Immagini della pagina
PDF
ePub

ELECTION OF SCIPIO TO THE GOMMAND IN SPAIN.

63

XXXIX.

ELECTION OF SCIPIO TO THE COMMAND IN SPAIN.

Inter hæc Hispaniæ populi nec, qui post cladem acceptam defecerant, redibant ad Romanos, nec ulli novi deficiebant; et Romæ senatui populoque post receptam Capuam non Italiæ iam maior quam Hispaniæ cura erat. Et exercitum augeri et imperatorem mitti placebat; nec 5 tam, quem mitterent, satis constabat, quam illud, ubi duo summi imperatores intra dies triginta cecidissent, qui in locum duorum succederet, extraordinaria cura deligendum esse. Quum alii alium nominarent, postremum eo decursum est, ut proconsuli creando in Hispaniam comitia 10 haberentur; diemque comitiis consules edixerunt. Primo exspectaverant, ut, qui se tanto imperio dignos crederent, nomina profiterentur; quæ ut destituta exspectatio est, redintegratus luctus acceptæ cladis desideriumque imperatorum amissorum. Mæsta itaque civitas, prope inops 15 consilii, comitiorum die tamen in campum descendit; atque in magistratus versi circumspectant ora principum aliorum alios intuentium, fremuntque, adeo perditas res desperatumque de re publica esse, ut nemo audeat in Hispaniam imperium accipere, quum subito P. Cornelius, P. Cornelii, 20 qui in Hispania ceciderat, filius, quattuor et viginti ferme annos natus, professus se petere, in superiore, unde conspici posset, loco constitit. In quem postquam omnium ora conversa sunt, clamore ac favore ominati extemplo sunt felix faustumque imperium. Iussi deinde inire suf- 25 fragium ad unum omnes non centuriæ modo, sed etiam homines P. Scipioni imperium esse in Hispania iusserunt. Ceterum post rem actam, ut iam resederat impetus animorum ardorque, silentium subito ortum et tacita cogitatio, quidnam egissent; nonne favor plus valuisset quam ratio. 30

64

ELECTION OF SCIPIO TO THE COMMAND IN SPAIN.

Etatis maxime pænitebat; quidam fortunam etiam domus horrebant nomenque ex funestis duabus familiis in eas provincias, ubi inter sepulcra patris patruique res gerendæ essent, proficiscentis. Quam ubi ab re tanto impetu acta 35 sollicitudinem curamque hominum animadvertit, advocata contione, ita de ætate sua imperioque mandato et bello, quod gerundum esset, magno elatoque animo disseruit, ut ardorem eum, qui resederat, excitaret rursus novaretque et impleret homines certioris spei, quam quantam fides pro40 missi humani aut ratio ex fiducia rerum subiicere solet. Fuit enim Scipio non veris tantum virtutibus mirabilis, sed arte quoque quadam ab iuventa in ostentationem earum compositus, pleraque apud multitudinem aut ut per nocturnas visa species aut velut divinitus mente monita agens, 45 sive et ipse capti quadam superstitione animi, sive ut imperia consiliaque velut sorte oraculi missa sine cunctatione exsequerentur. Ad hoc iam inde ab initio præparans animos, ex quo togam virilem sumpsit, nullo die prius ullam publicam privatamque rem egit, quam in Capitolium 50 iret ingressusque ædem consideret et plerumque solus in secreto ibi tempus tereret. His mos, quem per omnem vitam servabat, seu consulto seu temere vulgatæ opinioni fidem apud quosdam fecit, stirpis eum divinæ virum esse, retulitque famam in Alexandro magno prius vulgatam, et 55 vanitate et fabula parem, anguis immanis concubitu conceptum, et in cubiculo matris eius visam persæpe prodigii eius speciem interventuque hominum evolutam repente atque ex oculis elapsam. Huius miraculi nunquam ab ipso elusa fides est, quin potius aucta arte quadam nec 60 abnuendi tale quicquam nec palam affirmandi. Multa alia eiusdem generis, alia vera, alia assimulata, admirationis humanæ in eo iuvene excesserant modum; quibus freta tunc civitas ætati haudquaquam maturæ tantam rerum molem tantumque imperium permisit.

XL.

GREAT FIRE AT ROME.

Interrupit hos sermones nocte, quæ pridie Quinquatrus fuit, pluribus simul locis circa forum incendium ortum. Eodem tempore septem tabernæ, quæ postea quinque, et argentariæ, quæ nunc novæ appellantur, arsere; comprehensa postea privata ædificia (neque enim tum basilica 5 erant), comprehensæ lautumiæ forumque piscatorium et atrium regium; ædes Vestæ vix defensa est tredecim maxime servorum opera, qui in publicum redempti ac manumissi sunt. Nocte ac die continuatum incendium fuit, nec ulli dubium erat, humana id fraude factum esse, quod 10 pluribus simul locis, et iis diversis, ignes coorti essent. Itaque consul ex auctoritate senatus pro contione edixit, qui, quorum opera id conflatum incendium esset, profiteretur, præmium fore, libero pecuniam, servo libertatem. Eo præmio inductus Campanorum Calaviorum servus 15 (Manus ei nomen erat) indicavit, dominos et quinque præterea iuvenes nobiles Campanos, quorum parentes a Q. Fulvio securi percussi erant, id incendium fecisse, vulgoque facturos alia, ni comprehendantur. Comprehensi ipsi familiæque eorum. Et primo elevabatur index indicium- 20 que: pridie eum verberibus castigatum ab dominis discessisse; per iram ac levitatem ex re fortuita crimen commentum; ceterum ut coram coarguebantur et quæstio ex ministris facinoris foro medio haberi cœpta est, fassi omnes, atque in dominos servosque conscios animadversum est; 25 indici libertas data et viginti millia æris.

XLI.

HOW THE FLEET WAS MAINTAINED-PROSPECTS OF THE WAR, (B. C. 210.)

Dimissis Siculis Campanisque, dilectus habitus. Scripto deinde exercitu de remigum supplemento agi cœptum; in quam rem quum neque hominum satis nec, ex qua pararentur stipendiumque acciperent, pecuniæ quicquam ea 5 tempestate in publico esset, edixerunt consules, ut privati ex censu ordinibusque, sicut antea, remiges darent cum stipendio cibariisque dierum triginta. Ad id edictum tantus fremitus hominum, tanta indignatio fuit, ut magis dux quam materia seditioni deesset: Secundum Siculos 10 Campanosque plebem Romanam perdendam lacerandamque sibi consules sumpsisse. Per tot annos tributo exhaustos nihil reliqui præter terram nudam ac vastam habere. Tecta hostes incendisse, servos agri cultores rem publicam abduxisse, nunc ad militiam parvo ære emendo, nunc 15 remiges imperando; si quid cui argenti ærisve fuerit, stipendio remigum et tributis annuis ablatum. Se, ut dent, quod non habeant, nulla vi, nullo imperio cogi posse. Bona sua venderent; in corpora, quæ reliqua essent, sævirent; ne unde redimantur quidem, quicquam superesse. 20 Hæc non in occulto, sed propalam in foro atque oculis ipsorum consulum ingens turba circumfusi fremebant ; nec eos sedare consules nunc castigando, nunc consolando poterant. Spatium deinde iis tridui se dare ad cogitandum dixerunt; quo ipsi ad rem inspiciendam et expediendam 25 usi sunt. Senatum postero die habuerunt de remigum supplemento; ubi quum multa disseruissent, cur æqua plebis recusatio esset, verterunt orationem eo, ut dicerent, privatis id seu æquum seu iniquum onus iniungendum esse; nam unde, quum pecunia in ærario non esset, paraturos navales 30 socios? quomodo autem sine classibus aut Siciliam obtineri

[ocr errors]

66

66

[ocr errors]

aut Italia Philippum arceri posse aut tuta Italiæ litora esse ? Quum in hac difficultate rerum consilium hæreret ac prope torpor quidam occupasset hominum mentes, tum Lævinus consul: Magistratus senatui et senatum populo, sicut honore præstent, ita ad omnia, quæ dura atque aspera 35 essent, subeunda duces debere esse. "Si, quod iniungere “inferiori velis, id prius in te ac tuos ipse iuris statueris, "facilius omnes obedientes habeas; nec impensa gravis est, quum ex ea plus quam pro virili parte sibi quemque capere "principum vident. Itaque si classes habere atque ornare 40 "volumus populum Romanum, privatos sine recusatione "remiges dare, nobismet ipsis primum imperemus. Aurum, 66 argentum, æs signatum omne senatores crastino die in publicum conferamus, ita ut anulos sibi quisque et coniugi et liberis, et filio bullam et, quibus uxor filiæve sunt, sin- 45 gulas uncias pondo auri relinquant; argenti, qui curuli "sella sederunt, equi ornamenta et libras pondo, ut salinum patellamque deorum causa habere possint, ceteri senatores "libram argenti tantum; æris signati quina millia in sin"gulos patres familiæ relinquamus; ceterum omne aurum, 50 "argentum, æs signatum ad triumviros mensarios extemplo "deferamus, nullo ante senatus consulto facto, ut voluntaria "collatio et certamen adiuvandæ rei publicæ excitet ad “ æmulandum animos primum equestris ordinis, dein reliquæ plebis. Hanc unam viam multa inter nos collocuti 55 " consules invenimus; ingredimini dis bene iuvantibus. Res publica incolumis et privatas res facile salvas præstat; publica prodendo tua nequicquam serves." In hæc tanto animo consensum est, ut gratiæ ultro consulibus agerentur. Senatu inde misso, pro se quisque aurum et argentum et 60 æs in publicum conferunt, tanto certamine iniecto, ut prima aut inter primos nomina sua vellent in publicis tabulis esse, ut nec triumviri accipiundo nec scribæ referundo sufficerent. Hunc consensum senatus equester ordo

66

66

[ocr errors]
[ocr errors]
« IndietroContinua »