Immagini della pagina
PDF
ePub

mentorumque incessu dilapsa est, per nudam infra glaciem 140 fluentemque tabem liquescentis nivis ingrediebantur. Tætra ibi luctatio erat, [ut a] lubrica glacie non recipiente vestigium et in prono citius pedes fallente, ut, seu manibus in assurgendo seu genu se adiuvissent, ipsis adminiculis prolapsis iterum corruerent; nec stirpes circa radicesve, ad 145 quas pede aut manu quisquam eniti posset, erant; ita in levi tantum glacie tabidaque nive volutabantur. Iumenta secabant interdum etiam infimam ingredientia nivem, et prolapsa iactandis gravius in connitendo ungulis penitus perfringebant, ut pleraque velut pedica capta hærerent in 150 dura et alte concreta glacie. Tandem, nequicquam iumentis atque hominibus fatigatis, castra in iugo posita, ægerrime ad id ipsum loco purgato; tantum nivis fodiendum atque egerendum fuit. Inde ad rupem muniendam, per quam unam via esse poterat, milites ducti, quum cœdendum esset saxum, arboribus circa immanibus deiectis detruncatisque struem ingentem lignorum faciunt, eamque, quum et vis venti apta faciendo igni coorta esset, succendunt, ardentiaque saxa infuso aceto putrefaciunt. Ita torridam incendio rupem ferro pandunt molliuntque anfrac- 160 tibus modicis clivos, ut non iumenta solum, sed elephanti etiam deduci possent. Quatriduum circa rupem consumptum, iumentis prope fame absumptis; nuda enim fere cacumina sunt et, si quid est pabuli, obruunt nives. Inferiora valles apricosque etiam colles habent rivosque et 165 prope silvas et iam humano cultu digniora loca. Ibi iumenta in pabulum missa et quies muniendo fessis hominibus data. Triduo inde ad planum descensum, iam et locis mollioribus et accolarum ingeniis.

155

IX.

CAVALRY SKIRMISH AT THE TICINUS.

Apud Romanos haudquaquam tanta alacritas erat, super cetera recentibus etiam territos prodigiis; nam et lupus intraverat castra laniatisque obviis ipse intactus evaserat, et examen apum in arbore prætorio imminente consederat. 5 Quibus procuratis, Scipio cum equitatu iaculatoribusque expeditis profectus ad castra hostium ex propinquo copiasque, quantæ et cuius generis essent, speculandas, obvius fit Hannibali et ipsi cum equitibus ad exploranda circa loca progresso. Neutri alteros primo cernebant; densior Io deinde incessu tot hominum equorumque oriens pulvis signum propinquantium hostium fuit. Consistit utrumque agmen, et ad prælium sese expediebant. Scipio iaculatores et Gallos equites in fronte locat, Romanos sociorumque quod roboris fuit, in subsidiis. Hannibal frenatos 15 equites in medium accipit, cornua Numidis firmat. Vixdum clamore sublato, iaculatores fugerunt inter subsidia ad secundam aciem. Inde equitum certamen erat aliquamdiu anceps; dein quia turbabant equos pedites intermixti, multis labentibus ex equis aut desilientibus, ubi suos premi 20 circumventos vidissent, jam magna ex parte ad pedes pugna venerat, donec Numidæ, qui in cornibus erant, circumvecti paulum ab tergo se ostenderunt. Is pavor perculit Romanos, auxitque pavorem consulis vulnus periculumque, intercursu tum primum pubescentis filii propul25 satum. Hic erat iuvenis, penes quem perfecti huiusce belli laus est, Africanus ob egregiam victoriam de Hannibale Pœnisque appellatus. Fuga tamen effusa iaculatorum maxime fuit, quos primos Numidæ invaserunt; alius confertus equitatus consulem in medium acceptum, non armis 30 modo, sed etiam corporibus suis protegens, in castra nusquam trepide neque effuse cedendo reduxit. Servati con

sulis decus Cælius ad servum natione Ligurem delegat; malim equidem de filio verum esse, quod et plures tradidere auctores et fama obtinuit.

X.

PASSAGE OF THE APENNINES.

Haud longi inde temporis, dum intolerabilia frigora erant, quies militi data est, et ad prima ac dubia signa veris profectus ex hibernis in Etruriam ducit, eam quoque gentem, sicut Gallos Liguresque, aut vi aut voluntate adiuncturus. Transeuntem Appenninum adeo atrox adorta 5 tempestas est, ut Alpium prope fœditatem superaverit. Vento mixtus imber quum ferretur in ipsa ora, primo, quia aut arma omittenda erant aut contra enitentes vertice intorti affligebantur, constitere; dein, quum iam spiritum includeret nec reciprocare animam sineret, aversi a vento 10 parumper consedere. Tum vero ingenti sono cælum strepere et inter horrendos fragores micare ignes; capti auribus et oculis metu omnes torpere; tandem effuso imbre, quum eo magis accensa vis venti esset, ipso illo, quo deprensi erant, loco castra ponere necessarium visum est. Id vero 15 laboris velut de integro initium fuit; nam nec explicare quicquam nec statuere poterant nec, quod statutum esset, manebat, omnia perscindente vento et rapiente. Et mox aqua levata vento quum super gelida montium iuga concreta esset, tantum nivosæ grandinis deiecit, ut omnibus 20 omissis procumberent homines, tegminibus suis magis obruti quam tecti; tantaque vis frigoris insecuta est, ut ex illa miserabili hominum iumentorumque strage quum se quisque extollere ac levare vellet, diu nequiret, quia, torpentibus rigore nervis, vix flectere artus poterant. Deinde, 25 ut tandem agitando sese movere ac recipere animos et raris locis ignis fieri est cœptus, ad alienam opem quisque

inops tendere. Biduum eo loco velut obsessi mansere; multi homines, multa iumenta, elephanti quoque ex iis, 30 qui prælio ad Trebiam facto superfuerant, septem absumpti.

XI.

PRODIGIES.

Romæ aut circa urbem multa ea hieme prodigia facta aut, quod evenire solet motis semel in religionem animis, multa nuntiata et temere credita sunt, in quis ingenuum infantem semestrem in foro olitorio triumphum clamasse, et 5 in foro boario bovem in tertiam contignationem sua sponte escendisse atque inde tumultu habitatorum territum sese deiecisse, et navium speciem de cælo affulsisse, et ædem Spei, quæ est in foro olitorio, fulmine ictam, et Lanuvii hastam se commovisse et corvum in ædem Iunonis devolasse 10 atque in ipso pulvinari consedisse, et in agro Amiternino multis locis hominum specie procul candida veste visos nec cum ullo congressos, et in Piceno lapidibus pluvisse, et Cære sortes extenuatas, et in Gallia lupum vigili gladium ex vagina raptum abstulisse. Ob cetera prodigia libros 15 adire decemviri iussi; quod autem lapidibus pluvisset in Piceno, novendiale sacrum edictum; et subinde aliis procurandis prope tota civitas operata fuit. Nam primum omnium urbs lustrata est hostiæque maiores, quibus editum est, diis cæsæ, et donum ex auri pondo quadraginta Lanu20 vium Iunoni portatum est et signum aeneum matronæ Iunoni in Aventino dedicaverunt, et lectisternium Cære, ubi sortes attenuatæ erant, imperatum, et supplicatio Fortunæ in Algido; Romæ quoque et lectisternium iuventuti et supplicatio ad ædem Herculis nominatim, deinde universo 25 populo circa omnia pulvinaria indicta, et Genio maiores

hostiæ cæsæ quinque, et C. Atilius Serranus prætor vota suscipere iussus, si in decem annos res publica eodem stetisset statu. Hæc procurata votaque ex libris Sibyllinis magna ex parte levaverant religione animos.

XII.

THE MARSHES OF ETRURIA.

Dum consul placandis Romæ dis habendoque delectu dat operam, Hannibal profectus ex hibernis, quia jam Flaminium consulem Arretium pervenisse fama erat, quum aliud longius, ceterum commodius ostenderetur iter, propiorem viam per paludem petit, qua fluvius Arnus per eos 5 dies solito magis inundaverat. Hispanos et Afros (id omne veterani erat robur exercitus) admixtis ipsorum impedimentis, necubi consistere coactis necessaria ad usus deessent, primos ire iussit; sequi Gallos, ut id agminis medium esset; novissimos ire equites; Magonem inde 10 cum expeditis Numidis cogere agmen, maxime Gallos, si tædio laboris longæque viæ, ut est mollis ad talia gens, dilaberentur aut subsisterent, cohibentem. Primi, qua modo præirent duces, per præaltas fluvii ac profundas voragines, hausti pæne limo immergentesque se, tamen signa 15 sequebantur. Galli neque sustinere se prolapsi neque assurgere ex voraginibus poterant, nec aut corpora animis aut animos spe sustinebant, alii fessa ægre trahentes membra, alii, ubi semel victis tædio animis procubuissent, inter iumenta et ipsa iacentia passim morientes; maxime- 20 que omnium vigiliæ conficiebant per quatriduum iam et tres noctes toleratæ. Quum, omnia obtinentibus aquis, nihil, ubi in sicco fessa sternerent corpora, inveniri posset, cumulatis in aqua sarcinis insuper incumbebant, aut iumentorum itinere toto prostratorum passim acervi tantum, 25

C

« IndietroContinua »