Immagini della pagina
PDF
ePub

“furiam facemque huius belli odi ac detestor; nec deden“dum solum ad piaculum rupti fæderis, sed, si nemo “deposcat, devehendum in ultimas maris terrarumque

oras, ablegandum eo, unde nec ad nos nomen famaque “eius accidere neque ille sollicitare quietæ civitatis statum 45 “possit. Ego ita censeo, legatos extemplo Romam mit“tendos, qui senatui satisfaciant ; alios, qui Hannibali “ nuntient, ut exercitum ab Sagunto abducat, ipsuinque “Hannibalem ex fædere Romanis dedant; tertiam le“gationem ad res Saguntinis reddendas decerno.” 50

IV.

PROSPECTS OF THE WAR.

Sub idem fere tempus et legati, qui redierant ab Carthagine, Romam rettulerunt, omnia hostilia esse, et Sagunti excidium nuntiatum est; tantusque simul mæror patres misericordiaque sociorum peremptorum indigne et pudor non lati auxilii et ira in Carthaginienses metusque de 5 summa rerum cepit, velut si iam ad portas hostis esset, ut tot uno tempore motibus animi turbati trepidarent magis quam consulerent: nam neque hostem acriorem bellicosioremque secum congressum, nec rem Romanam tam desidem unquam fuisse atque imbellem. Sardos Corsosque et 10 Histros atque Illyrios lacessisse magis quam exercuisse Romana arma, et cum Gallis tumultuatum verius quam belligeratum ; Pænum hostem veteranum, trium et viginti annorum militia durissima inter Hispanas gentes semper victorem, duci acerrimo assuetum, recentem ab excidio 15 opulentissimæ urbis, Hiberum transire ; trahere secum tot excitos Hispanorum populos; conciturum avidas semper armorum Gallicas gentes ; cum orbe terrarum bellum gerendum in Italia ac pro mænibus Romanis esse.

V.

ROMAN EMBASSY TO THE GAULS.

Legati nequicquam peragrata Hispania, in Galliam transeunt. In his nova terribilisque species visa est, quod armati (ita mos gentis erat) in concilium venerunt. Quum

verbis extollentes gloriam virtutemque populi Romani ac 5 magnitudinem imperii petissent, ne Pæno bellum Italiæ

inferenti per agros urbesque suas transitum darent, tantus cum fremitu risus dicitur ortus, ut vix a magistratibus maioribusque natu iuventus sedaretur; adeo stolida im

pudensque postulatio visa est censere, ne in Italiam trans10 mittant Galli bellum, ipsos id avertere in se agrosque suos

pro alienis populandos obiicere. Sedato tandem fremitu, responsum legatis est, neque Romanorum in se meritum esse neque Carthaginiensium iniuriam, ob quæ aut pro

Romanis aut adversus Pænos sumant arma ; contra ea 15 audire sese, gentis suæ homines agro finibusque Italiæ

pelli a populo Romano stipendiumque pendere et cetera indigna pati. Eadem ferme in ceteris Galliæ conciliis dicta auditaque, nec hospitale quicquam pacatumve satis

prius auditum, quam Massiliam venere. Ibi omnia ab 20 sociis inquisita cum cura ac fide cognita : præoccupatos

iam ante ab Hannibale Gallorum animos esse ; sed ne illi quidem ipsi satis mitem gentem fore (adeo ferocia atque indomita ingenia esse), ni subinde auro, cuius avidissima gens est, principum animi concilientur.

Ita peragratis 25 Hispaniæ et Galliæ populis, legati Romam redeunt haud

ita multo post, quam consules in provincias profecti erant. Civitatem omnem expectatione belli erectam invenerunt, satis constante fama, iam Hiberum Pænos transmisisse.

.

VI.

VISION OF HANNIBAL. Ab Gadibus Carthaginem ad hiberna exercitus rediit; atque inde profectus præter Onusam urbem ad Hiberum maritima ora ducit. Ibi fama est in quiete visum ab eo iuvenem divina specie, qui se ab Iove diceret ducem in Italiam Hannibali missum ; proinde sequeretur neque 5 usquam a se deflecteret oculos. Pavidum primo, nusquam circumspicientem aut respicientem, secutum; deinde cura ingenii humani quum, quidnam id esset, quod respicere vetitus esset, agitaret animo, temperare oculis nequivisse; tum vidisse post sese serpentem mira magnitudine cum 10 ingenti arborum ac virgultorum strage ferri, ac post insequi cum fragore cæli nimbum. Tum, quæ moles ea quidve prodigii esset, quærentem audisse, vastitatem Italiæ esse; pergeret porro ire nec ultra inquireret sineretque fata in occulto esse.

15

VII.

ADDRESS OF HANNIBAL TO HIS SOLDIERS.

Itaque Hannibal, postquam ipsi sententia stetit pergere ire atque Italiam petere, advocata contione, varie militum versat animos castigando adhortandoque: Mirari se, quinam pectora semper impavida repens terror invaserit. Per tot annos vincentes eos stipendia facere neque ante Hispania 5 excessisse, quam omnes gentesque et terræ, quas duo diversa maria amplectantur, Carthaginiensium essent. Indignatos deinde, quod, quicunque Saguntum obsedissent, velut ob noxam sibi dedi postularet populus Romanus, Hiberum traiecisse ad delendum nomen Romanorum 10 liberandumque orbem terrarum. Tum nemini visum id

longum, quum ab occasu solis ad exortus intenderent iter; nunc, postquam multo maiorem partem itineris emensam

cernant, Pyrenæum saltum inter ferocissimas gentes super15 atum, Rhodanum, tantum amnem, tot millibus Gallorum

prohibentibus, domita etiam ipsius fluminis vi, traiectum, in conspectu Alpes habeant, quarum alterum latus Italiæ sit, in ipsis portis hostium fatigatos subsistere, quid Alpes

aliud esse credentes quam montium altitudines? Finge20 rent altiores Pyrenæi iugis ; nullas profecto terras cælum

contingere nec inexsuperabiles humano generi esse. Alpes quidem habitari, coli, gignere atque alere animantes; pervias fauces esse exercitibus. Eos ipsos, quos cernant,

legatos non pinnis sublime elatos Alpes transgressos. Ne 25 maiores quidem eorum indigenas, sed advenas ltaliæ cul

tores has ipsas Alpes ingentibus sæpe agminibus cum liberis ac coniugibus, migrantium modo, tuto transmisisse. Militi quidem armato, nihil secum præter instrumenta

belli portanti, quid invium aut inexsuperabile esse? Sagun30 tum ut caperetur, quid per octo menses periculi, quid

laboris exhaustum esse ? Romam, caput orbis terrarum, petentibus quicquam adeo asperum atque arduum videri, quod inceptum moretur? Cepisse quondam Gallos a,

quæ adiri posse Pænus desperet; proinde aut cederent 35 animo atque virtute genti per eos dies toties ab se victæ,

aut itineris finem sperent campum interiacentem Tiberi ac mænibus Romanis.

VIII.

PASSAGE OF THE ALPS.

Hannibal ab Druentia campestri maxime itinere ad Alpes cum bona pace incolentium ea loca Gallorum pervenit. Tum, quanquam fama prius, qua incerta in maius vero

VI.

VISION OF HANNIBAL. Ab Gadibus Carthaginem ad hiberna exercitus rediit; atque inde profectus præter Onusam urbem ad Hiberum maritima ora ducit. Ibi fama est in quiete visum ab eo iuvenem divina specie, qui se ab Iove diceret ducem in Italiam Hannibali missum ; proinde sequeretur neque 5 usquam a se deflecteret oculos. Pavidum primo, nusquam circumspicientem aut respicientem, secutum; deinde cura ingenii humani quum, quidnam id esset, quod respicere vetitus esset, agitaret animo, temperare oculis nequivisse; tum vidisse post sese serpentem mira magnitudine cum 10 ingenti arborum ac virgultorum strage ferri, ac post insequi cum fragore cæli nimbum. Tum, quæ moles ea quidve prodigii esset, quærentem audisse, vastitatem Italiæ esse; pergeret porro ire nec ultra inquireret sineretque fata in occulto esse.

15

VII.

ADDRESS OF HANNIBAL TO HIS SOLDIERS.

Itaque Hannibal, postquam ipsi sententia stetit pergere ire atque Italiam petere, advocata contione, varie militum versat animos castigando adhortandoque: Mirari se, quinam pectora semper impavida repens terror invaserit. Per tot annos vincentes eos stipendia facere neque ante Hispania 5 excessisse, quam omnes gentesque et terræ, quas duo diversa maria amplectantur, Carthaginiensium essent. Indignatos deinde, quod, quicunque Saguntum obsedissent, velut ob noxam sibi dedi postularet populus Romanus, Hiberum traiecisse ad delendum nomen Romanorum 10 liberandumque orbem terrarum. Tum nemini visum id

« IndietroContinua »