Immagini della pagina
PDF
ePub

duobus exercitibus audientibus, renuntiare hospitium. Nihil sibi cum eo consociatum, nihil fæderatum, hosti cum 25 hoste, cuius patriam ac penates publicos privatosque oppugnatum venisset.

Si vir esset, congrederetur. Diu cunctantem Crispinum perpulere turmales, ne impune insultare Campanum pateretur. Itaque tantum moratus, dum imperatores consuleret, permitterentne sibi extra 30 ordinem in provocantem hostem pugnare, permissu eorum arma cepit equumque conscendit et Badium nomine compellans ad pugnam evocavit. Nulla mora a Campano facta est; infestis equis concurrerunt. Crispinus supra scutum sinistrum humerum Badio hasta transfixit, super- 35 que delapsum cum vulnere ex equo desiluit, ut pedes iacentem conficeret. Badius, priusquam opprimeretur, parma atque equo relicto ad suos aufugit; Crispinus equum armaque capta et cruentam cuspidem insignis spoliis ostentans cum magna laude et gratulatione militum ad con- 40 sules est deductus, laudatusque ibi magnifice et donis donatus.

XXXII.

MARCELLUS IN THE MOMENT OF VICTORY.

Marcellus ut mænia ingressus ex superioribus locis urbem omnium ferme illa tempestate pulcherrimam subiectam oculis vidit, illacrimasse dicitur partim gaudio tantæ perpetratæ rei, partim vetusta gloria urbis. Atheniensium classes demersæ et duo ingentes exercitus cum duobus 5 clarissimis ducibus deleti occurrebant et tot bella cum Carthaginiensibus tanto cum discrimine gesta, tot tam opulenti tyranni regesque, præter ceteros Hiero, quum recentissimæ memoriæ rex, tum ante omnia, quæ virtus ei fortunaque sua dederat, beneficiis in populum Romanum insignis. Ea 10 quum universa occurrerent animo, subiretque cogitatio, iam illa momento horæ arsura omnia et ad cineres reditura, priusquam signa Achradinam admoveret, præmittit Syra

cusanos, qui intra præsidia Romana, ut ante dictum est, 15 fuerant, ut alloquio leni impellerent hostes ad dedendam

urbem.

XXXIII.

THE PESTILENCE.

Accessit et pestilentia, commune malum, quod facile utrorumque animos averteret a belli consiliis. Nam tempore autumni et locis natura gravibus, multo tamen magis

extra urbem quam in urbe, intoleranda vis æstus per utra5 que castra omnium ferme

corpora movit. Ac primo temporis ac loci vitio et ægri erant et moriebantur; postea curatio ipsa et contactus ægrorum vulgabat morbos, ut aut neglecti desertique, qui incidissent, morerentur aut as

sidentes curantesque eadem vi morbi repletos secum tra10 herent, quotidianaque funera et mors ob oculos esset et

undique dies noctesque ploratus audirentur. Postremo ita assuetudine mali effcraverant animos, ut non modo lacrimis iustoque comploratu prosequerentur mortuos, sed ne effer

rent quidem aut sepelirent, iacerentque strata exanima 15 corpora in conspectu similem mortem exspectantium, mor

tuique ægros, ægri validos quum metu, tum tabe ac pestifero odore corporum conficerent; et ut ferro potius morerentur, quidam invadebant soli hostium stationes. Multo

tamen vis maior pestis Pænorum castra quam Romana 20 corripuerat ; nam diu circumsedendo Syracusas cælo aquisque assuerant magis.

Ex hostium exercitu Siculi, ut primum videre, ex gravitate loci vulgari morbos, in suas quisque propinquas urbes dilapsi sunt; [et] Carthaginienses, quibus nusquam receptus erat, cum ipsis ducibus Hippocrate atque Himilcone ad internecionem omnes peri- 25 erunt. Marcellus, ut tanta vis ingruebat mali, traduxerat in urbem suos, infirmaque corpora tecta et umbræ recreaverant; multi tamen ex Romano exercitu eadem peste absumpti sunt.

XXXIV.

DEATH OF ARCHIMEDES.

Urbs diripienda militi data est, custodibus divisis per domos eorum, qui intra præsidia Romana fuerant. Quum multa iræ, multa avaritiæ fæda exempla ederentur, Archimeden memoriæ proditum est, in tanto tumultu, quantum pavor captæ urbis in discursu diripientium militum ciere 5 poterat, intentum formis, quas in pulvere descripserat, ab ignaro milite, quis esset, interfectum; ægre id Marcellum tulisse, sepulturæque curam habitam, et propinquis etiam inquisitis honori præsidioque nomen ac memoriam eius fuisse.

ΙΟ

XXXV.

DEATH OF GNÆUS SCIPIO.

Ad Romanos nondum quidem fama tantæ cladis pervenerat, sed mæstum quoddam silentium erat et tacita divinatio, qualis iam præsagientibus animis imminentis mali esse solet. Imperator ipse, præterquam quod ab sociis se desertum, hostium tantum auctas copias sentiebat, 5 coniectura etiam et ratione ad suspicionem acceptæ cladis quam ad ullam bonam spem pronior erat: quonam modo

enim Hasdrubalem ac Magonem, nisi defunctos suo bello,

sine certamine adducere exercitum potuisse ? quomodo 10 autem non obstitisse aut ab tergo secutum fratrem, ut, si

probibere, quo minus in unum coirent et duces et exercitus hostium, non posset, ipse certe cum fratre coniungeret copias ? His anxius curis id modo esse salutare in præsens

credebat, cedere inde quantum posset; et [inde] una nocte, 15 ignaris hostibus et ob id quietis, aliquantum emensus est

iter. Luce ut senserunt profectos, hostes præmissis Numidis quam poterant maxime citato agmine sequi cæperunt. Ante noctem assecuti Numidæ, nunc ab tergo, nunc in

latera incursantes, consistere coegerunt ac tutari agmen ; 20 quantum possent tamen niti, ut simul pugnarent proced

erentque, Scipio hortabatur, priusquam pedestres copiæ assequerentur. Ceterum nunc agendo, nunc sustinendo agmen quum aliquamdiu haud multum procederetur et

nox iam instaret, revocat e prælio suos Scipio et collectos 25 in tumulum quendam non quidem satis tutum, præsertim

agmini perculso, editiorem tamen, quam cetera circa erant, subducit. Ibi primo impedimentis et equitatu in medium receptis circumdati pedites haud difficulter impetus incursan

tium Numidarum arcebant; dein, postquam toto agmine 30 tres imperatores cum tribus iustis exercitibus aderant ap

parebatque, parum armis ad tuendum locum sine munimento valituros esse, circumspectare atque agitare dux cæpit, si quo modo posset vallum circumiicere. Sed erat adeo nudus

tumulus et asperi soli, ut nec virgulta vallo cædendo nec 35 terra cæspiti faciendo aut ducendæ fossæ aliive ulli operi

apta inveniri posset; nec natura quicquam satis arduum aut abscisum erat, quod hosti aditum adscensumve difficilem præberet; omnia fastigio leni subvexa. Ut tamen aliquam

imaginem valli obiicerent, clitellas illigatas oneribus velut 40 struentes ad altitudinem solitam circumdabant, cumulo

sarcinarum omnis generis obiecto, ubi ad moliendum

clitellæ defuerant. Punici exercitus postquam advenere, in tumulum quidem perfacile agmen erexere ; munitionis facies nova primo eos velut miraculo quodam tenuit, quum duces undique vociferarentur, quid starent et non ludibrium 45 illud, vix feminis puerisve morandis satis validum, distraherent diriperentque ? captum hostem teneri, latentem post sarcinas. Hæc contemptim duces increpabant; ceterum neque transilire nec moliri onera obiecta nec cædere stipatas clitellas ipsisque obrutas sarcinis facile erat.

Trudentes 50 sudibus quum amoliti obiecta onera armatis dedissent viam, pluribusque idem partibus fieret, capta iam undique castra erant. Pauci a multis perculsique a victoribus passim cædebantur; magna pars tamen militum, quum in propinquas refugisset silvas, in castra P. Scipionis, quibus Ti. 55 Fonteius legatus præerat, perfugerunt. Cn. Scipionem alii in tumulo primo impetu hostium cæsum tradunt, alii cum paucis in propinquam castris turrim perfugisse; hanc igni circumdatam atque ita exustis foribus, quas nulla moliri potuerant vi, captam, omnesque intus cum ipso imperatore 60 occisos. Anno octavo, postquam in Hispaniam venerat, Cn. Scipio, undetricesimo die post fratris mortem est interfectus. Luctus ex morte eorum non Romæ maior quam per totam Hispaniam fuit; quin apud cives partem doloris et exercitus amissi et alienata provincia et publica trahebat 65 clades ; Hispaniæ ipsos lugebant desiderabantque duces, Gnæum magis, quod diutius præfuerat iis priorque et favorem occupaverat et specimen iustitiæ temperantiæque Romanæ primus dederat.

XXXVI.

HANNIBAL AT ROME.

Inter hæc Hannibal ad Anienem fluvium tria millia pas

« IndietroContinua »