Immagini della pagina
PDF
ePub

"furiam facemque huius belli odi ac detestor; nec deden“dum solum ad piaculum rupti fœderis, sed, si nemo 'deposcat, devehendum in ultimas maris terrarumque

[ocr errors]

oras, ablegandum eo, unde nec ad nos nomen famaque “eius accidere neque ille sollicitare quietæ civitatis statum 45 "possit. Ego ita censeo, legatos extemplo Romam mit"tendos, qui senatui satisfaciant; alios, qui Hannibali "nuntient, ut exercitum ab Sagunto abducat, ipsumque "Hannibalem ex foedere Romanis dedant; tertiam le"gationem ad res Saguntinis reddendas decerno."

50

IV.

PROSPECTS OF THE WAR.

Sub idem fere tempus et legati, qui redierant ab Carthagine, Romam rettulerunt, omnia hostilia esse, et Sagunti excidium nuntiatum est; tantusque simul mæror patres misericordiaque sociorum peremptorum indigne et pudor non lati auxilii et ira in Carthaginienses metusque de 5 summa rerum cepit, velut si iam ad portas hostis esset, ut tot uno tempore motibus animi turbati trepidarent magis quam consulerent: nam neque hostem acriorem bellicosioremque secum congressum, nec rem Romanam tam desidem unquam fuisse atque imbellem. Sardos Corsosque et 10 Histros atque Illyrios lacessisse magis quam exercuisse Romana arma, et cum Gallis tumultuatum verius quam belligeratum; Pœnum hostem veteranum, trium et viginti annorum militia durissima inter Hispanas gentes semper victorem, duci acerrimo assuetum, recentem ab excidio 15 opulentissimæ urbis, Hiberum transire; trahere secum tot excitos Hispanorum populos; conciturum avidas semper armorum Gallicas gentes; cum orbe terrarum bellum gerendum in Italia ac pro mœnibus Romanis esse.

V.

ROMAN EMBASSY TO THE GAULS.

Legati nequicquam peragrata Hispania, in Galliam transeunt. In his nova terribilisque species visa est, quod armati (ita mos gentis erat) in concilium venerunt. Quum verbis extollentes gloriam virtutemque populi Romani ac 5 magnitudinem imperii petissent, ne Pœno bellum Italiæ inferenti per agros urbesque suas transitum darent, tantus cum fremitu risus dicitur ortus, ut vix a magistratibus maioribusque natu iuventus sedaretur; adeo stolida impudensque postulatio visa est censere, ne in Italiam trans10 mittant Galli bellum, ipsos id avertere in se agrosque suos pro alienis populandos obiicere. Sedato tandem fremitu, responsum legatis est, neque Romanorum in se meritum esse neque Carthaginiensium iniuriam, ob quæ aut pro Romanis aut adversus Poenos sumant arma; contra ea 15 audire sese, gentis suæ homines agro finibusque Italiæ pelli a populo Romano stipendiumque pendere et cetera indigna pati. Eadem ferme in ceteris Galliæ conciliis dicta auditaque, nec hospitale quicquam pacatumve satis prius auditum, quam Massiliam venere. Ibi omnia ab 20 sociis inquisita cum cura ac fide cognita: præoccupatos iam ante ab Hannibale Gallorum animos esse; sed ne illi quidem ipsi satis mitem gentem fore (adeo ferocia atque indomita ingenia esse), ni subinde auro, cuius avidissima. gens est, principum animi concilientur. Ita peragratis 25 Hispaniæ et Galliæ populis, legati Romam redeunt haud ita multo post, quam consules in provincias profecti erant. Civitatem omnem expectatione belli erectam invenerunt, satis constante fama, iam Hiberum Pœnos transmisisse.

VI.

VISION OF HANNIBAL.

Ab Gadibus Carthaginem ad hiberna exercitus rediit; atque inde profectus præter Onusam urbem ad Hiberum maritima ora ducit. Ibi fama est in quiete visum ab eo iuvenem divina specie, qui se ab Iove diceret ducem in Italiam Hannibali missum; proinde sequeretur neque 5 usquam a se deflecteret oculos. Pavidum primo, nusquam circumspicientem aut respicientem, secutum; deinde cura ingenii humani quum, quidnam id esset, quod respicere vetitus esset, agitaret animo, temperare oculis nequivisse ; tum vidisse post sese serpentem mira magnitudine cum 10 ingenti arborum ac virgultorum strage ferri, ac post insequi cum fragore cæli nimbum. Tum, quæ moles ea quidve prodigii esset, quærentem audisse, vastitatem Italiæ esse; pergeret porro ire nec ultra inquireret sineretque fata in occulto esse.

15

VII.

ADDRESS OF HANNIBAL TO HIS SOLDIERS.

Itaque Hannibal, postquam ipsi sententia stetit pergere ire atque Italiam petere, advocata contione, varie militum versat animos castigando adhortandoque: Mirari se, quinam pectora semper impavida repens terror invaserit. Per tot annos vincentes eos stipendia facere neque ante Hispania 5 excessisse, quam omnes gentesque et terræ, quas duo diversa maria amplectantur, Carthaginiensium essent. Indignatos deinde, quod, quicunque Saguntum obsedissent, velut ob noxam sibi dedi postularet populus Romanus, Hiberum traiecisse ad delendum nomen Romanorum 10 liberandumque orbem terrarum. Tum nemini visum id

V.

ROMAN EMBASSY TO THE GAULS.

Legati nequicquam peragrata Hispania, in Galliam transeunt. In his nova terribilisque species visa est, quod armati (ita mos gentis erat) in concilium venerunt. Quum verbis extollentes gloriam virtutemque populi Romani ac 5 magnitudinem imperii petissent, ne Pœno bellum Italiæ inferenti per agros urbesque suas transitum darent, tantus cum fremitu risus dicitur ortus, ut vix a magistratibus maioribusque natu iuventus sedaretur; adeo stolida impudensque postulatio visa est censere, ne in Italiam trans10 mittant Galli bellum, ipsos id avertere in se agrosque suos pro alienis populandos obiicere. Sedato tandem fremitu, responsum legatis est, neque Romanorum in se meritum esse neque Carthaginiensium iniuriam, ob quæ aut pro Romanis aut adversus Ponos sumant arma; contra ea 15 audire sese, gentis suæ homines agro finibusque Italiæ pelli a populo Romano stipendiumque pendere et cetera indigna pati. Eadem ferme in ceteris Galliæ conciliis dicta auditaque, nec hospitale quicquam pacatumve satis prius auditum, quam Massiliam venere. Ibi omnia ab 20 sociis inquisita cum cura ac fide cognita: præoccupatos iam ante ab Hannibale Gallorum animos esse; sed ne illi quidem ipsi satis mitem gentem fore (adeo ferocia atque indomita ingenia esse), ni subinde auro, cuius avidissima gens est, principum animi concilientur. Ita peragratis 25 Hispaniæ et Galliæ populis, legati Romam redeunt haud ita multo post, quam consules in provincias profecti erant. Civitatem omnem expectatione belli erectam invenerunt, satis constante fama, iam Hiberum Pœnos transmisisse.

VI.

VISION OF HANNIBAL.

Ab Gadibus Carthaginem ad hiberna exercitus rediit; atque inde profectus præter Onusam urbem ad Hiberum maritima ora ducit. Ibi fama est in quiete visum ab eo iuvenem divina specie, qui se ab Iove diceret ducem in Italiam Hannibali missum; proinde sequeretur neque 5 usquam a se deflecteret oculos. Pavidum primo, nusquam circumspicientem aut respicientem, secutum; deinde cura ingenii humani quum, quidnam id esset, quod respicere vetitus esset, agitaret animo, temperare oculis nequivisse ; tum vidisse post sese serpentem mira magnitudine cum 10 ingenti arborum ac virgultorum strage ferri, ac post insequi cum fragore cæli nimbum. Tum, quæ moles ea quidve prodigii esset, quærentem audisse, vastitatem Italiæ esse; pergeret porro ire nec ultra inquireret sineretque fata in occulto esse.

15

VII.

ADDRESS OF HANNIBAL TO HIS SOLDIERS.

Itaque Hannibal, postquam ipsi sententia stetit pergere ire atque Italiam petere, advocata contione, varie militum versat animos castigando adhortandoque : Mirari se, quinam pectora semper impavida repens terror invaserit. Per tot annos vincentes eos stipendia facere neque ante Hispania 5 excessisse, quam omnes gentesque et terræ, quas duo diversa maria amplectantur, Carthaginiensium essent. Indignatos deinde, quod, quicunque Saguntum obsedissent, velut ob noxam sibi dedi postularet populus Romanus, Hiberum traiecisse ad delendum nomen Romanorum 10 liberandumque orbem terrarum. Tum nemini visum id

« IndietroContinua »