Immagini della pagina
PDF
ePub

quod fuit sub recentem Romanam pacem, per quinque 25 annos, ita deinde novem annis in Hispania augendo Punico imperio gessit, ut appareret, maius eum, quam quod gereret, agitare in animo bellum, et, si diutius vixisset, Hamilcare duce Poenos arma Italiæ illaturos fuisse, quæ Hannibalis ductu intulerunt.

30

Mors Hamilcaris peropportuna et pueritia Hannibalis distulerunt bellum. Medius Hasdrubal inter patrem ac filium octo ferme annos imperium obtinuit, factionis Barcinæ opibus, quæ apud milites plebemque plus quam modicæ erant, haud sane voluntate principum, in imperio positus. 35 Is plura consilio quam vi gerens, hospitiis magis regulorum conciliandisque per amicitiam principum novis gentibus quam bello aut armis rem Carthaginiensem auxit. Ceterum nihilo ei pax tutior fuit; barbarus eum quidam palam ob iram interfecti ab eo domini obtruncat; comprensusque 40 ab circumstantibus haud alio, quam si evasisset, vultu, tormentis quoque quum laceraretur, eo fuit habitu oris, ut superante lætitia dolores ridentis etiam speciem præbuerit. Cum hoc Hasdrubale, quia miræ artis in sollicitandis gentibus imperioque suo iungendis fuerat, fœdus renovaverat 45 populus Romanus, ut finis utriusque imperii esset amnis Hiberus, Saguntinisque mediis inter imperia duorum populorum libertas servaretur.

II.

CHARACTER OF HANNIBAL.

Missus Hannibal in Hispaniam primo statim adventu omnem exercitum in se convertit; Hamilcarem iuvenem redditum sibi veteres milites credere; eundem vigorem in vultu vimque in oculis, habitum oris lineamentaque intueri. 5 Dein brevi effecit, ut pater in se minimum momentum ad favorem conciliandum esset. Nunquam ingenium idem

ad res diversissimas, parendum atque imperandum, habilius fuit. Itaque haud facile discerneres, utrum imperatori an exercitui carior esset; neque Hasdrubal alium quemquam præficere malle, ubi quid fortiter ac strenue agendum esset, 10 neque milites alio duce plus confidere aut audere. Plurimum audaciæ ad pericula capessenda, plurimum consilii inter ipsa pericula erat. Nullo labore aut corpus fatigari aut animus vinci poterat. Caloris ac frigoris patientia par; cibi potionisque desiderio naturali, non voluptate 15 modus finitus; vigiliarum somnique nec die nec nocte discriminata tempora; id, quod gerendis rebus superesset, quieti datum; ea neque molli strato neque silentio accersita; multi sæpe militari sagulo opertum humi iacentem inter custodias stationesque militum conspexerunt. Ves- 20 titus nihil inter æquales excellens; arma atque equi conspiciebantur. Equitum peditumque idem longe primus erat; princeps in prœlium ibat, ultimus conserto prœlio excedebat. Has tantas viri virtutes ingentia vitia æquabant, inhumana crudelitas, perfidia plus quam Punica, nihil veri, 25 nihil sancti, nullus deum metus nullum, ius iurandum, nulla religio. Cum hac indole virtutum atque vitiorum triennio sub Hasdrubale imperatore meruit, nulla re, quæ agenda videndaque magno futuro duci esset, prætermissa.

III.

HANNO'S SPEECH.

Hanno unus adversus senatum causam fœderis magno silentio propter auctoritatem suam, non cum assensu audientium egit, per deos fœderum arbitros ac testes senatum obtestans, ne Romanum cum Saguntino suscitarent bellum; monuisse, prædixisse se, ne Hamilcaris progeniem 5 ad exercitum mitterent; non inanes, non stirpem eius

[ocr errors]

conquiescere viri, nec unquam, donec sanguinis nominisque Barcini quisquam supersit, quietura Romana fœdera. "Iuvenem flagrantem cupidine regni viamque unam ad id ΙΟ cernentem, si ex bellis bella serendo succinctus armis legionibusque vivat, velut materiam igni præbentes, ad "exercitus misistis. Aluistis ergo hoc incendium, quo nunc "ardetis. Saguntum vestri circumsedent exercitus, unde "arcentur fœdere ; mox Carthaginem circumsedebunt 15" Romanæ legiones, ducibus iisdem diis, per quos priore "bello rupta fœdera sunt ulti. Utrum hostem an vos an "fortunam utriusque populi ignoratis? Legatos ab sociis "et pro sociis venientes bonus imperator vester in castra "non admisit; ius gentium sustulit; hi tamen, unde ne 20" hostium quidem legati arcentur, pulsi, ad nos venerunt; res ex fœdere repetunt; ut publica fraus absit, auctorem culpæ et reum criminis deposcunt. Quo lenius agunt, "segnius incipiunt, eo, quum cœperint, vereor, ne perse"verantius sæviant. Ægates insulas Erycemque ante "oculos proponite, quæ terra marique per quattuor et viginti annos passi sitis. Nec puer hic dux erat, sed pater ipse Hamilcar, Mars alter, ut isti volunt. Sed "Tarento, id est Italia, non abstinueramus ex fœdere, sicut "nunc Sagunto non abstinemus ; vicerunt ergo dii homines 30" et, id de quo verbis ambigebatur, uter populus fœdus "rupisset, eventus belli velut æquus iudex, unde ius

25

66

[ocr errors]
[ocr errors]

stabat, ei victoriam dedit. Carthagini nunc Hannibal "vineas turresque admovet; Carthaginis mœnia quatit "ariete. Sagunti ruinæ (falsus utinam vates sim) nostris 35" capitibus incident, susceptumque cum Saguntinis bellum "habendum cum Romanis est. Dedemus ergo Hanni"balem? dicet aliquis. Scio meam levem esse in eo "auctoritatem propter paternas inimicitias; sed et Hamil"carem eo perisse lætatus sum, quod, si ille viveret, bellum "iam haberemus cum Romanis, et hunc iuvenem tanquam

"furiam facemque huius belli odi ac detestor; nec deden“dum solum ad piaculum rupti fœderis, sed, si nemo deposcat, devehendum in ultimas maris terrarumque

66

66

oras, ablegandum eo, unde nec ad nos nomen famaque "eius accidere neque ille sollicitare quietæ civitatis statum 45 "possit. Ego ita censeo, legatos extemplo Romam mit"tendos, qui senatui satisfaciant; alios, qui Hannibali “nuntient, ut exercitum ab Sagunto abducat, ipsumque "Hannibalem ex fœdere Romanis dedant; tertiam le“gationem ad res Saguntinis reddendas decerno.”

IV.

PROSPECTS OF THE WAR.

50

Sub idem fere tempus et legati, qui redierant ab Carthagine, Romam rettulerunt, omnia hostilia esse, et Sagunti excidium nuntiatum est; tantusque simul mæror patres misericordiaque sociorum peremptorum indigne et pudor non lati auxilii et ira in Carthaginienses metusque de 5 summa rerum cepit, velut si iam ad portas hostis esset, ut tot uno tempore motibus animi turbati trepidarent magis quam consulerent: nam neque hostem acriorem bellicosioremque secum congressum, nec rem Romanam tam desidem

unquam fuisse atque imbellem. Sardos Corsosque et 10 Histros atque Illyrios lacessisse magis quam exercuisse Romana arma, et cum Gallis tumultuatum verius quam belligeratum; Pœnum hostem veteranum, trium et viginti annorum militia durissima inter Hispanas gentes semper victorem, duci acerrimo assuetum, recentem ab excidio 15 opulentissimæ urbis, Hiberum transire; trahere secum tot excitos Hispanorum populos; conciturum avidas semper armorum Gallicas gentes; cum orbe terrarum bellum gerendum in Italia ac pro mœnibus Romanis esse.

V.

ROMAN EMBASSY TO THE GAULS.

Legati nequicquam peragrata Hispania, in Galliam transeunt. In his nova terribilisque species visa est, quod armati (ita mos gentis erat) in concilium venerunt. Quum verbis extollentes gloriam virtutemque populi Romani ac 5 magnitudinem imperii petissent, ne Pœno bellum Italiæ inferenti per agros urbesque suas transitum darent, tantus cum fremitu risus dicitur ortus, ut vix a magistratibus maioribusque natu iuventus sedaretur; adeo stolida impudensque postulatio visa est censere, ne in Italiam trans10 mittant Galli bellum, ipsos id avertere in se agrosque suos pro alienis populandos obiicere. Sedato tandem fremitu, responsum legatis est, neque Romanorum in se meritum esse neque Carthaginiensium iniuriam, ob quæ aut pro Romanis aut adversus Pœnos sumant arma; contra ea 15 audire sese, gentis suæ homines agro finibusque Italiæ pelli a populo Romano stipendiumque pendere et cetera indigna pati. Eadem ferme in ceteris Galliæ conciliis dicta auditaque, nec hospitale quicquam pacatumve satis prius auditum, quam Massiliam venere. Ibi omnia ab 20 sociis inquisita cum cura ac fide cognita: præoccupatos iam ante ab Hannibale Gallorum animos esse; sed ne illi quidem ipsi satis mitem gentem fore (adeo ferocia atque indomita ingenia esse), ni subinde auro, cuius avidissima gens est, principum animi concilientur. Ita peragratis 25 Hispaniæ et Galliæ populis, legati Romam redeunt haud ita multo post, quam consules in provincias profecti erant. Civitatem omnem expectatione belli erectam invenerunt, satis constante fama, iam Hiberum Ponos transmisisse.

« IndietroContinua »