Immagini della pagina
PDF
ePub

ex præparato allatum reportans donabat aut præfecto aut custodibus portarum; nocte maxime commeare propter 25 metum hostium credebant. Ubi iam eo consuetudinis adducta res est, ut, quocunque noctis tempore sibilo dedisset signum, porta aperiretur, tempus agendæ rei Hannibali visum est. Tridui viam aberat; ubi, quo minus mirum esset uno eodemque loco stativa eum tam diu habere, 30 ægrum simulabat. Romanis quoque, qui in præsidio Tarenti erant, suspecta esse tam segnis mora eius desierat. Ceterum, postquam Tarentum ire constituit, decem millibus peditum atque equitum, quos expeditioni velocitate corporum ac levitate armorum aptissimos esse ratus est, 35 electis, quarta vigilia noctis signa movit, præmissisque octoginta fere Numidis equitibus præcepit, ut discurrerent circa vias perlustrarentque omnia oculis, ne quis agrestium procul spectator agminis falleret; prægressos retraherent, obvios occiderent, ut prædonum magis quam exercitus 40 accolis species esset. Ipse raptim agmine acto, quindecim ferme millium spatio castra ab Tarento posuit; et ne ibi quidem denuntiato, quo pergerent, tantum convocatos milites monuit, via omnes irent nec deverti quemquam aut excedere ordine agminis paterentur et in primis intenti ad 45 imperia accipienda essent, neu quid nisi ducum iussu facerent; se in tempore editurum, quæ vellet agi. Eadem ferme hora Tarentum fama præyenerat, Numidas equites paucos populari agros terroremque late agrestibus iniecisse. Ad quem nuntium nihil ultra motus præfectus Romanus, 50 quam ut partem equitum postero die luce prima juberet exire ad arcendum populationibus hostem; in cetera adeo nihil ab eo intenta cura est, ut contra pro argumento fuerit illa procursatio Numidarum, Hannibalem exercitumque e castris non movisse. Hannibal concubia nocte movit. 55 Dux Philemenus erat cum solito captæ venationis onere; ceteri proditores ea, quæ composita erant, exspectabant.

Convenerat autem, ut Philemenus portula assueta venationem inferens armatos induceret, parte alia portam Temenitida adiret Hannibal; ea mediterranea regio est, orientem spectans; busta aliquantum intra moenia includ- 60 unt. Quum portæ appropinquaret, editus ex composito ignis ab Hannibale est, refulsitque idem redditum ab Nicone signum; exstinctæ deinde utrinque flammæ sunt. Hannibal silentio ducebat ad portam. Nico ex improviso adortus sopitos vigiles in cubilibus suis obtruncat portamque 65 aperit. Hannibal cum peditum agmine ingreditur, equites subsistere iubet, ut, quo res postulet, occurrere libero campo possent. Et Philemenus portulæ parte alia, qua commeare assuerat, appropinquabat. Nota vox eius et familiare iam signum quum excitasset vigilem, dicenti vix sustineri 70 grandis bestia onus portula aperitur. Inferentes aprum duos iuvenes secutus ipse cum expedito venatore vigilem, incautius miraculo magnitudinis in eos, qui ferebant, versum, venabulo traiicit. Ingressi deinde triginta fere armati ceteros vigiles obtruncant refringuntque portam 75 proximam, et agmen sub signis confestim irrupit. Inde cum silentio in forum ducti Hannibali sese coniunxerunt. Tum duo millia Gallorum Poenus, in tres divisa partes, per urbem dimittit Tarentinosque duces singulis partibus addit binos. Itinera quam maxime frequentia occupari 80 iubet, tumultu orto Romanos passim cædi, oppidanis parci. Sed ut fieri id posset, præcipit iuvenibus Tarentinis, ut, ubi quem suorum procul vidissent, quiescere ac silere ac bono animo esse iuberent. Iam tumultus erat clamorque, qualis esse in capta urbe solet; sed quid rei 85 esset, nemo satis pro certo scire. Tarentini Romanos ad diripiendam urbem credere coortos; Romanis seditio aliqua cum fraude videri ab oppidanis mota. Præfectus primo excitatus tumultu in portum effugit; inde acceptus scapha in arcem circumvehitur. Errorem et tuba 90

E

audita ex theatro faciebat; nam et Romana erat, a proditoribus ad hoc ipsum præparata, et inscienter a Græco inflata, quis aut quibus signum daret, incertum efficiebat. Ubi illuxit, et Romanis Punica et Gallica arma cognita 95 [tum] dubitationem exemerunt, et Græci, Romanos passim cæde stratos cernentes, ab Hannibale captam urbem senserunt. Postquam lux certior erat, et Romani, qui cædibus superfuerant, in arcem confugerant, conticiscebatque paulatim tumultus, tum Hannibal Tarentinos sine 100 armis convocari iubet. Convenere omnes, præterquam qui cedentes in arcem Romanos ad omnem adeundam simul fortunam persecuti fuerant. Ibi Hannibal benigne allocutus Tarentinos testatusque, quæ præstitisset civibus eorum, quos ad Trasumennum aut ad Cannas cepisset, 105 simul in dominationem superbam Romanorum invectus, recipere se in domos suas quemque iussit et foribus nomen suum inscribere; se domos eas, quæ inscriptæ non essent, signo extemplo dato diripi iussurum; si quis in hospitio civis Romani (vacuas autem tenebant domos) nomen in110 scripsisset, eum se pro hoste habiturum. Contione dimissa, quum titulis notatæ fores discrimen pacatæ ab hostili domo fecissent, signo dato ad diripienda hospitia Romana passim discursum est; et fuit prædæ aliquantum.

XXX.

THE MARCIAN BOOKS.

Religio deinde nova obiecta est ex carminibus Marcianis. Vates hic Marcius illustris fuerat, et quum conquisitio priore anno ex senatus consulto talium librorum fieret, in M. Æmilii prætoris urbani, qui eam rem agebat, manus 5 venerant; is protinus novo prætori Sullæ tradiderat. Ex huius Marcii duobus carminibus alterius post rem factam

editi comprobata auctoritas eventu alteri quoque, cuius nondum tempus venerat, afferebat fidem. Priore carmine Cannensis prædicta clades in hæc fere verba erat: "Am"nem, Troiugena [Romane,] fuge Cannam, ne te alieni- 10 66 genæ cogant in campo Diomedis conserere manus. Sed

66

66

[ocr errors]
[ocr errors]
[ocr errors]
[ocr errors]

neque credes tu mihi, donec compleris sanguine campum, "multaque millia occisa tua deferet amnis in pontum magnum ex terra frugifera; piscibus atque avibus ferisque, quæ incolunt terras, iis fuat esca caro tua; nam 15 "mihi ita Iuppiter fatus est." Et Diomedis Argivi campos et Cannam flumen ii, qui militaverant in iis locis, iuxta atque ipsam cladem agnoscebant. Tum alterum carmen recitatum, non eo tantum obscurius, quia incertiora. futura præteritis sunt, sed perplexius etiam scripturæ ge- 20 nere. Hostes, Romani, si expellere vultis vomicamque, quæ gentium venit longe, Apollini vovendos censeo "ludos, qui quotannis comiter Apollini fiant; quum populus dederit ex publico partem, privati uti conferant pro "se atque suis; iis ludis faciendis præerit prætor is, qui 25 "ius populo plebeique dabit summum; decemviri Græco "ritu hostiis sacra faciant. Hoc si recte facietis, gaude"bitis semper fietque res vestra melior; nam is divus exs"tinguet perduelles vestros, qui vestros campos pascit "placide." Ad id carmen explanandum diem unum 30 sumpserunt; postero die senatus consultum factum est, ut decemviri de ludis Apollini reque divina facienda inspicerent. Ea quum inspecta relataque ad senatum essent, censuerunt patres, Apollini ludos vovendos faciendosque et, quando ludi facti essent, duodecim millia æris prætori 35 ad rem divinam et duas hostias maiores dandas. Alterum senatus consultum factum est, ut decemviri sacrum Græco ritu facerent hisque hostiis, Apollini bove aurato et capris duabus albis auratis, Latonæ bove femina aurata. Ludos prætor in circo maximo quum facturus esset, edixit, ut 40

populus per eos ludos stipem Apollini, quantam commodum esset, conferret. Hæc est origo ludorum Apollinarium, victoriæ, non valetudinis ergo, ut plerique rentur, votorum factorumque. Populus coronatus spectavit, matronæ sup45 plicavere; vulgo apertis ianuis in propatulo epulati sunt, celeberque dies omni cærimoniarum genere fuit.

XXXI.

A SINGLE COMBAT.

Restituit tamen his animos et illis minuit audaciam parva una res; sed in bello nihil tam leve est, quod non magnæ interdum rei momentum faciat. T. Quinctio Crispino Badius Campanus hospes erat perfamiliari hospitio 5 iunctus. Creverat consuetudo, quod æger Romæ apud Crispinum Badius ante defectionem Campanam liberaliter comiterque curatus fuerat. Is tum Badius progressus ante stationes, quæ pro porta stabant, vocari Crispinum iussit. Quod ubi est Crispino nuntiatum, ratus colloquium amicum 10 ac familiare quæri, manente memoria etiam in discidio publicorum fæderum privati iuris, paulum a ceteris processit. Postquam in conspectum venere, " Provoco te" inquit "ad pugnam, Crispine;" Badius: "conscendamus equos, "summotisque aliis, uter bello melior sit, decernamus." 15 Ad ea Crispinus nec sibi nec illi ait hostes deesse, in quibus virtutem ostendant; se, etiamsi in acie occurrerit, declinaturum, ne hospitali cæde dextram violet; conversusque abibat. Enimvero ferocius tum Campanus increpare mollitiam ignaviamque et se digna probra in insontem 20 iacere, hospitalem hostem appellans simulantemque parcere, cui sciat parem se non esse. Si parum, publicis fœderibus ruptis, dirempta simul et privata iura esse putet, Badium Campanum T. Quinctio Crispino Romano palam,

[ocr errors]
« IndietroContinua »