Immagini della pagina
PDF
ePub

suum ab urbe castra admovit. Ibi stativis positis ipse cum duobus millibus equitum ad portam Collinam usque ad

Herculis templum est progressus atque, unde proxime 5 poterat, mænia situmque urbis obequitans contemplaba

tur. Id eum tam licenter atque otiose facere, Flacco indignum visum est; itaque immisit equites summoverique atque in castra redigi hostium equitatum iussit. Quum

commissum prælium esset, consules transfugas Numid10 arum, qui tum in Aventino ad mille et ducenti erant, media

urbe transire Esquilias iusserunt, nullos aptiores inter convalles tectaque hortorum et sepulcra et cavas undique vias ad pugnandum futuros rati. Quos quum ex arce Capitolio

que clivo Publicio in equis decurrentes quidam vidissent, 15 captum Aventinum conclamaverunt. Ea res tantum

tumultum ac fugam præbuit, ut, nisi castra Punica extra urbem fuissent, effusura se omnis pavida multitudo fuerit; tunc in domos atque in tecta refugiebant, vagosque in viis

suos pro hostibus lapidibus telisque incessebant; nec com20 primi tumultus aperirique error poterat, refertis itineribus

agrestium turba pecorumque, quæ repentinus pavor in urbem compulerat. Equestre prælium secundum fuit, summotique hostes sunt. Et quia multis locis comprim

endi tumultus erant, qui temere oriebantur, placuit omnes, 25 qui dictatores, consules censoresve fuissent, cum imperio

esse, donec recessisset a muris hostis. Et diei quod reliquum fuit, et nocte insequenti multi temere excitati tumultus sunt compressique.

Postero die transgressus Anienem Hannibal in aciem 30 omnes copias eduxit; nec Flaccus consulesque certamen

detrectavere. Instructis utrinque exercitibus in eius pugnæ casum, in qua urbs Roma victori præmium esset, imber ingens grandine mixtus ita utramque aciem turbavit, ut vix

armis retentis in castra sese receperint, nullius rei minore 35 quam hostium metu. Et postero die eodem loco acies instructas eadem tempestas diremit; ubi recepissent se in castra, mira serenitas cum tranquillitate oriebatur. In religionem ea res apud Pænos versa est, auditaque vox Hannibalis fertur, potiundæ sibi urbis Romæ modo mentem non dari, modo fortunam. Minuere etiam spem eius duæ 40 aliæ, parva magnaque, res, magna illa, quod, quum ipse ad menia urbis Romæ armatus sederet, milites sub vexillis in supplementum Hispaniæ profectos audiit, parva autem, quod per eos dies eum forte agrum, in quo ipse castra haberet, venisse nihil ob id deminuto pretio cognitum ex 45 quodam captivo est. Id vero adeo superbum atque indignum visum, eius soli, quod ipse bello captum possideret haberetque, inventum Romæ emptorem, ut extemplo vocato præcone tabernas argentarias, quæ circa forum Romanum essent, iusserit venire.

50

XXXVII.

THE COUNSEL OF VIRRIUS.

66

Vibius Virrius, qui defectionis auctor ab Romanis fuerat, interrogatus sententiam negat eos, qui de legatis et de pace ac deditione loquantur, meminisse, nec quid facturi fuerint, si Romanos in potestate habuissent, nec quid ipsis patiendum sit. “Quid? vos” inquit “eam deditionem fore 5

censetis, qua quondam, ut adversus Samnites auxilium “impetraremus, nos nostraque omnia Romanis dedidimus? “ Iam e memoria excessit, quo tempore et in qua fortuna

a populo Romano defecerimus ? iam, quemadmodum in “defectione præsidium, quod poterat emitti, per cruciatum 10 et ad contumeliam necarimus ? quoties in obsidentes,

quam inimice eruperimus, castra oppugnarimus, Hanni“balem vocaverimus ad opprimendos eos ? hoc quod re“centissimum est, ad oppugnandam Romam hinc eum

[ocr errors]
[ocr errors]

prope

[ocr errors]
[ocr errors]

15“miserimus? Age contra, quæ illi infeste in nos fecerint, “repetite, ut ex eo, quid speretis, habeatis. Quum hostis

alienigena in Italia esset, et Hannibal hostis, et cuncta “bello arderent, omissis omnibus, omisso ipso Hannibale,

“ambo consules et duo consulares exercitus ad Capuam 20“oppugnandam miserunt. Alterum annum circumvallatos

“inclusosque nos fame macerant, et ipsi nobiscum ultima "pericula et gravissimos labores perpessi, circa vallum ac fossas sæpe

trucidati ac ad extremum castris exuti. “Sed omitto hæc; vetus atque usitata res est in oppug25"nanda hostium urbe labores ac pericula pati; illud iræ

atque odii exsecrabilis indicium est. Hannibal ingentibus copiis peditum equitumque castra oppugnavit et ex parte

cepit; tanto periculo nihil moti sunt ab obsidione. Pro“fectus trans Vulturnum perussit Calenum agrum ; nihil 30“ tanta sociorum clade avocati sunt. Ad ipsam urbem

“ Roman infesta signa ferri iussit ; eam quoque tempes

tatem imminentem spreverunt. Transgressus Anienem “amnem tria millia passuum ab urbe castra posuit, pos

“tremo ad mænia ipsa et ad portas accessit ; Romam se 35“adempturum eis, nisi omitterent Capuam, ostendit ; non

omiserunt. Feras bestias, cæco impetu ac rabie conci“ tatas, si ad cubilia et catulos earum ire pergas, ad opem “suis ferendam avertas; Romanos Roma circumsessa,

“coniuges, liberi, quorum ploratus hinc prope exaudieban40“ tur, aræ, foci, deum delubra, sepulcra maiorum temerata

ac violata a Capua non averterunt; tanta aviditas sup

plicii expetendi, tanta sanguinis nostri hauriendi est sitis; “nec iniuria forsitan ; nos quoque idem fecissemus, si data

“ fortuna esset. Itaque quoniam aliter dis immortalibus 45“ est visum, quum mortem ne recusare quidem debeam,

“cruciatus contumeliasque, quas parat hostis, dum liber, “dum mei potens sum, effugere morte, præterquam honesta, “ etiam leni possum. Non videbo App. Claudium et Q.

[ocr errors]

66

“ Fulvium victoria insolenti subnixos, neque vinctus per “urbem Romanam triumphi spectaculum trahar, ut deinde 50 “ in carcere ad palum deligatus, lacerato virgis tergo, cer“ vicem securi Romanæ subiiciam. Albam, unde ipsi ori“undi erant, a fundamentis proruerunt, ne stirps, ne me“moria originum suarum exstaret : nedum eos Capuæ

parsuros credam, cui infestiores quam Carthagini sunt. 55 Itaque quibus vestrum ante fato cedere, quam hæc tot tam acerba videant, in animo est, iis apud me hodie epulæ instructæ paratæque sunt. Satiatis vino ciboque

poculum idem, quod mihi datum fuerit, circumferetur ; ea “potio corpus a cruciatu, animum a contumeliis, oculos, 60

aures a videndis audiendisque omnibus acerbis indignisque, quæ manent victos, vindicabit. Parati erunt, qui

magno rogo in propatulo ædium accenso corpora exanima “ iniciant. Hæc una via et honesta et libera ad mortem. “ Et ipsi virtutem mirabuntur hostes, et Hannibal fortes 65 “socios sciet ab se desertos ac proditos esse.'

Hanc orationem Virrii plures cum assensu audierunt quam forti animo id, quod probabant, exsequi potuerunt. Maior pars senatus, multis sæpe bellis expertam populi Romani clementiam haud diffidentes sibi quoque placabilem fore, 70 legatos ad dedendam Romanis Capuam decreverunt miseruntque. Vibium Virrium septem et viginti ferme senatores domum secuti sunt epulatique cum eo et, quantum facere potuerant, alienatis mentibus vino ab imminentis sensu mali, venenum omnes sumpserunt; inde, misso convivio, 75 dextris inter se datis ultimoque complexu, collacrimantes suum patriæque casum alii, ut eodem rogo cremarentur, manserunt, alii domos digressi sunt. Impletæ cibis vinoque venæ minus efficacem in maturanda morte vim veneni fecerunt; itaque noctem totam plerique eorum et diei in- 80 sequentis partem quum animam egissent, omnes tamen prius, quam aperirentur hostibus portæ, exspirarunt.

XXXVIII.

FULVIUS AT CALES.

Inde citato equo Cales percurrit; ubi quum in tribunali consedisset productique Campani deligarentur ad palum, eques citus ab Roma venit litterasque a C. Calpurnio præ

tore Fulvio et senatus consultum tradit. Murmur ab tri5 bunali totam contionem pervasit, differri rem integram ad

patres de Campanis; et Fulvius, id ita esse ratus, acceptas litteras neque resolutas quum in gremio reposuisset, præconi imperavit, ut lictorem lege agere iuberet. Ita de iis

quoque, qui Calibus erant, sumptum supplicium. Tum 10 litteræ lectæ senatusque consultum, serum ad impediendam

rem actam, quæ summa ope approperata erat, ne impediri posset. Consurgentem iam Fulvium Taurea Vibellius Campanus, per mediam vadens turbam, nomine inclam

avit, et quum mirabundus, quidnam sese vellet, resedisset 15 Flaccus, “Me quoque” inquit "iube occidi, ut gloriari

“possis multo fortiorem, quam ipse es, virum abs te oc“cisum esse.Quum Flaccus negaret profecto satis compotem mentis esse, modo prohiberi etiam se, si id

vellet, senatus cousulto diceret, tum Vibellius“ Quando 20" quidem” inquit, "capta patria, propinquis amicisque

amissis, quum ipse manu mea coniugem liberosque in“terfecerim, ne quid indigni paterentur, mihi ne mortis

quidem copia eadem est, quæ his civibus meis, petatur a “ virtute invisæ huius vitæ vindicta.” Atque ita gladio, 25 quem veste texerat, per adversum pectus transfixus, ante

pedes imperatoris moribundus procubuit.

« IndietroContinua »