10 "non potuit, ruina Carthaginis oppressit." Iam hoc ipsum præsagiens animo præparaverat ante naves. Itaque inutili militum turba præsidii specie in oppida Bruttii agri, quæ

pauca magis metu quam fide continebantur, dimissa, quod roboris in exercitu erat, in Africam transvexit, multis Italici generis, quia in Africam secuturos abnuentes concesserant 15 in Iunonis Lacinia delubrum, inviolatum ad eam diem, in templo ipso fœde interfectis. Raro quemquam alium, patriam exsilii causa relinquentem, tam mæstum abisse ferunt quam Hannibalem, hostium terra excedentem; respexisse sæpe Italiæ litora, et deos hominesque accusantem 20 in se quoque ac suum ipsius caput exsecratum, quod non cruentum ab Cannensi victoria militem Romam duxisset. Scipionem ire ad Carthaginem ausum, qui consul hostem in Italia Pœnum non vidisset; se, centum millibus armatorum ad Trasumennum aut Cannas cæsis, circa Casilinum 25 Cumasque et Nolam consenuisse. Hæc accusans querensque ex diutina possessione Italiæ est detractus.

LXII.

BEFORE ZAMA.

In castra ut est ventum, pronuntiant ambo, arma expedirent milites animosque ad supremum certamen, non in unum diem, sed in perpetuum, si felicitas adesset, victores. Roma an Carthago iura gentibus daret, ante crastinam noctem scituros; neque enim Africam aut Italiam, sed 5 orbem terrarum victoriæ præmium fore; par periculum præmio, quibus adversa pugnæ fortuna fuisset. Nam neque Romanis effugium ullum patebat in aliena ignotaque terra, et Carthagini, supremo auxilio effuso, adesse videbatur præsens excidium.

Ad hoc discrimen procedunt postero die duorum opulentissimorum populorum duo longe clarissimi duces, duo fortissimi exercitus, multa ante parta decora aut cumulaturi eo die aut eversuri, Anceps igitur spes et metus misce

IO

15 bant animos; contemplantibusque modo suam, modo hostium aciem, quum non oculis magis quam ratione pensarent vires, simul læta, simul tristia obversabantur. Quæ ipsis sua sponte non succurrebant, ea duces admonendo atque hortando subiiciebant. Poenus sedecim annorum in 20 terra Italia res gestas, tot duces Romanos, tot exercitus occidione occisos et sua cuique decora, ubi ad insignem alicuius pugnæ memoria militem venerat, referebat; Scipio Hispanias et recentia in Africa proelia et confessionem hostium, quod neque non petere pacem propter metum 25 neque manere in ea præ insita animis perfidia potuissent. Ad hoc colloquium Hannibalis in secreto habitum ac liberum fingenti, qua vult, flectit. Ominatur, quibus quondam auspiciis patres eorum ad Ægates pugnaverint insulas, ea illis exeuntibus in aciem portendisse deos. Adesse 30 finem belli ac laboris; in manibus esse prædam Carthaginis, reditum domum in patriam, ad parentes, liberos, coniuges penatesque deos. Celsus hæc corpore vultuque ita læto, ut vicisse iam crederes, dicebat.

LXIII.

THE LAUGH OF HANNIBAL.

Carthagini quum prima collatio pecuniæ diutino bello exhaustis difficilis videretur, mæstitiaque et fletus in curia esset, ridentem Hannibalem ferunt conspectum. Cuius quum Hasdrubal Hædus risum increparet in publico fictu, 5 quum ipse lacrimarum causa esset, "Si, quemadmodum "oris habitus cernitur oculis" inquit, "sic et animus intus "cerni posset, facile vobis appareret, non læti, sed prope "amentis malis cordis hunc, quem increpatis, risum esse;

[ocr errors]

'qui tamen nequaquam adeo est intempestivus, quam IO"vestræ istæ absurdæ atque abhorrentes lacrimæ sunt. "Tunc flesse decuit, quum adempta sunt nobis arma,

66

"incensæ naves, interdictum externis bellis ; illo enim vul66 nere concidimus. Nec est, cur vos otio vestro consultum "ab Romanis credatis. Nulla magna civitas quiescere "potest; si foris hostem non habet, domi invenit, ut præ- 15 "valida corpora ab externis causis tuta videntur, sed suis 'ipsa viribus onerantur. Tantum nimirum ex publicis "malis sentimus, quantum ad privatas res pertinet, nec in "iis quicquam acrius quam pecuniæ damnum stimulat. "Itaque quum spolia victæ Carthagini detrahebantur, 20 quum inermem iam ac nudam destitui inter tot armatas "gentes Africa cerneretis, nemo ingemuit; nunc quia tri"butum ex privato conferendum est, tanquam in publico "funere comploratis. Quam vereor, ne propediem sentia"tis, levissimo in malo vos hodie lacrimasse!" Hæc Han- 25 nibal apud Carthaginienses.

[ocr errors]
« IndietroContinua »