Immagini della pagina
PDF
ePub

audita ex theatro faciebat; nam et Romana erat, a proditoribus ad hoc ipsum præparata, et inscienter a Græco inflata, quis aut quibus signum daret, incertum efficiebat. Ubi illuxit, et Romanis Punica et Gallica arma cognita 95 [tum] dubitationem exemerunt, et Græci, Romanos passim cæde stratos cernentes, ab Hannibale captam urbem senserunt. Postquam lux certior erat, et Romani, qui cædibus superfuerant, in arcem confugerant, conticiscebatque paulatim tumultus, tum Hannibal Tarentinos sine 100 armis convocari iubet. Convenere omnes, præterquam qui cedentes in arcem Romanos ad omnem adeundam simul fortunam persecuti fuerant. Ibi Hannibal benigne allocutus Tarentinos testatusque, quæ præstitisset civibus eorum, quos ad Trasumennum aut ad Cannas cepisset, 105 simul in dominationem superbam Romanorum invectus, recipere se in domos suas quemque iussit et foribus nomen suum inscribere; se domos eas, quæ inscriptæ non essent, signo extemplo dato diripi iussurum; si quis in hospitio civis Romani (vacuas autem tenebant domos) nomen inIIO scripsisset, eum se pro hoste habiturum. Contione dimissa, quum titulis notatæ fores discrimen pacatæ ab hostili domo fecissent, signo dato ad diripienda hospitia Romana passim discursum est; et fuit prædæ aliquantum.

XXX.

THE MARCIAN BOOKS.

Religio deinde nova obiecta est ex carminibus Marcianis. Vates hic Marcius illustris fuerat, et quum conquisitio priore anno ex senatus consulto talium librorum fieret, in M. Æmilii prætoris urbani, qui eam rem agebat, manus 5 venerant; is protinus novo prætori Sullæ tradiderat. Ex huius Marcii duobus carminibus alterius post rem factam

[ocr errors]
[ocr errors]
[ocr errors]

66

66

editi comprobata auctoritas eventu alteri quoque, cuius nondum tempus venerat, afferebat fidem. Priore carmine Cannensis prædicta clades in hæc fere verba erat: "Amnem, Troiugena [Romane,] fuge Cannam, ne te alieni- 10 genæ cogant in campo Diomedis conserere manus. Sed neque credes tu mihi, donec compleris sanguine campum, "multaque millia occisa tua deferet amnis in pontum magnum ex terra frugifera; piscibus atque avibus ferisque, quæ incolunt terras, iis fuat esca caro tua; nam 15 "mihi ita Iuppiter fatus est." Et Diomedis Argivi campos et Cannam flumen ii, qui militaverant in iis locis, iuxta atque ipsam cladem agnoscebant. Tum alterum carmen recitatum, non eo tantum obscurius, quia incertiora futura præteritis sunt, sed perplexius etiam scripturæ ge- 20 nere. "Hostes, Romani, si expellere vultis vomicamque, quæ gentium venit longe, Apollini vovendos censeo "ludos, qui quotannis comiter Apollini fiant; quum po"pulus dederit ex publico partem, privati uti conferant pro se atque suis; iis ludis faciendis præerit prætor is, qui 25 "ius populo plebeique dabit summum; decemviri Græco "ritu hostiis sacra faciant. Hoc si recte facietis, gaude"bitis semper fietque res vestra melior; nam is divus exstinguet perduelles vestros, qui vestros campos pascit placide." Ad id carmen explanandum diem unum 30 sumpserunt; postero die senatus consultum factum est, ut decemviri de ludis Apollini reque divina facienda inspicerent. Ea quum inspecta relataque ad senatum essent, censuerunt patres, Apollini ludos vovendos faciendosque et, quando ludi facti essent, duodecim millia æris prætori 35 ad rem divinam et duas hostias maiores dandas. Alterum senatus consultum factum est, ut decemviri sacrum Græco ritu facerent hisque hostiis, Apollini bove aurato et capris duabus albis auratis, Latonæ bove femina aurata. Ludos prætor in circo maximo quum facturus esset, edixit, ut 40

66

66

[ocr errors]

populus per eos ludos stipem Apollini, quantam commodum esset, conferret. Hæc est origo ludorum Apollinarium, victoriæ, non valetudinis ergo, ut plerique rentur, votorum factorumque. Populus coronatus spectavit, matronæ sup45 plicavere; vulgo apertis ianuis in propatulo epulati sunt, celeberque dies omni cærimoniarum genere fuit.

XXXI.

A SINGLE COMBAT.

Restituit tamen his animos et illis minuit audaciam parva una res; sed in bello nihil tam leve est, quod non magnæ interdum rei momentum faciat. T. Quinctio Crispino Badius Campanus hospes erat perfamiliari hospitio 5 iunctus. Creverat consuetudo, quod æger Romæ apud Crispinum Badius ante defectionem Campanam liberaliter comiterque curatus fuerat. Is tum Badius progressus ante stationes, quæ pro porta stabant, vocari Crispinum iussit. Quod ubi est Crispino nuntiatum, ratus colloquium amicum 10 ac familiare quæri, manente memoria etiam in discidio publicorum fæderum privati iuris, paulum a ceteris processit. Postquam in conspectum venere," Provoco te" inquit "ad "pugnam, Crispine;" Badius: "conscendamus equos, summotisque aliis, uter bello melior sit, decernamus.' 15 Ad ea Crispinus nec sibi nec illi ait hostes deesse, in quibus virtutem ostendant; se, etiamsi in acie occurrerit, declinaturum, ne hospitali cæde dextram violet; conversusque abibat. Enimvero ferocius tum Campanus increpare mollitiam ignaviamque et se digna probra in insontem 20 iacere, hospitalem hostem appellans simulantemque parcere, cui sciat parem se non esse. Si parum, publicis fæderibus ruptis, dirempta simul et privata iura esse putet, Badium Campanum T. Quinctio Crispino Romano palam,

[ocr errors]
[ocr errors]

duobus exercitibus audientibus, renuntiare hospitium. Nihil sibi cum eo consociatum, nihil fœderatum, hosti cum 25 hoste, cuius patriam ac penates publicos privatosque oppugnatum venisset. Si vir esset, congrederetur. Diu cunctantem Crispinum perpulere turmales, ne impune insultare Campanum pateretur. Itaque tantum moratus, dum imperatores consuleret, permitterentne sibi extra 30 ordinem in provocantem hostem pugnare, permissu eorum arma cepit equumque conscendit et Badium nomine compellans ad pugnam evocavit. Nulla mora a Campano Crispinus supra

facta est; infestis equis concurrerunt. scutum sinistrum humerum Badio hasta transfixit, super- 35 que delapsum cum vulnere ex equo desiluit, ut pedes iacentem conficeret. Badius, priusquam opprimeretur, parma atque equo relicto ad suos aufugit; Crispinus equum armaque capta et cruentam cuspidem insignis spoliis ostentans cum magna laude et gratulatione militum ad con- 40 sules est deductus, laudatusque ibi magnifice et donis donatus.

XXXII.

MARCELLUS IN THE MOMENT OF VICTORY.

Marcellus ut moenia ingressus ex superioribus locis urbem omnium ferme illa tempestate pulcherrimam subiectam oculis vidit, illacrimasse dicitur partim gaudio tantæ perpetratæ rei, partim vetusta gloria urbis. Atheniensium classes demersæ et duo ingentes exercitus cum duobus 5 clarissimis ducibus deleti occurrebant et tot bella cum Carthaginiensibus tanto cum discrimine gesta, tot tam opulenti tyranni regesque, præter ceteros Hiero, quum recentissimæ memoriæ rex, tum ante omnia, quæ virtus ei fortunaque sua dederat, beneficiis in populum Romanum insignis. Ea 10

quum universa occurrerent animo, subiretque cogitatio, iam illa momento horæ arsura omnia et ad cineres reditura, priusquam signa Achradinam admoveret, præmittit Syracusanos, qui intra præsidia Romana, ut ante dictum est, 15 fuerant, ut alloquio leni impellerent hostes ad dedendam

urbem.

XXXIII.

THE PESTILENCE.

Accessit et pestilentia, commune malum, quod facile utrorumque animos averteret a belli consiliis. Nam tempore autumni et locis natura gravibus, multo tamen magis extra urbem quam in urbe, intoleranda vis æstus per utra5 que castra omnium ferme corpora movit. Ac primo temporis ac loci vitio et ægri erant et moriebantur; postea curatio ipsa et contactus ægrorum vulgabat morbos, ut aut neglecti desertique, qui incidissent, morerentur aut assidentes curantesque eadem vi morbi repletos secum traTo herent, quotidianaque funera et mors ob oculos esset et undique dies noctesque ploratus audirentur. Postremo ita assuetudine mali efferaverant animos, ut non modo lacrimis iustoque comploratu prosequerentur mortuos, sed ne efferrent quidem aut sepelirent, iacerentque strata exanima 15 corpora in conspectu similem mortem exspectantium, mortuique ægros, ægri validos quum metu, tum tabe ac pestifero odore corporum conficerent; et ut ferro potius morerentur, quidam invadebant soli hostium stationes. Multo tamen vis maior pestis Ponorum castra quam Romana 20 corripuerat; nam diu circumsedendo Syracusas cælo aquisque assuerant magis. Ex hostium exercitu Siculi, ut primum videre, ex gravitate loci vulgari morbos, in suas quisque propinquas urbes dilapsi sunt; [et] Carthaginien

« IndietroContinua »