Immagini della pagina
PDF
ePub

ses, quibus nusquam receptus erat, cum ipsis ducibus Hippocrate atque Himilcone ad internecionem omnes peri- 25 erunt. Marcellus, ut tanta vis ingruebat mali, traduxerat in urbem suos, infirmaque corpora tecta et umbræ recreaverant; multi tamen ex Romano exercitu eadem peste absumpti sunt.

XXXIV.

DEATH OF ARCHIMEDES.

Urbs diripienda militi data est, custodibus divisis per domos eorum, qui intra præsidia Romana fuerant. Quum multa iræ, multa avaritiæ fœda exempla ederentur, Archimeden memoriæ proditum est, in tanto tumultu, quantum pavor captæ urbis in discursu diripientium militum ciere 5 poterat, intentum formis, quas in pulvere descripserat, ab ignaro milite, quis esset, interfectum; ægre id Marcellum tulisse, sepulturæque curam habitam, et propinquis etiam inquisitis honori præsidioque nomen ac memoriam eius fuisse.

ΙΟ

XXXV.

DEATH OF GNÆUS SCIPIO.

Ad Romanos nondum quidem fama tantæ cladis pervenerat, sed mæstum quoddam silentium erat et tacita divinatio, qualis iam præsagientibus animis imminentis mali esse solet. Imperator ipse, præterquam quod ab sociis se desertum, hostium tantum auctas copias sentiebat, 5 coniectura etiam et ratione ad suspicionem acceptæ cladis quam ad ullam bonam spem pronior erat: quonam modo

enim Hasdrubalem ac Magonem, nisi defunctos suo bello, sine certamine adducere exercitum potuisse? quomodo 10 autem non obstitisse aut ab tergo secutum fratrem, ut, si prohibere, quo minus in unum coirent et duces et exercitus. hostium, non posset, ipse certe cum fratre coniungeret copias? His anxius curis id modo esse salutare in præsens credebat, cedere inde quantum posset ; et [inde] una nocte, 15 ignaris hostibus et ob id quietis, aliquantum emensus est iter. Luce ut senserunt profectos, hostes præmissis Numidis quam poterant maxime citato agmine sequi cœperunt. Ante noctem assecuti Numidæ, nunc ab tergo, nunc in latera incursantes, consistere coegerunt ac tutari agmen ; 20 quantum possent tamen niti, ut simul pugnarent procederentque, Scipio hortabatur, priusquam pedestres copiæ assequerentur. Ceterum nunc agendo, nunc sustinendo agmen quum aliquamdiu haud multum procederetur et nox iam instaret, revocat e prælio suos Scipio et collectos 25 in tumulum quendam non quidem satis tutum, præsertim agmini perculso, editiorem tamen, quam cetera circa erant, subducit. Ibi primo impedimentis et equitatu in medium receptis circumdati pedites haud difficulter impetus incursantium Numidarum arcebant; dein, postquam toto agmine. 30 tres imperatores cum tribus iustis exercitibus aderant apparebatque, parum armis ad tuendum locum sine munimento valituros esse, circumspectare atque agitare dux cœpit, si quo modo posset vallum circumiicere. Sed erat adeo nudus tumulus et asperi soli, ut nec virgulta vallo cædendo nec 35 terra cæspiti faciendo aut ducendæ fossæ aliive ulli operi apta inveniri posset; nec natura quicquam satis arduum aut abscisum erat, quod hosti aditum adscensumve difficilem præberet; omnia fastigio leni subvexa. Ut tamen aliquam imaginem valli obiicerent, clitellas illigatas oneribus velut 40 struentes ad altitudinem solitam circumdabant, cumulo sarcinarum omnis generis obiecto, ubi ad moliendum

clitellæ defuerant. Punici exercitus postquam advenere, in tumulum quidem perfacile agmen erexere; munitionis facies nova primo eos velut miraculo quodam tenuit, quum duces undique vociferarentur, quid starent et non ludibrium 45 illud, vix feminis puerisve morandis satis validum, distraherent diriperentque ? captum hostem teneri, latentem post sarcinas. Hæc contemptim duces increpabant; ceterum neque transilire nec moliri onera obiecta nec cædere stipatas clitellas ipsisque obrutas sarcinis facile erat. Trudentes 50 sudibus quum amoliti obiecta onera armatis dedissent viam, pluribusque idem partibus fieret, capta iam undique castra erant. Pauci a multis perculsique a victoribus passim cædebantur; magna pars tamen militum, quum in propinquas refugisset silvas, in castra P. Scipionis, quibus Ti. 55 Fonteius legatus præerat, perfugerunt. Cn. Scipionem alii in tumulo primo impetu hostium cæsum tradunt, alii cum paucis in propinquam castris turrim perfugisse; hanc igni circumdatam atque ita exustis foribus, quas nulla moliri potuerant vi, captam, omnesque intus cum ipso imperatore 60 occisos. Anno octavo, postquam in Hispaniam venerat, Cn. Scipio, undetricesimo die post fratris mortem est interfectus. Luctus ex morte eorum non Romæ maior quam per totam Hispaniam fuit; quin apud cives partem doloris et exercitus amissi et alienata provincia et publica trahebat 65 clades; Hispaniæ ipsos lugebant desiderabantque duces, Gnæum magis, quod diutius præfuerat iis priorque et favorem occupaverat et specimen iustitiæ temperantiæque Romanæ primus dederat.

XXXVI.

HANNIBAL AT ROME.

Inter hæc Hannibal ad Anienem fluvium tria millia pas

suum ab urbe castra admovit. Ibi stativis positis ipse cum duobus millibus equitum ad portam Collinam usque ad Herculis templum est progressus atque, unde proxime 5 poterat, mœnia situmque urbis obequitans contemplabatur. Id eum tam licenter atque otiose facere, Flacco indignum visum est; itaque immisit equites summoverique atque in castra redigi hostium equitatum iussit. Quum commissum prælium esset, consules transfugas Numid10 arum, qui tum in Aventino ad mille et ducenti erant, media urbe transire Esquilias iusserunt, nullos aptiores inter convalles tectaque hortorum et sepulcra et cavas undique vias ad pugnandum futuros rati. Quos quum ex arce Capitolioque clivo Publicio in equis decurrentes quidam vidissent, 15 captum Aventinum conclamaverunt. Ea res tantum tumultum ac fugam præbuit, ut, nisi castra Punica extra urbem fuissent, effusura se omnis pavida multitudo fuerit; tunc in domos atque in tecta refugiebant, vagosque in viis suos pro hostibus lapidibus telisque incessebant; nec com20 primi tumultus aperirique error poterat, refertis itineribus agrestium turba pecorumque, quæ repentinus pavor in urbem compulerat. Equestre prælium secundum fuit, summotique hostes sunt. Et quia multis locis comprimendi tumultus erant, qui temere oriebantur, placuit omnes, 25 qui dictatores, consules censoresve fuissent, cum imperio esse, donec recessisset a muris hostis. Et diei quod reliquum fuit, et nocte insequenti multi temere excitati tumultus sunt compressique.

Postero die transgressus Anienem Hannibal in aciem 30 omnes copias eduxit; nec Flaccus consulesque certamen detrectavere. Instructis utrinque exercitibus in eius pugnæ casum, in qua urbs Roma victori præmium esset, imber ingens grandine mixtus ita utramque aciem turbavit, ut vix armis retentis in castra sese receperint, nullius rei minore 35 quam hostium metu. Et postero die eodem loco acies

In

instructas eadem tempestas diremit; ubi recepissent se in castra, mira serenitas cum tranquillitate oriebatur. religionem ea res apud Pœnos versa est, auditaque vox Hannibalis fertur, potiundæ sibi urbis Romæ modo mentem non dari, modo fortunam. Minuere etiam spem eius duæ 40 aliæ, parva magnaque, res, magna illa, quod, quum ipse ad monia urbis Romæ armatus sederet, milites sub vexillis in supplementum Hispaniæ profectos audiit, parva autem, quod per eos dies eum forte agrum, in quo ipse castra haberet, venisse nihil ob id deminuto pretio cognitum ex 45 quodam captivo est. Id vero adeo superbum atque indignum visum, eius soli, quod ipse bello captum possideret haberetque, inventum Romæ emptorem, ut extemplo vocato præcone tabernas argentarias, quæ circa forum Romanum essent, iusserit venire.

50

XXXVII.

THE COUNSEL OF VIRRIUS.

Vibius Virrius, qui defectionis auctor ab Romanis fuerat, interrogatus sententiam negat eos, qui de legatis et de pace ac deditione loquantur, meminisse, nec quid facturi fuerint, si Romanos in potestate habuissent, nec quid ipsis patiendum sit. "Quid? vos" inquit "eam deditionem fore 5 ❝censetis, qua quondam, ut adversus Samnites auxilium "impetraremus, nos nostraque omnia Romanis dedidimus? "Iam e memoria excessit, quo tempore et in qua fortuna "a populo Romano defecerimus? iam, quemadmodum in “defectione præsidium, quod poterat emitti, per cruciatum 10 "et ad contumeliam necarimus? quoties in obsidentes, quam inimice eruperimus, castra oppugnarimus, Hanni"balem vocaverimus ad opprimendos eos? hoc quod re"centissimum est, ad oppugnandam Romam hinc eum

66

« IndietroContinua »