Immagini della pagina
PDF
ePub

65 est secutus, equestris ordinis plebs. Ita sine edicto, sine

coercitione magistratus nec remige in supplementum nec stipendio res publica eguit; paratisque omnibus ad bellum, consules in provincias profecti sunt.

Neque aliud [magis] tempus belli fuit, quo Carthagin70 ienses Romanique pariter variis casibus immixti magis in

ancipiti spe ac' metu fuerint. Nam Romanis et in provinciis, hinc in Hispania adversæ res, hinc prosperæ in Sicilia luctum et lætitiam miscuerant, et in Italia quum Tarentum

amissum damno et dolori, tum arx cum præsidio retenta 75 præter spem gaudio fuit, et terrorem subitum pavoremque

urbis Romæ obsessæ et oppugnatæ Capua post dies paucos capta in lætitiam vertit. Transmarinæ quoque res quadam vice pensatæ : Philippus hostis tempore haud satis oppor

tuno factus, Ætoli novi adsciti socii Attalusque Asiæ rex, 80 iam velut despondente fortuna Romanis imperium orientis.

Carthaginienses quoque Capuæ amissæ Tarentum captum æquabant, et ut ad mænia urbis Romanæ nullo prohibente se pervenisse in gloria ponebant, ita pigebat irriti incepti,

pudebatque adeo se spretos, ut, sedentibus ipsis ad Ro85 mana mænia, alia porta exercitus Romanus in Hispaniam

duceretur. Ipsæ quoque Hispaniæ, quo propius spem venerant, tantis duobus ducibus exercitibusque cæsis debellatum ibi ac pulsos inde Romanos esse, eo plus, ab L.

Marcio, tumultuario duce, ad vanum et irritum victoriam 90 redactam esse, indignationis præbebant.

Ita æquante fortuna, suspensa omnia utrisque erant, integra spe, integro metu, velut illo tempore primum bellum inciperent.

XLII.

THE TAKING OF NEW CARTHAGE.

Inter hæc repleverat iam Pænus armatis muros, et vis

erant,

magna ex ingenti copia congesta telorum suppeditabat; sed neque viri nec tela nec quicquam aliud æque quam mænia ipsa sese defendebant. Raræ enim scalæ altitudini æquari poterant, et quo quæque altiores, eo infirmiores 5

Itaque quum summus quisque evadere non posset, subirent tamen alii, onere ipso frangebantur. Quidam, stantibus scalis, quum altitudo caliginem oculis offudisset, ad terram delati sunt. Et quum passim homines scalæque ruerent, et ipso successu audacia atque alacritas hostium 10 cresceret, signum receptui datum est; quod spem non præsentis modo ab tanto certamine ac labore quietis obsessis, sed etiam in posterum dedit, scalis et corona capi urbem non posse; opera et difficilia esse et tempus datura ad ferendam opem imperatoribus suis.

15 Vix prior tumultus conticuerat, quum Scipio ab defessis iam vulneratisque recentes integrosque alios accipere scalas iubet et vi maiore aggredi urbem. Ipse, ut ei nuntiatum est æstum decedere, quod per piscatores Tarraconenses, nunc levibus cumbis, nunc, ubi exe siderent, vadis pervaga- 20 tos stagnum, compertum habebat, facilem pedibus ad murum transitum dari, eo secum armatos quingentos duxit. Medium ferme diei erat, et ad id, quod sua sponte cedente in mare æstu trahebatur aqua, acer etiam septentrio ortus inclinatum stagnum eodem, quo æstus, ferebat et adeo 25 nudaverat vada, ut alibi 'umbilico tenus aqua esset, alibi genua vix superaret. Hoc cura ac ratione compertum in prodigium ac deos vertens Scipio, qui ad transitum Romanis mare verterent et stagna auferrent viasque ante nunquam initas humano vestigio aperirent, Neptunum 30 iubebat ducem itineris sequi ac medio stagno evadere ad menia. Ab terra ingens labor succedentibus erat; nec altitudine tantum mænium impediebantur, sed quod tuentes ad ancipites utrinque ictus subiectos habebant Romanos, ut latera infestiora subeuntibus quam adversa corpora 35 essent. At parte in alia quingentis et per stagnum facilis transitus et in murum adscensus inde fuit; nam neque opere emunitus erat, ut ubi ipsius loci ac stagni præsidio

satis creditum foret, nec ulla armatorum statio aut cus40 todia opposita, intentis omnibus ad opem eo ferendam,

unde periculum ostendebatur. Ubi urbem sine certamine intravere, pergunt inde, quanto maximo cursu poterant, ad eam portam, circa quam omne contractum certamen erat ;

in quod adeo intenti omnium non animi solum fuere, sed 45 etiam oculi auresque pugnantium spectantiumque et ad

hortantium pugnantes, ut nemo ab tergo ante sentiret captam urbem, quam tela in aversos inciderunt et utrinque ancipitem hostem habebant. Tunc turbatis defensoribus

metu, et mænia capta et porta intus forisque pariter re50 fringi cæpta ; et mox, cædendo confectis ac distractis, ne

iter impediretur, foribus, armati impetum fecerunt. Magna multitudo et muros transcendebat ; sed hi passim ad cædem oppidanorum versi ; illa, quæ portam ingressa erat,

iusta acies cum ducibus, cum ordinibus media urbe in 55 forum processit. Inde quum duobus itineribus fugientes

videret hostes, alios ad tumulum in orientem versum, qui tenebatur quingentorum militum præsidio, alios in arcem, in quam et ipse Mago cum omnibus fere armatis, qui

muris pulsi fuerant, refugerat, partim copiarum ad tumulum 60 expugnandum mittit, partim ipse ad arcem ducit. Et

tumulus primo impetu est captus, et Mago, arcem conatus defendere, quum omnia hostium plena videret neque spem ullam esse, se arcemque et præsidium dedidit. Quoad

dedita arx est, cædes tota urbe passim factæ, nec ulli 65 puberum, qui obvius fuit, parcebatur; tum signo dato

cædibus finis factus, ad prædam victores versi, quæ ingens omnis generis fuit.

XLIII.

THE HUMANITY OF SCIPIO.

Captiva deinde a militibus adducitur ad eum adulta virgo,

a adeo eximia forma, ut, quacunque incedebat, converteret omnium oculos. Scipio percontatus patriam parentesque, inter cetera accepit, desponsam eam principi Celtiberorum ; adolescenti Aluccio nomen erat. Extemplo igitur parenti- 5 bus sponsoque ab domo accitis, quum interim audiret, deperire eum sponsæ amore, ubi primum venit, accuratiore eum sermone quam parentes alloquitur. “Iuvenis ” inquit “iuvenem appello, quo minor sit inter nos huius sermonis

verecundia. Ego, quum sponsa tua capta a militibus 10 “nostris ad me ducta esset, audiremque tibi eam cordi

esse, et forma faceret fidem, quia ipse, si frui liceret ludo “ætatis, præsertim in recto et legitimo amore, et non res

publica animum nostrum occupasset, veniam mihi dari sponsam impensius amanti vellem, tuo, cuius possum, 15 “amori faveo. Fuit sponsa tua apud me eadem, qua apud

soceros tuos parentesque suos, verecundia; servata tibi est, ut inviolatum et dignum me teque dari tibi donum

posset. Hanc mercedem unam pro eo munere paciscor : “amicus populo Romano sis et, si me virum bonum credis 20 esse, quales patrem patruumque meum iam ante hæ gentes norant, scias, multos nostri similes in civitate Romana esse, nec ullum in terris hodie populum dici posse, quem minus tibi hostem tuisque esse velis aut

amicum malis." Adolescens, simul pudore et gaudio 25 perfusus, dextram Scipionis tenens deos omnes invocare ad gratiam illi pro se referendam, quoniam sibi nequaquam satis facultatis pro suo animo atque illius erga se merito esset. Parentes inde cognatique virginis appellati; qui, quoniam gratis sibi redderetur virgo, ad quam redimendam 30 satis magnum attulissent auri pondus, orare Scipionem, ut id ab se donum acciperet, cæperunt, haud minorem eius rei apud se gratiam futuram esse affirmantes, quam

redditæ inviolatæ foret virginis. Scipio, quando tanto 35 opere peterent, accepturum se pollicitus, poni ante pedes

iussit, vocatoque ad se Aluccio “Super dotem” inquit,

quam accepturus a socero es, hæc tibi a me dotalia dona “accedent;" aurumque tollere ac sibi habere iussit. His

lætus donis honoribusque dimissus domum implevit popu40 lares laudibus meritis Scipionis : venisse dis simillimum

iuvenem, vincentem omnia quum armis, tum benignitate ac beneficiis. Itaque, dilectu clientium habito, cum delectis mille et quadringentis equitibus intra paucos dies ad Scipionem revertit.

XLIV.

REVOLT OF THE COLONIES.

Triginta tum coloniæ populi Romani erant; ex iis duodecim, quum omnium legationes Romæ essent, negaverunt consulibus, esse, unde milites pecuniamque darent. Eæ

fuere Ardea, Nepete, Sutrium, Alba, Carseoli, Sora, Suessa, 5 Circeii, Setia, Cales, Narnia, Interamna. Nova re con

sules icti, quum absterrere eos a tam detestabili consilio vellent, castigando increpandoque plus quam leniter agendo profecturos rati, eos ausos esse consulibus dicere aiebant,

quod consules, in senatu ut pronuntiarent, in animum 10 inducere non possent ;

non enim detrectationem eam munerum militiæ, sed apertam defectionem a populo Ro

Redirent itaque propere in colonias et, tanquam integra re, locuti magis quam ausi tantum nefas,

cum suis consulerent. Admonerent, non Campanos neque 15 Tarentinos esse eos, sed Romanos; inde oriundos, inde in

mano esse.

« IndietroContinua »