Immagini della pagina
PDF
ePub

XL.

GREAT FIRE AT ROME.

Interrupit hos sermones nocte, quæ pridie Quinquatrus fuit, pluribus simul locis circa forum incendium ortum. Eodem tempore septem tabernæ, quæ postea quinque, et argentariæ, quæ nunc novæ appellantur, arsere; comprehensa postea privata ædificia (neque enim tum basilica 5 erant), comprehensæ lautumiæ forumque piscatorium et atrium regium; ædes Vestæ vix defensa est tredecim maxime servorum opera, qui in publicum redempti ac manumissi sunt. Nocte ac die continuatum incendium fuit, nec ulli dubium erat, humana id fraude factum esse, quod 10 pluribus simul locis, et iis diversis, ignes coorti essent. Itaque consul ex auctoritate senatus pro contione edixit, qui, quorum opera id conflatum incendium esset, profiteretur, præmium fore, libero pecuniam, servo libertatem. Eo præmio inductus Campanorum Calaviorum servus 15 (Manus ei nomen erat) indicavit, dominos et quinque præterea iuvenes nobiles Campanos, quorum parentes a Q. Fulvio securi percussi erant, id incendium fecisse, vulgoque facturos alia, ni comprehendantur. Comprehensi ipsi familiæque eorum. Et primo elevabatur index indicium- 20 que: pridie eum verberibus castigatum ab dominis discessisse; per iram ac levitatem ex re fortuita crimen commentum; ceterum ut coram coarguebantur et quæstio ex ministris facinoris foro medio haberi cœpta est, fassi omnes, atque in dominos servosque conscios animadversum est; 25 indici libertas data et viginti millia æris.

XLI.

HOW THE FLEET WAS MAINTAINED-PROSPECTS OF THE WAR, (B. C. 210.)

Dimissis Siculis Campanisque, dilectus habitus. Scripto deinde exercitu de remigum supplemento agi cœptum; in quam rem quum neque hominum satis nec, ex qua pararentur stipendiumque acciperent, pecuniæ quicquam ea 5 tempestate in publico esset, edixerunt consules, ut privati ex censu ordinibusque, sicut antea, remiges darent cum stipendio cibariisque dierum triginta. Ad id edictum tantus fremitus hominum, tanta indignatio fuit, ut magis dux quam materia seditioni deesset: Secundum Siculos 10 Campanosque plebem Romanam perdendam lacerandamque sibi consules sumpsisse. Per tot annos tributo exhaustos nihil reliqui præter terram nudam ac vastam habere. Tecta hostes incendisse, servos agri cultores rem publicam abduxisse, nunc ad militiam parvo ære emendo, nunc 15 remiges imperando; si quid cui argenti ærisve fuerit, stipendio remigum et tributis annuis ablatum. Se, ut dent, quod non habeant, nulla vi, nullo imperio cogi posse. Bona sua venderent; in corpora, quæ reliqua essent, sævirent; ne unde redimantur quidem, quicquam superesse. 20 Hæc non in occulto, sed propalam in foro atque oculis ipsorum consulum ingens turba circumfusi fremebant ; nec eos sedare consules nunc castigando, nunc consolando poterant. Spatium deinde iis tridui se dare ad cogitandum dixerunt; quo ipsi ad rem inspiciendam et expediendam 25 usi sunt. Senatum postero die habuerunt de remigum supplemento; ubi quum multa disseruissent, cur æqua plebis recusatio esset, verterunt orationem eo, ut dicerent, privatis id seu æquum seu iniquum onus iniungendum esse; nam unde, quum pecunia in ærario non esset, paraturos navales 30 socios? quomodo autem sine classibus aut Siciliam obtineri

[ocr errors]

66

66

[ocr errors]

aut Italia Philippum arceri posse aut tuta Italiæ litora esse ? Quum in hac difficultate rerum consilium hæreret ac prope torpor quidam occupasset hominum mentes, tum Lævinus consul: Magistratus senatui et senatum populo, sicut honore præstent, ita ad omnia, quæ dura atque aspera 35 essent, subeunda duces debere esse. "Si, quod iniungere “inferiori velis, id prius in te ac tuos ipse iuris statueris, "facilius omnes obedientes habeas; nec impensa gravis est, quum ex ea plus quam pro virili parte sibi quemque capere "principum vident. Itaque si classes habere atque ornare 40 "volumus populum Romanum, privatos sine recusatione "remiges dare, nobismet ipsis primum imperemus. Aurum, 66 argentum, æs signatum omne senatores crastino die in publicum conferamus, ita ut anulos sibi quisque et coniugi et liberis, et filio bullam et, quibus uxor filiæve sunt, sin- 45 gulas uncias pondo auri relinquant; argenti, qui curuli "sella sederunt, equi ornamenta et libras pondo, ut salinum patellamque deorum causa habere possint, ceteri senatores "libram argenti tantum; æris signati quina millia in sin"gulos patres familiæ relinquamus; ceterum omne aurum, 50 "argentum, æs signatum ad triumviros mensarios extemplo "deferamus, nullo ante senatus consulto facto, ut voluntaria "collatio et certamen adiuvandæ rei publicæ excitet ad “ æmulandum animos primum equestris ordinis, dein reliquæ plebis. Hanc unam viam multa inter nos collocuti 55 " consules invenimus; ingredimini dis bene iuvantibus. Res publica incolumis et privatas res facile salvas præstat; publica prodendo tua nequicquam serves." In hæc tanto animo consensum est, ut gratiæ ultro consulibus agerentur. Senatu inde misso, pro se quisque aurum et argentum et 60 æs in publicum conferunt, tanto certamine iniecto, ut prima aut inter primos nomina sua vellent in publicis tabulis esse, ut nec triumviri accipiundo nec scribæ referundo sufficerent. Hunc consensum senatus equester ordo

66

66

[ocr errors]
[ocr errors]

65 est secutus, equestris ordinis plebs. Ita sine edicto, sine coercitione magistratus nec remige in supplementum nec stipendio res publica eguit ; paratisque omnibus ad bellum, consules in provincias profecti sunt.

Neque aliud [magis] tempus belli fuit, quo Carthagin70 ienses Romanique pariter variis casibus immixti magis in ancipiti spe ac metu fuerint. Nam Romanis et in provinciis, hinc in Hispania adversæ res, hinc prosperæ in Sicilia luctum et lætitiam miscuerant, et in Italia quum Tarentum amissum damno et dolori, tum arx cum præsidio retenta 75 præter spem gaudio fuit, et terrorem subitum pavoremque urbis Romæ obsessæ et oppugnatæ Capua post dies paucos capta in lætitiam vertit. Transmarinæ quoque res quadam vice pensatæ: Philippus hostis tempore haud satis opportuno factus, Ætoli novi adsciti socii Attalusque Asiæ rex, 80 iam velut despondente fortuna Romanis imperium orientis. Carthaginienses quoque Capuæ amissæ Tarentum captum æquabant, et ut ad moenia urbis Romanæ nullo prohibente se pervenisse in gloria ponebant, ita pigebat irriti incepti, pudebatque adeo se spretos, ut, sedentibus ipsis ad Ro85 mana mœnia, alia porta exercitus Romanus in Hispaniam duceretur. Ipsæ quoque Hispaniæ, quo propius spem venerant, tantis duobus ducibus exercitibusque cæsis debellatum ibi ac pulsos inde Romanos esse, eo plus, ab L. Marcio, tumultuario duce, ad vanum et irritum victoriam 90 redactam esse, indignationis præbebant. Ita æquante fortuna, suspensa omnia utrisque erant, integra spe, integro metu, velut illo tempore primum bellum inciperent.

XLII.

THE TAKING OF NEW CARTHAGE.

Inter hæc repleverat iam Poenus armatis muros, et vis

magna ex ingenti copia congesta telorum suppeditabat ; sed neque viri nec tela nec quicquam aliud æque quam monia ipsa sese defendebant. Raræ enim scalæ altitudini æquari poterant, et quo quæque altiores, eo infirmiores 5 erant. Itaque quum summus quisque evadere non posset, subirent tamen alii, onere ipso frangebantur. Quidam, stantibus scalis, quum altitudo caliginem oculis offudisset, ad terram delati sunt. Et quum passim homines scala que ruerent, et ipso successu audacia atque alacritas hostium 10 cresceret, signum receptui datum est; quod spem non præsentis modo ab tanto certamine ac labore quietis obsessis, sed etiam in posterum dedit, scalis et corona capi urbem non posse; opera et difficilia esse et tempus datura ad ferendam opem imperatoribus suis.

15

Vix prior tumultus conticuerat, quum Scipio ab defessis iam vulneratisque recentes integrosque alios accipere scalas iubet et vi maiore aggredi urbem. Ipse, ut ei nuntiatum est æstum decedere, quod per piscatores Tarraconenses, nunc levibus cumbis, nunc, ubi eæ siderent, vadis pervaga- 20 tos stagnum, compertum habebat, facilem pedibus ad murum transitum dari, eo secum armatos quingentos duxit. Medium ferme diei erat, et ad id, quod sua sponte cedente in mare æstu trahebatur aqua, acer etiam septentrio ortus inclinatum stagnum eodem, quo æstus, ferebat et adeo 25 nudaverat vada, ut alibi umbilico tenus aqua esset, alibi genua vix superaret. Hoc cura ac ratione compertum in prodigium ac deos vertens Scipio, qui ad transitum Romanis mare verterent et stagna auferrent viasque ante nunquam initas humano vestigio aperirent, Neptunum 30 iubebat ducem itineris sequi ac medio stagno evadere ad monia. Ab terra ingens labor succedentibus erat; nec altitudine tantum monium impediebantur, sed quod tuentes ad ancipites utrinque ictus subiectos habebant Romanos, ut latera infestiora subeuntibus quam adversa corpora 35

« IndietroContinua »